장음표시 사용
71쪽
Haec autem omnia Oriuntur a fibris medullaribus stimulo percitis , aut infirmatis. In genere Video memoriam praesertim recens perceptarum idearum firmam non esse, eamque obliterari progrediente morbo , atque animae facultatem, qua ideas Comparat, et ratiocinatur, diminui, et labefactari. Vehementia denique, aut illa perturbatio, qua diversae fibrae medulla res cerebri a materia morbi fica moventur et eX- stimulantur , caussam constituunt delirii vehementioris, et maniae; atque puto inmania eam portionem medullae cerebri potius laedi, in qua proximius anima sedet , atque ministerio fibrarum proprias operationes exercet; puto autem in delirio majorem partem Cerebri affectam esse, illamque etiam, quae ideas ab externissensibus ad animam defert. Cum autem ab aliis partibus, uti stomacho, diaphragmate, oesophago, partibus genitalibus etc. , etiam sensationes quaedam ad animam perveniant, planum est stimulum hisce partibus applicitum, posse ea vehementia animum ipSUm percellere , ut delirium, aut gravia animi pathemata, aliaeque sensationes Suis organis respondentes in anima excitentur.
72쪽
odontialgia. Tum in primo, cum in secundo, et tertio stadio frequens morbus est odonis thalgia, atque etiam multum antea quam morbus se explicet, et secundum stadium inchoet, odonthalgia aegros vehementer assicit ita , ut inter prima morbi sympto.
Ea saepius eamdem partem torquet, in qua debilior pulsus est, atque ejusdem Tecursus nigra carie dentes corrumpit ; ii vero, qui vitium hoc jam ab aliquo tempore tenent, dentes habent etiam in pruma adolescentia corruptos sine ulla gingivarum labefactatione. Nocturnis praesertim horis morbus inis gravescit , et per aliquot horas vehementer vexat, deinde conquiescit sequenti die eadem circiter hora rediturus ; neque etiam continuata actione serit, sed per intervalla redit cum magna vehementia etiam aliquo spasmo, vel subsultu, reliquum Corpus per Consensum Convellens, et aegrum veluti in furorem agens. Pars dolens auit parum, aut nihil intumescit: dolor autem per stimulantia, et spirituosa plurimum adaugetur.
Excitata febri dolor mitescit, atque nihil magis sudore sublevat. Odonthalgia
73쪽
cessat interdum adveniente CoryZa, aut oculorum rubore, aut phlogosi in faucibus, aut tussi, aut pedum, tibiarumque dolore : etiam odonthalgia mutata est in febrem intermittentem, atque haec vicissim in odonthalgiam reversa est. Odonthalgia igitur, perinde ac angina, dolor stomachi, aliique in variis locis evenientes dolores, cum aut sine ulla phleg-masia simili modo ab eadem communi
Apoplexia. Apoplexia eos facilius corripit, quibus sanguis densus est. Sensum praesesert frequenter veluti cujusdam fumi caput petentis; hic vapor Constringit, et convellit, gignitque subitaneam plethoram capitis,
cum periculo mortis repentinae. Hanc morbi indolem ostendunt morbi successiones; nam ad alterutrum pedem saepe ad dexterum, liberato capite, atque translata materia, calor quidam persentitur in
pede Cum sensu plancturarum, et subsequente quadam intumescentia digitorum, alias dolores in tibiis nascuntur. Vidi etiam quamcitissime externum tibiae latus intumuisse cum aliquo dolore, super-
74쪽
stite per aliquod tempus echymosis specie, et quadam dolente secus malleolum intumescentia. Ergo revera frequenter vapor est malignus caput petens. Hic morbus oriri etiam videtur ex quadam ple thora capitis sensim progenita verisimiliter ex constrictione Venarum revehentium: Certum est per motum Corporis imminentem apoplexiam determinatam fuisse. Sic vir quinquagenarius repente concidit viribus sublatis, mente adhuc constanti, monuitque ne loco dimoveretur, anteaquam rebus suis providisset, quae cum praestitisset, loco dimotus, et lecto commissus statim in apoplexiam incidit. Caussa etiam apoplexiae, quae Certo frequens in hoc morbo est, repetenda est
ex resistentia, quae fit ab arteriis debiliter agentibus, et peculiarem capitis ple- thoram afferentibus, qui malus exitus contingit potissimum in iis, qui torosi sunt, et densa cute praediti, habentquo
sanguinem densum, et Crassum. Aliquando etiam oritur apoplexia exstimulo potissimum miliarium veneni ne Vos praecordiorum lacessente, et Convellente, qui subito fere reditum sanguinis ex capite intercipit. Apoplexia in hoc morbo plerumque non
75쪽
omnem subito mentem adimit, licet aph, .nus aeger sit, et sinistri saepe lateris aliquam paralysim offerat. Ante insultum, aut eodem imminente facies plena, et quodam veluti rubore suffusa apparet, et aegri vomere solent. Febris insurgit cum pulsu tenso, et ConVulsivo, urinae tenues redduntur cum subsultibus, pulsuque in paralytica parte magis Contracto. Mens interdum integra redit, sed morbus facile repetit etiam brevi intervallo. Prima accessio raro avgrum tollit, pars paralytica calet. Crescente febre semper adsunt Sudores, iique in paralytica parte copiosiores : sensus licet minor, in assecta parte remanet. Violentis convulsionibus si mo
bus repetat, cito plerumque aegri jugulantur. Vidi aliquoties balbutiem, aphoniam , et paralysim alterius lateris per
advenientes sudores, et pustulas paucarum horarum spatio ex integro superari. Apoplexia vera est Clam steriore, et
runchiis. Incipit per balbutiem, et oris
torturam , sed in hac apoplexia constanter adsunt motus convulsivi nunc vehementiores, nunc remissiores instar pandi. culationis; si aphoni sunt aegri, et secundo die cessant sudores , advenit tri
mus mandibularum , dissicilis deglutitio
76쪽
atque in altum soporem conjecti aegri post convulsiones Varias pereunt '. Quo fortius autem natura iteratis viciabus sudores sustinere conata est, eo longior est conflictus. Solum per constantes sUdores, et exanthematum eruptionem advenit morbi victoria. Sudoris autem proinpia cessatio Citam mortem inducit.
Haec apoplexia in iis, quos primi impetus morbi non sustulerunt, etiam in veram deinde a poplexiam transiit, et aegri lente plurium dierum spatio suffocati momitem obeunt stertorosi, et cum sibilo.
Apoplexia haec et quidem fugax pluries repetit in quarto stadio; denique vehemens et lethalis; atque haec apoplexia in eodem aegro nunc epilepsiam, nunc tetanum, nunc delirium et desipientiam, nunc syncopem affert: idem nempe aeger in ejusdem morbi curriculo nunc epilepti-CUS , nunc convulsionibus instar tetani,nUnC vera apoplexia correptus fuit, et
denique forti apoplexia convulsiva brevi
Raro in paralysim abit, sed aut cito Peccat, aut superatur; qui loquelam non
v Qui primis ab accessione diebus non sudarunt, uno alterove die anta mortam solent vehementer cum aucta labro sudare ; sed sudor deindo intermittit, atque tunc cito soporosi facti a convulsiouibus jugulantur.
77쪽
recuperant, non Semantur. Commemoranda etiam est apoplexia, quae in provecto morbo advenit disparente pedum tumore ; ea Curatur tibiarum in aqua ca- Iida immersione. Parabsis. Paralyseos morbus etiam nostris temporibus familiaris est, neque solum SeHES, sed et juvenes corripit nulli sexui parcens, atque fortasse in sequiori sexu irequentior: rarum non est puerperas in hano calamitatem incidere neglectis sudoribus. Inopinato non solet aggredi, sed alia consequitur mala, quae latentem hanc labem significabant; saepius advenit sine praecedente apoplexiae insultu. Recurrit primum aliquis torpor cum stupore pungitivo in digitis manuum, quo crescente pars paralytica redditur. Multum etiam ante adventum paralyseos brachium sinistrum de repente frigidum persentitur, sed hoc frigus cito etiam disparet. Brachium sinistrum saepius afficit, interdum sine cruris debilitatione ; alias etiam crus infirmatur, sed Persectior semper est paralysis in brachio quam tu crure.
78쪽
ε - Repercussa exanthemata facile consequitur hic morbus, atque mihi contigit videre mulierem, quae hanc aegritudinem bis passa est cum persistentibus adhuc incute pustulis, licet febris expers se aerilibero exposuisset, momento fere temporis balbuttit, et paralytica brachii sinistri evasit cum cruris debilitatione. Frictionibus, et potione diaphoretica excitati sudores, qui iterum eruptionem aliquam attulerunt, intra paucas horas paralysim εUstulerunt, subsequentibus deinde per aliquot dies febri, et sudoribus. Frequens etiam haec calamitas est iis, quibus in febre tertiana complicata cum nostri morbi veneno caput impetente, et soporem inferente, animose datus est comtex pertivianus, qui utique febrem Comprimit, sed nisi hominem interimat, par
In hac paralysi raro sensus omnis aufertur, pars paralytica non propendet;
tendines musculorum manum flectentes
tensi persentiuntur, digiti etiam aliqui
contracti aliquantum incurvantur; pulsus paralyticae partis brevior utique, sed Contractus est etiam cum aliqua tensione; urinae sunt decolores , mens plerumque
constat licet etiam aeger balbutiat. Si cito post hujusmodi infortunium febris excite-
79쪽
6Ittir , urinae turbatae, albescentes, autaqueae redduntur: pulsus in paralytica parte citatus fit cum nisu Contractionis :sudores exCitantur, qui tractu temporis proprio odore naturam latentis veneni Ostendunt, tunc pars paralytica dolet, et intumescit, κtendines subsiliunt, accedunt aurium sussurri, atque se se explicat cum riculum suum peractura febris exanthematica, quae assert purpuram Cum pustulis , et vesiculis miliariis. Febris, et reliqua symptomata sunt domore hujusce febris exanthematicae; illud tantum animadvertemus, sudores licet in universo Corpore appareant, in paralytica parte uberiores esse, atque Copiosiorem etiam esse in eadem parte exanthematum
Quod si paralytica pars talis diu persistat , identidem tamen post diutinum
tempus, maXimeque aestivis temporibus rubores fugaces, atque etiam vesiculae
dispersae huc illuc in paralytica parte se
offerre pergunt, donec aut Vis naturae Valens per se, aut remediis adjuta opus perficiat; latus autem aquarum them malium maximam essicaciam habuerunt ad hoc exanthema ex paralytica parte extrahendum , sed primum antecesserunt viscidi, foetidique sudores.
80쪽
62 Ea ratione, qua pustularum eruptio procedit, paralytica pars suo naturali tono restituitur, si quidem cuticula in affecta parte secedat; si autem ex naturae debilitate , aut ex bono regimine neglecto p ralysis persistat, brachium gracilescit,lendines rigidi fiunt, atque dimotum brachium etiam dolet, et demum apoplexia
Convulsiva aeger e medio tollitur. HanC paralysim non raro observavi incurriculo febrium acutarum, quas praesertim sustinebat caussa proxima nostri morbi, atque observavi paralyticam partem convulsivis motibus succuSSam, motum et Sensum reCuperasse altero interim
brachio similiter paralytico facto. Haec omnia phoenomena Ostendunt pa-yalysim hanc non proficisci ex labefactatione medullae nervorum, sed EX COmpressione cum stimulo genita a vitioso principio, quod haeret in tela cellulosa nervorum, quos impetit.