S. Anselmi Cantuariensis archiepiscopi De felicitate sanctorum dissertatio. Exscriptore Eadinero Anglo canonico regulari. Editore Ioanne Bapt. de Machault, Parisino, Societatis Iesu

발행: 1639년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

o De felicitate San Alorum quid faceres Z quod dares pretium utique libens quicquid haberes. Et in su per temet ipsum, si sic, &non

aliter, ea adipisci valeres. iSi vero ad haec, omnino securus

existeres, quὀd ea dum viveres, nullo leuentu amitteres. Omitto dicere virum vel cogitare possis , an non, quid exultationis tibi esset. Itaque cum tua vita perpetuo duret in illa vita, & haec omnia tibi habenti, Jῆ- . curtim quoque ea amplius non per dendi certo arriserit, obsecro quid existimas tibi erit Θ Credo etiam, quod ad n pm en securitatis, mota est in te quaedam iubilatio cordis, &an tanta bona secure sis perpetuo possiessurus auidus addiscere cupis. Dico igitur, quia si ea perditurus es, aut tu ipse voles ea perdere tua spon- 'te, aut Deus ea tibi auferet nolenti, aut aliquis alius Deo fortior super-

52쪽

Di pertatio. ΑΙ

taeniens ea tollet, Deo& te non vo lente. Sed certe, nec tu, abiecto tanto bono, in miserias quas te euasisse gratiosus exultabis, recidere voles: nec Deus, qui illud tam larga & cle menti bonitate donauit, id tibi aliquando au ferre volet; nec vitiis fortior Deo superueniet, qui . Deo te protegente, illud tibi inuito, aliquatenus tollet. Securus igitur tanto rum bonorum perpetuo eris, nec alicuius tibi aduersari volentis in cursum timebis. Quid ergo putas tibi erit, cum haec omnia, pulchritudinem videlicet, velocitatem, fortitudinem, libertatem, sanitatem , Voluptatem diuturnitatem vitae, sapientiam, a micitiam, concordiam, potestatem, honorem, securitatem, secundum

quod ea descripsimus, immo supra omnem humanam aestimationem

53쪽

De felicirare Sanctorum gloriosius , atque sublimius quam seribi vel dici possint, in possessione aeternaliter habueris 3 nonne gaudium , quod erit consummati om nium horum Θ Re etenim Vera, videre non possum, quomodo inaestimabile gaudium circum quaque non habeat, quem tot commoda beatae

felicitatis felic1sque beatitudinis sine fine circumdant. Tunc igitur, &tu isto gaudio perfrueris, quia nihil Vnde gaudero non debeas h bebis Itaque si haberes aliquem, quem ut

teipsum penitus amares, & de cuius bono sicut de tuo, omnino gauderes , illumque non minori quam tofelicitate, per omni fulium videres, nonne in gaudio eius, gaudium haberes 3 Si vero duos aut tres, siue plures, huic tibi in amore pares, posesideres, & eos aequa felicit te con 'spicuos cisneres, nunquid ero co-

54쪽

rum numero, non in te multiplica

retur gaudij tui magnitudo Z Et utique cum de amicitia superius ageremus, ostendimus ita omnes illius patriae ciues amaturos te, sicut amabunt se, & te illos sicut tu teipsum. Potestne igitur illius gaudismodus, a quoquam homine penetrari, cum ultra mille millia, & decies milliescentena millia, innumerabiles ibi sint, & omnes eadem beatitudine perfruantur , nec ullus eorum sit, qui non tantum de bono alterius gaudeat, quantum de suo Z praeterea videntes Deum ipsum, supra quam ipsi sese amabunt, ipsos amantem,& lintolli piates se inenarrabiliter plus quam semetipsos illum amantes, in gloria eius, mira & ineffabili exultatione exultabunt. Gaudium ergo erit iis intus, & extra a gaudium

sursum atque deorsum ; gaudium

55쪽

ι De 'licitate Sanctorum

in circuitu , & ubique. Et hoc est, sicut putamus, quod, quemadmodum in capite huius o pusculi dixi, Deus praeparauit diligentibus se. Haec itaque, iuxta quod, interim mea mihi aestimatio dicit, quodammodo potest dici illa beatitudo aeterna, felicitaS aeterna, commodorum scilicet omnium sufficie tia, secundum voluntatem, & sine omni indigentia, quam plene habe - .bunt omnes amici Dei in vita ς terna. Nec enim volumus assirmare, illam hac quam digessimus, multo maiore non esse. Cum igitur iusti fuerint tanta felicitate beati, restat ut' iniusti per contrarium sint inaestimabili quadam infelicitate miser . Sicut enim istos, iuxta quod, prout potuimus, Deo donante , descripsimus, mira pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas, voluptas, ala-

56쪽

Dispertatio. 43cres faciet, dc iubilantes; ita illos immanis quaedam de inaestimabilis ficta ditas, largitas, imbecillitas, serui

tus, languor atque dolor, moerentes, reddet, &eiulanteF. Sane diuturni talem vitae, quam isti perfruendistantis bonis summo amore complectentur, illi pro interminabili poena

qua torquebuntur, quoniam illis inerit, summo odio execrabuntur. i De sapientia vero, quid dicam, non inuenio ; nisi qui ,sicut iustis in gaudium, & honorem 1, ita iniustis,qui quid scient, vertetur in moerorem dc confusionem. Amicitia autem, qua in inuicem p ij summa iucunditate copulabuntur ; si qua in impiis erit, in tormentum eis erit. Q 3 enim, magis quosque amabunt, eo grauius in illorum poena dolebunt. Si con tra concordiam, quid habituri sint' quaerituri discordiam habebui cum

57쪽

s De felicitate SS. Dissertatio.

omni creatura; & omnis creatura

discordabit ab illis. Hinc ergo, pro potestate bonorum, tanta impotem 'tia eos sequetur, ut omnino nihil eorum quae voluerint, po ssi nt;&quic- quid habuerint, nolint. Igitur pro honore Sanctorum , obtinebunt perenne opprobrium; Et haec, quo sine claudentur vere sicut amici Dei securi erunt se nunquam amitasuros bona sua; ita isti inimici Dei, iomnino desperabunt se iam amplius perdituros haec mala sua. Pro aeterno igitur, & ineffabili gaudio beatorum , haereditabunt aeternam &incogitabilem tristitiam omnes, qui pro impcenitudine reatus sui, transituri sunt in societatem daemonio-

SEARCH

MENU NAVIGATION