S. Anselmi Cantuariensis archiepiscopi De felicitate sanctorum dissertatio. Exscriptore Eadinero Anglo canonico regulari. Editore Ioanne Bapt. de Machault, Parisino, Societatis Iesu

발행: 1639년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

io De felicitate saninorum

locitatem eadem corpora iam incora

ruptibilia sint habitura Corruptibile qμippe hoc, sicut ipse testatur, incorruptionem, oe mortale induet immorta-sitatem. Huius quoque velocitatis exemplum in radio solis licex intueri,qui statim orto sole,in plaga orietati, pertingit in ultimo plagae occidentalis. Vt in eo perpendamus, non esse impossibile, quod de nostra dicimus futura velocitate; Praesertim clim rebus animatis soleat inesse maior velocitas, quam in animatis Huic radio solis simile velocita tis exemplum habemus in nobis Radius quippe osculorum nostrorum, in subleuatione palpebrarum, caelum usque pertingit, & in i stu ea rum, totus in semet, ac integer redit: Amplius. Constat quidem animas sanctorum quae iam coelestia tenent,

nec dum plena felicitate frui, donec

22쪽

Diisertatis. II

incorruptibilitate corporum suoru potiantur, quam cum adeptae fuerint, non erit quod amplius velint Haec itaque cφrpora,si eas a sua velocitate aliquatenus tardiores, aut grauiores e secere deberent, nimirum potius eorum consortium abhorrerent , quam appeterent. Igitur ea quam dicimus velocitate perfungemur, cum in vera vita fuerimus.

Post has, nominauimus .rm. qu-m plerique, perosa imbecillitate, plurimum amant. Praestabunt igitur viribus, quicumque supernis meruerint ciuibus associari, in tantum , ut nullatenus illis obsistere quicquam valeat, vel si mouendo, aut euertendo voluerint, quid a suo statu quomodocumque diuertere, non illico cedat: Nec in eo quod dicimus, maiori conatu laborabunt, quam nos modo in motu oculorum

23쪽

ii De felicitate San lorum

nostrorum. Ne quaeso excidat ani 'mo, quam adipiscemur, Angelorum similitudo; quatinus, si lac, aut in his quae dicturi sumus, aliud exemplum non occurrerit, ipsa occurrat; atque in quibus Angelos valere coni si terit, & nos aeque valere probet de afferat. Neminem autem qui dubitet existere puto, Angelos ea qua fortitudine volunt, fungi. Sed fortassis quaeret aliquis, quid nobis tunc ', illa fortitudo praestet, cum singulis

tam conuenienter, Ut conuenien

tius nequeant, ubique dispositis, nihil mutandum , nihil euertendum, nihil statuendum sit, in quo' vires' suas quiuis exerceat. Qui haec dicit, paucis nobiscum, quid in huiusmodi habeat usus humanus, attendati ividebit, quia non semper omni bus, quae habemus, &quae nos habere non parum gaudemus, actu

24쪽

utimur, sicut. verbi causa, visu ipso , potestate aliqua , scientia re- rum nonnullarum, & multis in V hunc modum; sic de tunc, de qua agitur fortitudine erit. Sola namque possessio eius, grata nobis erita, . i, exultatio grandis, dicet nequaquam sit nobis in actu, cunctis ut dictum est, in suo statu locatis. Haec eadem quaestio, si aut de velocitate, i' aut de aliquo eorum quae ob propositi operis intentionem dicturi sumus, quemlibet mouet, eam qua hic soluta est solutionem , si aptioremn qn habuerit, accipere Valet. Hinc, secundum quod proposub mus , ordine suo tiberras sequitus; quae superioribus non minus diligitur. Quicumque igitur Angelorum fiterint similitudinem assecuti, eΟ-rum quoquς libertatem necessarib assequentur. Itaque sicut Angelis

25쪽

i De felicitate sanctorum nihil obsistit, nec aliquid eos irii pe

dire, vel constringere potest, quin pro velle suo, cuncta liberrime penetrent; ita non erit obstaculum ullum, quod nos retardet; non clausura quae nos detineat; non elemen tum, quod nobis ad velle, peruium omnino non extet. Exempli causa; Certe Dominicum corpus, cui cor pora nostra configuranda Paulus testatur, ut supra meminimus, clauso sepulchro, a mortuis surrexir, ac de

nium ad discipulos obseratis ianuis, palpandum introiit, nobisque in hoc libertatis futurae documentum grande reliquit. Supra haec senitatem amari ab ho minibus, diximus it Et de hac quid melius dici poterit, quam quod Psali imista canit, inquiens, iustorum a Domino. Quibus autem fuerit a Domino vera sanitas, quae subrepere

26쪽

Di sertatis. I, valebit infirmitas 3 Verum de ista sanitate quam in saeculo futuro habe bimus quod exemplum afferre queam, ut quae sit intelligatur, non vi leo. Quia nihil sanitatis, quod ei

co parare possim, aut ego in me, aut aliquis sub mortali carne degens, sensit in se. Hic etenim tunc nobis sani videmur, cum nihil in nobis, quod doleat sentimus. Fallimur ta-' men nonnunquami i hoc. Nam frequenter, in aliqua parte corporis infirmamur, nec tamen hoc ipsum, ni ς si aut motu corporis, aut tactu aliquo, Vllo pacto experimur. At de iis, qui nec ita infimiatitui. sed omni ex parte sibi sani esse videntur, quid di

cemus, Vt, Vtrum sitit, vel non sint, sens, probemus3 Propone tibi quemlibet sanissimum corpore , de de sanitate illius sciscitare. Sanus est suo iudicio. Hic talis paulo durius tan-

27쪽

is De felicitate Sanctorum ,

gatur, aut in aliqua corporis sui parte arctius constringatur;& statisti videbis, quia clamabit, Sine, laedis me, vexas me. Quid est hoc Z116nne prius sanum se esse dicebat: & nunc modice laistus, ita dolenter succlamat Istene tibi sanus videtur ξ Non puto. Nequaquam qrgo salus eiusmqdi nobis dabitur, quorum salus a Domino futura esse specialiter repromittitur. Nam absterget Deus omnem -Lc mam ab oculis suorum , non erit amplius neque luctus, neque c&-- . mor, neque illud dolor, quoniam priora

transierunt, oe' non esurient neque sitient amplius, ineς cadet per δρs sol. neque

ullus aestus. Dextera enim sua Deus teget cos , m. brachio sancto suo defende tillos. Quid itaque eis nocere Valabit, iquibus dextra Dei, tegumetu erici malis autem 11t sanitas illa certe scIo me, nec meo, nec alicuius sensu, Vel

28쪽

DUFertatio. ITvel experimento accepisse. Febrium vero, & diuersarum infirmitatum qualitates, si cuiusmodi sint, quiuis interrogaret, facile forsan intelli gendas exponerem. Tum quia, ego, illas in me, tum quia ab dis accepi, qui eas quae sitit experimento didicerunt in se. At quod, nec sensu percepi, nec ab ullo, qui perceperit,

Vt dixi, accepi, non eodem modo. Credere tamen & in cunctanter, Ut

mea quidem fert opinio, astruere licet, sanitatem futurae vitae ita iugem incommutabilem ac inuiolabi lem fore, ut ineffabili quadam atque sensibili suavitatis dulcedine totum hominem repleat, & omnem quod alicuius in se vicissitudinis , mutabilitatis , aut laesionis suspicionem

praetendere queat, procul arceat, a

que repellat. Haec de sanitate dicta

sint.

29쪽

18 'De Hicitate Sannorum Hinc eo ordine, quo singula, de

quibus instituimus tractare, proposuimus , voluptatem subiunximus,' quam alio nomine, corporeoru sensuum delectationem appellamus. Ethqc quidem magnopere solet amari, quia singuli corporis sensus in iis, quae sibi commoda iudicant, dele- .ctantur. Delectantur quippe , Ut verbi gratia paucis dicatur , Odoratus, odoribus variis ; oc gustus, rerum diuersarum saporibus diuersis; ncc non singuli alij sensus, his & illis, iuxta quod cuique fert naturalis appetitus. Istae tamen delectationes, non semper delectant; sed suis

quoque amatoribus,sui nonnunquataedium ingerunt. Transitoriae nam-

que sunt, bestiales. Illae Vero, quς in futuro saeculo, plene iussis admi nistrabuntur, perpetes sunt, & rationabiles. Q uare non Video, Vt

30쪽

Praesertim , cum in delectationibus .Vitae praesentis, quo eas designemus exemplo , nequeat inueniri. Delectationibus etenim illis, quis magis quisque Vietur, eo feruenti iis illas amplectetur, quia ex earum saturitate nullum fastidium. vlli creatur. Quas delectationes, neminem in hac mortalitate viventem esse puto, vel fuisse, qui senserit, vel gustaverit, ut illarum saporem vel habitudinem caeteris digerere possit. Duas enim beatitudines,& item miserias duas,

maiorem videlicet, atque minorem, esse nouimus. Maiorem Beatitu-

dinem, regnum Dei ; minorem, dicimus esse, in quo Adam primo postus fuerat gaudium paradis. Item

maiorem miseriam, aeternum ignem gehennae; minorem fatemur, quas incessanter patimur aerumnas prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION