S. Anselmi Cantuariensis archiepiscopi De felicitate sanctorum dissertatio. Exscriptore Eadinero Anglo canonico regulari. Editore Ioanne Bapt. de Machault, Parisino, Societatis Iesu

발행: 1639년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

;o De felicitate Sancto nri, ut nos abomqidelicto in sanguine suo iustificatos, ipsius regni sui

consortes essiceret. Vos igitur considerate, an sanguis Christi, qui est pro nobis effusus, queat nobis esse perfecta causa salutis. Quid ad haec Angeli, qui libenter eo quod boni

sunt, rationi acquiescere volunt, dicerent ; nisi, quae dicta sunt, ratione niti, huiusmodi homines, iure, sua aequalitate debere potiri 3 Cum 'itaque Angeli atque homines, quos magis te iudicaueras innocentes, tibi consentiant, tibi in cunctis pro veritate rationis,honorem deferant, perpende si vales quam grata sit sta pientia ista, qua te sic ab omnibus, sic omnesate cognoseentur in vita illa ΘNonne consequenter ex ista, quae cunctis erit communis sapientia, quaedam inaestimabilis amicitia pro

sDissiliam by Corali

42쪽

Differratio

creabitur Θ Q in tantum, singulorum intima, erga singulos, suo feruore compleat, ut amor cuiusque in quemque cuique sufficiat. Nec e nina video quomodo aliter esse possit, praesertim cum omnes Unum

corpus Christi sint, & Christus qui

est ipsa pax, sit omnium caput Inec minori sese asse stu complectantur, quam membra unius corporis sibi inuicem copulantur. Amabis igitur omnes, Ut ipsum te, & amaberis ab omnibus, ut ipsi a se. Putas, abundans eris in dilectione, quando haec tibi fuerit in possessione ξ Attamen istam transi,& contemplare ipsum, per quem haec bona tibi prouenere;& percipies, quia ille, plusquam tute ipsum, quam omnes alij , in com parabiliter amabit te tu, super te ipsum, & super omnes alios, ineffabili quadam suau ita te, illum

amabis.

43쪽

De felicitate Sanaorum Sed quoniam solet aliquando

contingere inter homines viij, qui

sese altrinsecus unanimiter amant, non in omnibus ubique concor

dent, dum huic secus ac illi videtur, de quod hic appetit, ille fugit, ne cessarib praescripto amori addenda concordia est ; ne si ullatenus vel in puncto defuerit, aliqua laesio tanto bono subrepere possit. Erit itaque

tanta in cunctis concordia, ut in nulla re, sentias aliquem discrepare ab eo, quod te constiterit velle. Corpus Vnum erimus; Ecclesia una erimus; sponsa Christi erimus, qui

cumque ibi erimus: non ergo maior tunc inter nos discordia erit, quam nunc est inter membra unius corporis. Verum sicut vides in motu oculorum, quod illuc quo Vnus vertitur, mox alius sequitur; ita quocumque tuum velle conuerteris, velle omnium

44쪽

Dissertatio. 33 nilim sine disceptatione illico tibi praesto habebis. Quid dixi omnium3

Ipsa Dei voluntas non erit a tua diuersa ; sed sicut tu, quod ille; ita de ille volet in cunctis, quod tu. Caput namque a suo corpore, qui discre pareti Hic aliquis forsan in sui cor dis secreto, quaerit, dicens : Eia, si

Deus S omnis beatorum coetus vo

lent quod ego, tunc & augmentum mei boni mecum volent, quod ego ibi non velle non potero. Ero itaque pro velle meo, de maioribus in caelo .Huic respondeo; quia si etiam Beato Petro par in gloria esse voluerit , erit. In gloria dico ; quia ut Petrus sit in perib na, velle non poterit.

Nam si hoc vellet, seipsum nihil esse vellet, quod velle nequit; Sed nec in gloria illi aequari, si meritis eius impar est, velle poterit; quia pulcher

rimam eius corporis conapositio

45쪽

De felicitate Sanctorumnem, quam in hoc violari conspiceret, omni commodo plus amabit. Nec enim in humano corpore, vel pes, loco aut officio manus , vel manus, pedis fungi optat; aut os siue nasus ubi oculi sunt, aut oculi ubios, seu nasus est, relictis sedibus suis, transferri desiderant, aut si transfer rentur, patienter id paterentur. Eo -

dem modo, in illa admirabili S: glorificata dispositione Beatae Ciui talis Dei, ita quisque quod habet, amabit, ut statum suum potiori gradu mutari non velit. -are Z Quia cuique satius erit sua felicitas, &beatitudo. Amplius. Si ij qui iam in 'ipsius' corporis unitate locati sunt, maiora quam sunt adepti desiderarent , eo ipso miseri essent , quo nondum haberent, quod vellent: In quo enim alicui quod cupit deest, in eo miser sit, necesse est . bed absit

46쪽

Disfieri itis. . 3s ab illo regno omnis miseria. Aderit itaque omnibus omnis suffcientia, quam perficiet in singulis unanimis& plena concordia. Cum itaque

Deum & omnes tuae voluntati concordes habueris, profecto nihil voles, quod non possis. Omnipotens igitur eris tuae voluntatis; quoniam ipsum Omnipotentem, habebis in

omnibus concordantem tuae Voluntati.

Itaque cum haec' tanta potestas assuerit; honor condecens potestati minime deerit; qui honor cuiusmodi sit, breui sub exemplo consideremus. Ecce sit ante oculos nocstros positus pauper aliquis, omni solatio destitutus, ulcerum & aliarum infirmitatum foeditate corruptus, & omni, quo vel a frigoris incommoditate defendatur, tegmine nudus. Hunc igitur talem tali mo-

47쪽

3s De felicitate Sanctorum

do iacentem,& in nullo semet tu uare valentem, si Rex aliquis potentissimus transiens, videret, & miseratus, eius vulneribus mederi, curatumque suis iuberet ornamentis Vestiri, &adductum sibi adoptaret in

filium, praeciperetque Ut in regno suo suus filius a cunctis haberetur, atque in nullo quod iuberet, a quoquam ei contradiceretur, haeredemque suum ac filij sui cohaeredem constitueret, &eum suo nomine Vocari praeciperet; nonne diceres ma- .gnifice honoratum Θ Et certe Deus haec nobis omnia faciet. Nati enim de putredine carnis, replemur multis miseriis ; in quibus miseriis constitutos, &omni solatio destitutos, omnium que infirmitatum passioniabus obnoxios, ac peccatorum &corruptibilitatis ulceribus plenos, sola misericordia ductus accipiet,

48쪽

Dqsertatio. 37& curabit nos, &sanitati resti tutos, ornamentis perfectae iustitiae, S: incorruptibilitatis ornabit, adduci bstaque in filios sibi adoptabit, regni sui consortes essiciet, & haeredes, filioque suo unigenito sibi per omnia aequali co omnipotenti, concorporales statuet, & cohaeredes, omnique creaturae iubebit, ut in omni quod volemus, nobis obediat, Vocatosque nos nomine suo, Deos faciet. Dicit enim ipse, Ego dixi, dijsu , m filii excelsi omnes. Sed ipse,

Deus deificans est; tu vero, Deus eriS deificatus. At fortassis ais; Haec ratio tua, in illis quidem magnis Apostolis seu martyribus poterit existere rata ; in me autem, qui Vtinam, Vset vltimus esse merear, quonam pacto Constare queat, non intelligo Intende , & intellige, quia nullum ab ista deitate excepit Deus, ubi di-

C iij

49쪽

38 De felicitate Sanctorum ai. xit, Di i estis, ' i' excelsi omnes. Verum, ut dicta melius eluceant, considera sub exemplo, naturam ignIs,& naturam rerum ignitarum , si for-

te ibi aliquatenus queas imaginari, qualiter illi summae deitati, pro modulo tuo, possis participando deificari. Ecce ignis unus est, & in sua natura calidus: in hunc ignem, pone lignum aliquod , plumbum, &ferrum simul. Itaque cum lignum Afuerit in carbones conuersum, &plumbum liquefactum, ita ut in cambonibus, nihil nisi ignis appareat, &plumbo nihil caloris addi queat;

necdum tamen ferro poterunt in calore coaequari, quod nondum forsan penitus incanduit igni. Licet igitur aliud alio magis in calore pro- . fecerit, singulum tamen seruata natura sui, usitato locutionis modo,

quia ignitum est, per se ignis dicituri

50쪽

Dissertatio. 39Sic erit in illa beata supernorum ciuium societate, de qua loquimur. Nam quemadmodum ij, qui sum- mae Dei maiestati sunt propinquiores, & ob hoc, aliis praestantiores,

Dij dicentur; ita & qui illis sunt i 1-feriores ; quoniam uni S -em qua ipsi, deitate, pro sua capacitate, participat, simili nomine Dij dicentur.

Quando ergo cum tanto bono ade plus fueris hunc honorem, non Video qua ratione possis cupere ampliorem igitur dum possessione horum bonorum, quae digessimus, feflix fueris, nonne sufficiens tibi videberist Et maxime inquis Age igitur, si omnibus istis vel una die, sicut cxposita sunt, in re frui Valeres, gauderes 3 sine dubio. Si autem mense, Vel anno uno, l*tificareris λ Nec di ci quidςm ut autumo potest laetiri isaodus Et si toro tempore vitae tua , c ulli

SEARCH

MENU NAVIGATION