장음표시 사용
161쪽
beatis, eo videlicet consilio, G ab hoc Romani Coeli rigore defendere vos diutius possitis, quo nomine humi etiam cubitum super nudo assere non equidem probo, probarem sane, si iratam insuper paleam Capuc
norum more adhiberetis, quod ni ι magnopere verendum es, ne cat ris contingat, quod duobus prioribus Decanis magno omnium nostrum maerore contigisse iam vidimus , quando alter post alterum immarmra mone suis, nobisique strarepti sunt. Verendum es inquam ne ves erin Dei famulatu conatus non sit diuturnior, c per consequens fructus
in proximorum salute, verbo, eo exemplo per vos procuranda tenuior, quam horum temporum conditionem sagitare videatur. Postremo illud quoque inciuile videri possit, quod humi assideatis, dum cibum sumitis . Asorem a nullis hucusque Religiosis viris improbatum ins
quendum ducerem, accumbendi videlicet ad mensam, non quidem e tentam , latisque mantilibus paratam, sed mapulis qui bissam ad os, manusique tergendas adhibitis, quemadmodum Tatres Capurini an sere consueuerunt. Hac porro ea sunt de quilus T. T . pro mea in scharitate admonitam volui, putans fore, in quemadmodum boni compilat, oe animum aduertat, ut quando ineunte vere Romam cogitat,
quod summopere commendo, in re praesenti, quod optimum factu msum fuerat pro Congregatione sua constabilienda, oe propaganda, proque mectra Monassica disciplina forma dirigenda constituat. Valeat imterim in Domino, re me suo Ordini deuotum suis apud Deum Opt. Max. precisus, oe sacrificise adiuuet . Roma pridie Cal. 2 Iouemb.
XXX. P. T. Uti Frater in Domino amantissimus. A. Cardinalis Cara . Quas vero parnalitates mitiores consulebant alij, mitigatas Pontificio sancito voluit Clemens VIII. & prouidentissime quidem: Nam Auctori vitae D. Eustachij Asseline cap. XI. pag. 93. quo me rese ram: Deo inspirante Sanctitas sua huiuscemodi capit consilium Re- formationi conseruanda perquam opponunum . Vt enim a primis P tribus, quorum nonnulli adhuc in vivis agunt, passim auditumus, Congregationem totam e medio iam sustuli per mors, nisi Apostolica S
des mstiorem visa rationem imperasset. Haec sodalitio. Nam Barrerius suo prae seruore Icuem habebat enormem alijs obseruantiam . Quar s
162쪽
Pars IV. III Quare, ipso annuente Papa, initialis vim tolerantiae ad vitae usque ariaticulum fortiter exantiauit semper abstemius, nunquam usus pro cubili sacco palea farto, aut capitali; nunquam exhilarando conuiuio, adhibitis saltem vigiliae ferculis, siue oleo, butyroque, sed herbis solummodo pura lixatis aqua. Magnam porro lucem, maiestatemq; denarratis faciebat studij conatentionum sanctiorum excelsum decus humilitas. Exteriores eius gradus attigit sermo,dum accurate descripturus gesta illum incedentem e hibuit declinatis semper in terram oculis, aspera, & breui amictum tunica, sine capitis tegumento, gressibus omnino discalceatis, consuetas etiam pCemtentibus epulas panem, & aquam, pCenitentium item de more sumentem, sedendo humi cum inter Sodales cςnaret, politis autem in solo genibus, cum discumberet ad hospitum mensam. Nobiliora momenta raptim hic perstringenda. Institutae Congregationis peripsema,non caput se se passim aiebat.
aErumnas, calumnias,insidias non vitio dabat mortalium, aut daemo
nis irae in exosos inferno labores. Ied incuriae tribuebat suae in diuina mente pro virili adimplenda. Monasticam asserere obseruantiam ubi iacebat, hominis longe prςstantioris esse prouinciam. Informatione egentem virum ad Qq ruborem ineptiς in aliorum Institutorem ausumptum. Quales ex corde humiles sensus, adolescente post modum Coctu, Sc Coloni js iam dilatato luculentius adhuc confirmauit. Ad capitis dignitatem collini abat Monachus non vltimς notς. Ioannem in Apuliam sequutus, ad regiminis abdicationem inducere aggrediditur. Composito alloquio recenset coram digni Antistitis caract res. Inesse illi aptiores negat aperte, ingenium maxime Reipublicae idoneum moderandς. Incrementa ideo Congregationis lente princedere dolet. Vnum attollit seipsum naturς adiumentis, ac indole negotiorum capaci in paucis instructum. Suam interponat sententiam. Habeat satis audire Congregationis Auctor, velit etiam Congregationis amplitudinem , stabilitatem , seu pateretur superiorem sibi contingere locum , viro nempe de Coetu multis benemerito sedem denique occupaturo cum amplioris spe utilitatis. Qui de seipso demisse, de alijs sentiebat prςclare Ioannes ambitionis peroratorem cum laude modestiς astatim celebrandς excepit. Annuit noscere se Monasticis ducendis habenis plane imparem . Stare cordi abire
163쪽
abite a munere, cedere dignitatem digniori, cedere ipsi. Adiecit ne quaquam putaret stare di missionem intra verba, sed successionis ad munus haberet omen ipsam traditionem sigilli. En Lector Exabbatem Barrerium, Abbatem Alumnum, a Barreri, indole, quin potius
a suorum assequutione Votorum longe aberrantem. Nimirum humilium euector, coronatorque Deus despexit supra se cogitantem virum, id deiecit. Designat ille e vestigio rerum agendarum Ash rem alterum, alterum a conscribendis epistolis. Romam cogitat. In via commodiori posthabet itineri strictioris specimen consuetudinis, equo vehitur, ieiunia Violat, Vino iucundatur . Adeo raro crimine vacant alio ambitiosi, & animo elati contra leges fere semper insu gunt. Sed Neapolim vix peruenit, cum viscera calescere sensit diro igne. Ardet lethaliter, nec a potionibus arte conditis, nec a linteis frigida madidis quidpiam haurit roris. Pergit ad cineres flamma inardescens nullo extinguenda Medicorum praesidio. Qua animaduersione cum iuxta commendatam voluerit Deus alienationem ab In la in Antistite, ac mulctatam in discipulo vesanam honoris cupidinem, a laudanda Barrerij humilitate temperatum ibi narratio, eundem ex Apulia consociatura Romam, ubi , probris inustus , prςstantiorum virtutum specimen prςbuit omnem supra laudis celebrationem egregium . Nouerat criminatores. Noverat agi alios ambitionis qstu, artibus alios Edmundi a Cruce Cisterciensium Archimandiitς, ea propter Romς commorantis, quo, Reformatore viiij postulato, Reformationem sobolescentem euerteret. Nunquam tamen accepit aspere ex
ipsis quempiam, vel dissipandis vacavit molitionibus improbis. Accidit conspirationis Auctorem totam dedisse diem inumbrando eius nomini apud Summum Pontificem, & Vaticani Senatus Patres. Pluma ipsa eadem erat dies, redijtque vespere domum madidus imbre,& luto fordatus. Egit vi moris est. Ingressus Monasterium adiit illico Abbatem petiturus benedici. Qui insectatorem suum humaniter ampleNatus, ut vidit aqua diffluentem, statim etiam Vesti spico aduocato, mutatoriam adferat, mandat. Illo autem respondente non haberi in Vestiario, propriam festinanter exutus tunicam eidem impos iit, indueretque coegit. Extulit insuper dilaudandae in offensorem humanitatis nobile vestigium prς clariori momento. Quod enim breuioris
164쪽
uioris ille foret staturae, sorbice arrepto essi uentes in terram decurtauito lacinias, aequauitque indumentum gestanti. Interea a viro grauissimo accepit Monachos interpellare quotidie Augultum Sacrae Com gregationis consessum . Nec leuia praeterea de eo crimina auribus insusurrare Pontificis . A Sanctitate Sua rigorose admodum in illum statutum iri. Laedi opinionem, velis, remitque fugeret .iSe ideo restitueret Lutetijs quantocitius . Inscio quoque Urbe egressurus suo uteretur curru : Futurum breui emergeret veritas, Sc cum Henrici
Regis opera , tum suis ossicijs Papalis deseruesceret indignatio . Cui Barrerius : Absit, inquit, hac de causa me ab Urbe subducam, qui si in Gallijs agerem, ad Sanctitatis Suae vestigia inuolarem extemplo , eiusque me districtioni subij cerem. Postera die vocatus in iudicium ante cognitorem causae a Pontifice designatum, audijt ementitus enormiter sancte incς ptis, Sc cumulasse libidini crapulam, crapulae, dc libidini haeresim, ne parentis
in Monastica institutione praeclarum nomen uno commacularct dedecore . At quomodo ab at sequutae virtutis apice excidisse dicendus
turpi adeo lapsui, In Vrbem venit, vidit in Romana pube Congregationi adiuncta Reformationis segetem in Italia excrescentem . Facturus animos vitae strictioris rudimenta ponentibus egerat cum ipsis mitius. Nonnullis etiam tentatione redeundi ad Saeculum vellicatis salutaria instillauerat monita, nec ad confirmandos in religioso proposito abstinuerat ab osculis, public8 tamen, de more Gallici Coeli, Mpaterne iuxta ac innocenter . Hinc obscaeni flagitij instructa accusatio . Deperire stilicet Adolescentes Monachos, nec a deolculandis, blande alloquendis, contrectandis manibus, palpandoque vultu prauum valere genium compescere toto spectante Conuentu. Quod vero sine Cerere, dc Baccho frigescat Venus, & haec apposita culpa, exardescere pessima Venere ex secreta intemperantia . In Sodalium Conspectu abstinentiam colere, clam caeteris vacare epulis, indulgere vino . Allati insuper codices ob haeresim damnati in Indice , dc asi ueratum repertos sub ceruicali criminosi ctiam in fide . Apostolicus Censor minimum posuit operis in expendendo an exprobratas noxax factiosa composuissent ingenia, an corrupti patrassent Barrerij mores. Praeter delatores, dc cum delatoribus consentientes Patrum melioris
notae nullum audivit. Posthabuit pro Abbate intactae indolis perora- V re
165쪽
te sancte gesta, famamque, vultumque. Pessimam de viro optimo concepit mentem , essiccirque indueret Ec Clemens VIII. qui in audiendo delicta excandescens Zelo, Ioannem habendum deinceps in Congregatione censuit, non Institutoris, sed praeuaricatoris loco. Rediret eodem temporis ad S. Bernardi ,& pleno adstante Patrum congressu Pontificio illum nomine exauthoraret a munere Abbatis, interis diceret a celebratione Sacri, & sanctiori mandato prohiberet, ne ab
Urbe pedem efferret. Actum ut rerum sacrarum moderator siummus mandauerat. Barrerius se totum tolerantiae permist. Difflandi accusationes, ac boni nominis euadendi lacunam nihil habuit pensi. Hausit obiurgationes, excepit sententiam animo ad Christianam fomlitudinem, insignemque humilitatem composito. Duo, nec plura pronuntiauit verba, nempe: Peccator sum. Ad haec frontem graui autea occupatam seueritate, mira quaedam serenitas ex tunc in posterum exhilaravit. Nimirum acceptius nihil contingere poterat anhelanti ad opprobria pectori, emanabatque in vultus , quae dominabatur in corde, iucunditas . Fecit & Cum tentatione prouentum . Expolitior
attrita aduersis patientia. Sublimior humilitas, cui ad celsitudinem gradum faceret ipsa ab Antistitis gradu deiectio . Obedientiae iuxta addictus, ac illa humilitati assinis. Inferiatione a regimine suaviora orationis, & contemplationis otia . In probri Auctores adeo concitata charitatis flamma , ut quoties Thermarum Collegio , ubi morabantur, accederet, eosdem in cubiculo inuiseret, & flexus coram in genua, pedes ad osculum sibi praeberi deposceret. Integro octen nio probatus contumelia, aequitatis, & in prestra tranquillitatis egregium fecit periculum. Interea cum pauci conuitiatores deturbasse e prima Sede exultarent, ijdemque sese iactarent latitantem subsanctitatis specie in lucem eduxisse prauitatem, filiorum caeteri, eosque inter vitae spiritualis scientes magis concipiebant morem diuinae sapientiae amplificantis aerumna collimantium perfectioni virtutem . Indubium apud eosdem depos, tionem illam ab Infula ideo tolerasse Coelum, ut disciplinae Reparator , iniuria.tanta honestatus , discipulos quoque initiaret suos ad omnem patientiae aleam alacriter subeundam . Qui vices obibat regiminis Ioannes a S. Hieronymo vir absolutissimus colere pergebat ut Patrem, temperabatque obseruantiae ergo a quidpiam ei precipien
166쪽
Pars IV. II sdo . A cuius tamen modestia cum eXtorquere ille sequiret, ut Superiorem se nosceret, exerceretque obsequio. delibandi obedientiae oppetitos fructus aliam inibat rationem, agere nempe semper quod S periori sciret placere magis, imperaturumque, si Antistitem se gerere in illum quoque libuisset . Purpuratos apud grauiores nihil inspersit umbrae criminatio . Maiori adhuc in pretio habebant. Frequentiam ideo colloquis, postulationem precum, aliaque augebant existimationis argumenta . Omnia collaturos pollicebantur studia restitueretur, si vellet, quam primum dignitatis insignibus . At ille obsecrabat cunuctos, pro sanctiori in Deum amore , pro intimae beneuolentiae tessera diuinam sinerent misericordiam poenitentia demereri. A meliorum datore chartimatum solidum potius impetrarent pectus versanti in patientiae discrimine . Verum Catharina Nobilis Sfortia , lulis Papae Tertij Neptis, Roberti de Nobilibus Cardinalis ad sanctimoniam probati soror, S. Florae Comitissa , splendore generis , opum claritate ornatissima, Carnobij ad Thermas fundatrix, M Viri Dei in paucis deuota , cum demirandae virtutis hominem obuolui diuturniori famae eclipsi ferre nequiret, sategit, vita , mores iterum ad censuram venirent . Annuit Sanctitas Sua , imposuitque deprecatam prouinciam 'Roberto Bellarmino . Is supra probitatem, doctrinam, purpuramue, prudentia eximius facili negotio comperi jt evulgata crimina ex nebulonum officina manasse. Quare ad Pontificem ingressus, fertur coram at ijs ampli stimat dignitatis Collegis in haec verba locutus. Fu-liensium Abbatem a conflata calumnia olim penes me absoluebant nuntius ab adolescentia missus sensium oblectamentis, ducta per omnem asperitatem aetas, flexa ad summam honestatem, modestiamque indoles, sacrarum ardor contentionum qua Monasticis sodali iijs ad
sanctioris obseruantiae numeros reducendis, qua dissipandis Haereticorum erroribus, qua in perditas saeculi consuetudines declamando, aequanimitas in aerumna, seremias in opprobrio. Postquam vero, Bevtissime Pater, de mandato Sanctitatis Vestrae sedi cognitor , dilucido conspexi Ascetam intacti pudoris, rigidae abstinentiae, Sc sanioris doctrinae per summam malignantium nequitiam laborare infamia imContinentis, intemperantis , haesitantis in fide. Paterni vestigia assectus perperam audiere libidinis illecebra in viro ab incunabulis pi tati addicto, dc praeterquam pudicitiae nunquam non studioso, annis V r. iam
167쪽
iam longaevo, asperitatibus consecto. Male etiam collata illi crapulta nota, nimirum clandestinis comessationibus nec quidem locus in religiosa domo ea ratione exaedificata, ut Antistes, Sodalesque una simul maiori in cella die, nocteque commorentur omnes. Libri interdictae
lectionis strato dolose suppositi . In patenti cunctis cubili facilis
prauitas tanta molitoribus iniquissimis. Ad haec noxarum testes non alij a criminatoribus. Adiudicatus reus causam dixit suam more innocentiae perinde humilis , ac inculpatae. Peccatorem se asseruit: Quis enim iustus, qui non septies cadat in die Caeterum obiecta viatia, quae non commiserat, nec admisit, nec ivit inficias. Quare consummatae virtutis tantum esse virum censeo , qui in diuturna contumeliae tolerantia persecto patientiae opere eminet . Et placuit quidem recentis Fuliensium familiae aedificatori Deo illius antesignanum reprobari pressura, sed disposuisse reprobaretur ideo sentio, ut compro bata postmodum innocentia, fieret iterum in Caput anguli, renuntiatus celebrior, & gloriosior praecellentis Congregationis Parens . Id quod ubi Sanctitas Vestra annuat, & exemptum a probro bono no mini. sacrorum operationi, officij insignibus restituat iterum, eduxisse dixerim a calumniae tenebris luculentum Ecclesiae militantis si1dus , illumque consonae existimationis promerito vindicasse nitori. Haud facile dictu quantam celebritatem conciliarit Barrerio dein tecta Bellar mini opera eius integritas . Clemens Papa suis nominiabus honestatum mox voluit, misso iterum ad Monasterium praestantissimo Cardinali, qui & a nota absolueret, & effusa cum laude ignominiae patienter exantiatae repositum in Coelo praemium gratularetur. Insignia etiam Abbatialia Mitram, baculum, annulum eidem misisse, aliqua tradunt monumenta. Insectatorum malitiam dire execratus, ex tunc dicere identidem consueuit: A fratrum odio bonum quemque defendat Deus. Nec multo poli siccensuit pro merito in illum, qui reatus falso impositos praecipiti sententia damnauerat. Siquidem cum de certo acturus negotio ad sacra pedum oscula accessisset, seuera illum animaduersione reiecit, cuius dolore intime punctus accelerauit ad fata gradum . Siccine , inquit, prudentiam probasti tuam in quaestione inllituta de moribus boni Abbatis Barrerij Nonne subolere tibi poterat in seniorum liuor 3 Estne longa rerum experientia edocti non dignoscere iusidiatu vultus, odij machinameta non pene
168쪽
Pars IV. III trare, detrectatoribus facile credere,plectere insentemὶApage grauibus adhiberi curis ineptus. Sceleris conscientia impulit reum facti adire Papam, postulata impunitate fateri volumina impiae docti inar a se
strato subiecta. Vrbe sui admiratione suspensa cmpit in omnium ore versari, commendantibus magnifice cunctis, Virtutem luculentius. ab iniuria effulgentem . Plurimus quoque ad Monasterium affluxus ex certatim cupientibus implorare preces , deosculari vestes, seu de animae salute consulere. Genere, doctrina, pietate illustri, publici praeterea plausus in vertice constituto sublimior adhuc dignitas 4 Pont,sice parabatur. Sed splendidior manebat Coelo merces, a Cuius fastigio ne aura mundanae gloriae deturbaretur enixe Deum rogauit reuocari quantocitius ab humanis. Itaque infra annum a gloriose emem
si tribulationis, M opprobrij compendiaria ad perfectionem semita,
temporalis quoque cursum vitae clausula praepropera absoluit. Dicino collustratus lumine instare exitum communem agnouit. Quare incolumis licet ad valetudinarium se contulit. Extremis voluit muniri Sacramentis , composuitque se 1e in strato e nudis asseribus , poenitenter, Vs ViXerat, momentum Operiturus, a quo pendet aeternitas . Correptus hinc morbo reliquos vitae dies expleuit, inter Coeli
suspiria, amorisque deliquia PSodalibus demum complexis ad unum,& verbis Deo plenis supremum affatus , in eorumdem sinu pijssimum spiritum posuit Quarto Calend. Maij anni saecularis Iscio. Exequiae ductae primum a Patribus intra modum priuati funeris, MReligiose demissionis. Deinde, quae fuit Comitissae S. Florae in virum
ornatissimum deuotio, solemni illi lacryma parentatum. Ecclesia S. Beruardi attrato panno conuestita , ac multa face longe splendidissima, excitata sepulcralis moles,celebrata etiam indoles,panegyrica inter rcm diuinam laude , transijtque in prouerbium : Non tibi iusta contingent funere Abbatis Fuliensis illustriora . Corpus balsamo delibutum, Sc capsa plumbea inclusum pro tempore datur tumulo ad laeuam arae Principis intra odeum. Cor mirae magnitudinis repertum reponitur in theca argentea, Abbatiae Fuliensi destinaturi pignus . Crescente postmodum ad sepulcrum affluxu , anno a depositione sexto dc vigesimo transfertur in Ecclesiam condendum sub monumento marmoreo erecto ad latus Epistolae cum effigie illustri pennicillo expressa. U
169쪽
Ex benedictis cius reliquijs caput una cum corde asseruatur in Abbatia Fuliensi, pedes Lutetiae, coxendix Taurinorum Augustae.
Porro reuelationibus ante, & post mortem Claruit, nec defuere cum
alijs sanctitatis indiciis collata mortalibus beneficia, quae C itum beatitate donatum illum commostrarent .sAttactis reliquijs restituti incolumitati quam plures assecti corporis. Implorato patrocinio eu sere alij ab aequoris aestuantis praesenti discrimine . Ad inuocati pronuntiationem nominis multa sequebatur malorum geniorum a corporibus obsessis propulsatio, nec huiuscemodi occupatorum a cac daemone adduxisse unquam ad eius sepulcrum quempiam , a quo V xatores spiritus non facesserent , testatum reliquit D. Rodulphus a S.Catharina Senensi in arreptis exorcismorum vi iuuandis continuus . Cor α 6. post inferias anno, Fulium mittendum, ideoq; aperta in theca inspectum, sub putridis inuolucris, vividiorem exhibuit oculis rube stentis colorem purpurae, nimirum sua incorruptione factam declarauit corpori iniuriam pretiosi perunctione succi, quando praeseruationia tabe iussiceret extitisse domicilium animae moribus integerrimae . Sed haec , aliaque sanctitatis vestigia rito Sedis Apostolicae examini nostratum Cςtus adornat, quis Institutoris virtus priuato hactenus mortalium plausu spectatissima , adstipulante tandem cum Augustorum Patrum iudicio, tum summi rerum sacrarum Antistitis decreto lemni colatur Apotheosi, diuorumque tabulas , publica litante religione, Barrerius adaugeat, cuius vitae hanc qualemcumque enaserationem Claudendam censeo Epitaphio a D. Martiali a S. Bernardo Superiore Generali anno 16 Ia . eonstripto.
P. O. M. Reuerendissimo in Christo P. D. Ioanni Barrerio Abbati Fuliensi.
nobili apud Cadurcenses genere in Galijs oriundo , ac nobiliori Mo
nastica disciplina Ord. Cis. diu collapsa in suo Monasterio Resitu
tori, oe inde Congregationis B. Maria Fuliensis , in aliquot Italia , Galaeque Prouincias Apo Iolica Sedis auiatoritate ab ipso propagata, Fundatori meritissimo, mortalium quamplurimorum saluti tum vita plane carie si is exemplo, tum publicis concionibus, ac cohortationibus priuatis vigilantissimo Consultori: ab omni sancto corporis, oe animilabo
170쪽
Pars IV. 139 labore semper inuicto , asperrimaque vivendi rationis semel suscepta
inque ad extremum vita Diritum obstruatori tenacissimo : Tandem sparso mira sanctitatis, ac omnium virtutum per Urbem, ου Orbem odore, Roma anno Iubilat Iso o. in Domino feliciter obdormienti,
Parenti optimo, π Institutori praelarissimo , deuotissimi in Chrsoslij posuere. Rixit annos 1 s. mens 1 I. Objt 4. Cal. I ij.
138 I. Ioannes Iacobus Se Locles, sanguinis nobilitate Duci de Ioleuse coniunctus , martiali animo, martiali se instructum corpore Melitenses inter Equites comprobabat. Castrorum labores instine-hat fortius, ad militares congressus conuolabat alacrior, quod inter
Christianae Fidei illustriores Athletas bellaret bella Domini, & v,
ctoriarum laurus foret Religionis triumphus. Seruabat interea mentem probi, rectique tenacem , ac inter multam fortitudinis laudem Castigatioris amore vitae in tantum exarsit, ut transeundi a Melitentis bus ad Fuliensium signa subiret animus . Quae dies Virginem Dei puerperio Coelitus delectam Orbi produxit, eadem Io. Iacobum Loupes Monachum ex milite praebuit, adiecitque a. IJ78. Barrerio, primis strictioris Obseruantiae candidatis quarto accensendum loco . Ex quo vero sanctiori militiae nomen dedit, nihil in stirpis ingenuita-ἀe praeclaro eluxit minus quam generis splendor. Pro Equestri Cruce temporalis belli nobili authoramento arctissimam austeritatem, gra- uiorem aeque , ac gloriosiorem spiritualis pugnae crucem gestare in-Gqpit, gestauitque sexennio, nimirum usque ad diem fatalem . Nihil illi iucundius, quam se se vere pςnitentem exhibere, ore quidem eXMcta de obseruantia frequenter loquendo, corde illam, si quis alius, feruide amando, toto denique corpore, flagris, ieiuni js, cilicioue in te agendo. Admonitus seueriori parceret poenitentiae, a cuius rigore nimium pallorem vultus iam induisset, subdidit : Monachi cois. lor pallor est . . Ad haec obedientiae primas dabat, & charitati. Abiectiora d imus exercitia hauriebat auidius, ad hospitum, inopumque obsequia, ad summum veluti quaestum, conuolabat solicite. Verborum parcus, nonnisi pauca , eaque fructuosissima loquebatur. Horum specimen sunt: Vere poenitenti voluptatum abnegatio silmma voluptas. O Poris languores sunt animae sanitas, dc deuotionis palaestia . .R quanimitas in aduersis ardua prae caeteris virtus. Cedunt profecto reiis quaes
