Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

die crescunt TUA in nos beneficia, sie

nostra vicissim obsequia crescere comsentaneum est. Patere igitur, PRIN

CEPS CELSISSIME, ut primos hosce meos in Theologicis Disciplinis

, conatus TUO Nomini inscribam, ac consecrem. Nihil quidem in iis sat cultum , nihil quod ingenii aut sacrae eruditionis laude TIBI se commendare possit, reperies: si tamen Theologiae Candidatis,. quorum unice gratia su

scepti sunt, commodi inde, TE Judi

12쪽

ce, existat aliquid, & vel hoc solo nommine eos ΤΙΒΙ probari sentiam, id sat pande laboris praemium arbitrabor. M autem simul humanitatis TUA

G tenui hoc munere cultum ac observantiam in TE meam peripicere, mihi, que inter Clientes TUOS locum es,

quem praebere.

Quod dum ego a Benignitate TUA

me obtenturum confido, DEuM Opti, mum Maximum precor, ut Celsitudi

nem TUAM AUGUSTIS consiliis,

13쪽

Ecclesiae splendori, Litterarum praeidio quam diutissime salvam, florentem

sue praestet, atque cum summis, quae in YE contulit, Virtutum ac dignita

tum ornamentis annos sequet.

talentum iustatis

14쪽

TRACTAT U S

GRATIA SALVATORIS.

D proprium est Sacrosanctis Religionis

nostrae Mysteriis, ut occulta sit eorum ratio, & menti humanae impervia ac inaccessa. Fidelibus proinde certum, atque persuasum esse debet, res ita se habere, ut Scriptura & Traditio docent; quo autem eae sint modo nihil necesse est curiosius rimari, nec anxie eorum causas, & rationes persequi, quae Divina Providentia celare nos voluit. Quod cum in omnibus, tum in hoc maxime, quod nunc aggredimur, Gratiae mysterio tenendum est, utpote in quo majore cum periculo erra tur, maximamque pariunt disputationis obscurita emnon solum tam diversi, & extreme contrarii haereticorum errores, sed etiam subortae centum & amplius abhinc annis, & etiamnum maximo animorum aestu agitatae Catholicorum concertationes. Nemo quidem existis est, qui estremas opiniones non fugiat, & mediam quandam viam tenere non satagat: sed quia illam

15쪽

illam arctam admodum & angustam haeretici reddiderunt, nisi magna circumspectio adhibeatur, nil pronius est , quam ad dextram aut sinistram declinare. Ad extrema ergo haec cautius evitanda, tutamque ab omni prolapsione viam praestandam , ante omnia dia ligenter distinguendum erit inter istas de Divina Gratia disceptationes : aliae namque pertinent ad dogmata Fidei , aliae vero ad opiniones scholae, quibus Ecclesiae dogma exponitur, & illustratur. In illis firmum a que constantem stare oportet Theologiae Candidatum; in his modestum ac sobrium, & refellere non magis, quam refelli paratum. Quae Ecclesia damnat , cum ea pariter damnanda sunt; quae probat, Vel patitur, probanda , aut sustinenda. Hanc propterea tenebimus methodum in praesenti, ut Dissertationibus fere singulis , ex quibus hic de Gratia Tractatus componitur , primum Fidei doctrinam explanemus ;tum vero propositis hinc & inde momentis examinemus ea, quae salva fide inter Theologos contentiosius diu sputantur. Sed & in his moderatione utemur, euinque' habere delectum studebimus, ut ea potius, qua ad fidei elucidationem, aut eruditionem Theologicam

faciunt, quam quae ad exercitium ingeniorum circumferuntur scholasticorum opinamenta, in medium ad feramus. Quo autem res maximi mompnti circums pecto judicio, certaque ratione pertractetur , quasdam elut generales regulas, deinceps etiam servituras

16쪽

DE GRATIA SALUAT EIS.

nobis proponemus, in quas intuentes facilius nos ab omni errore vindicabimus. Prima igitur haec sit regula : Ut auctoritate magis, quam ratione, quae in rebus Divinis admodum est infirma & imbecillis , utamur. Cum enim agitur de voluntate Dei & beneficiis , de gratiae vi & efficacia, de mensura distributionis, vel cum humana libertate concordia, nihil ut certum pronuntiare fas est, quod ex Deo ipso , vel a Scripturis, vel ab Ecclesia & sanctis Patribus non acceperimus ; atque humanae rationis inventa plerumque sunt seponenda. Quod tamen non ita intelligi velim, quasi istius nullus apud Theologos lo us esse possit, aut debeat. Habet sane , &quidem latissimum campum humana ratio , ubi sese exerceat ; modo ita partes suas agat, ut divinas non occupet ; ut sequatur , non praeeat; ut ancilletur , non regnet ad arbitrium, cui sola obsequendi gloria relicta est. Secunda, quae ex priore profluit, haec esto regula : Ut nihil in medium adferamus, quod in Scripturis, aut S S. Patribus fundatum non sit, illasque opiniones sedulo evitemus, quae ita recentes sunt, ut earum auctores dici possint adhuc ambulare , ut de suorum temporum perversis doctrinis loquebatur Tertullianus. Quae enim caeteris in rebus grata esse novitas solet, e

dem in iis, quae ad religionem spectant , adeo suspe-

17쪽

cta est & odiosa, ut eo ipso falsa esse opinio censeatur, quod probetur noVa. Ex imo ordine manifestatur, inquit idem Tertullianus Lib. de praescriptione haeretic. C. 3I. id esse dominicum F verum, quod fit prius traditum ; id autem extraneum F falsum, quod sit sterius immissum. Hoc certe Theologum inter & Philosophum discrimen intercedit, quod hic eo doctior & solertior haberi soleat, quo Plura nova, ac priscis Sapientibus incognita detegit

ac deprehendit, sive rerum causas diligentius investigando, seu majore industria inquirendo in effectus naturae. At aliter se res habet, ubi agitur de doctrina fidei, quam asserere ac tueri debet Theologus : cum enim haec tota nitatur Scripturarum & Traditionum a

thoritate, ut is muneris sui partes perfecte impleat, antiquam, atque ab Apostolis traditam fidem investigare debet, atque ei, ubi invenerit, firmiter adhaereta. Tertia haec erit regula: Ut in quaestionibus illis, quae ad gratiam spectant, Augustinum ducem sequamur. In his quippe illius, adversus Pelagianos & Semipelagianos divinae gratiae hostes dimicantis , doctrinam ita suam fecerunt Pontifices & Concilia, ut ipsa ejus ductu pugnasse, & vicisse dicta fuerint. Ita Prosper adversus Collatorem c. a. Viginti amplius anni sunt, inquit,

quod contra inimicos gratia Dei Catholica acies ejus Viri ductu pu gnat 9 vincit. Vincit, dico , quia non patitur respirare, quos

vincit, F in quorum excidium unam cunctorum Sacerdotum manu

si ipsit sententiam. Atque utinam omnes istud Ecclesiae de

18쪽

de eo judicium, sinceramque illius doctrinam ingenue secuti fuissent i deposita profecto omni disputationis

acerbitate jam diu respiraremus, nulluSque controversis locus existeret; vel certe quisque pro libertate sibi ab Ecclesia concessa in sua proponenda ac tuenda opinione placide conquiesceret absque omni offensione, id invidiosa censiirae nota. Verum inter quam plurima, quae posterior aetas tulit mala, illud est sane, nec levia ter dolendum, quod non paucos videamus, qui dum plus aequo rationi & novitati serviunt, aliterque A gustinum, quam re ipsa senserit, loquentem inducunt, apertum S. Doctori bellum indixisse videantur. Reliquum est, ut his jam praeceptis instructi &legibus praemuniti, quibus tuto atque inoffenso pede hanc de Divinae natiae auxiliis Τractationem attingere possumus, gratiae ipsius universim spectatae notionem, divisionemque praecipuam, unde summaria Τractatus hujus partitio ducitur, paucis eXponamus.

Gratiae generatim sumptae Notio,

, divisio praecipua.

GRatiae nomine, prout ad praesens nostrum instituis tum pertinet, intelligitur gratuitum Dei donum, seu beneficium gratis concessum, Si gratia , inquit Apostolus ad Rom. II. V. 6. jam non ex operibus e alioquin gro tis jam non estgratia. Ac donum quidem illud non eos tam

19쪽

tantum nomine dicitur gratuitum, quod ex mera Dei benignitate , non ex justitia & praeviis nostris meritis detur ; quo quidem modo plures naturae dotes gratuitae dici solent : sed eo maxime, quod praesecnaturae ordinem conferatur , seu quod donum sit supernaturale, naturae superadditum. Quapropter gratiae Theologicae nomine non Venit creatio, conserVatio, non ratio, non libertas, aut quodcunque aliud ordinis naturalis beneficium : haec enim omnia, licet aliquo sensu gratuita sint, quatenus gratis nobis a Deo conceduntur , non praeviis nostris meritis ; naturali tamen hominis conditioni debentur, neque sunt aliquid natura excellentius , & supernaturale. Hinc mirum videri non debet, Pelagium Palaestinos Patres turpiter fefellisse : cum enim in Concilio Dios litano accusatus fuisset, quod gratiae necessitatem negaret, justam damnationem vitavit per subdolam Confessionem. Ibi namque prola..us est gratiae necessitatem, sed intelligendo per gratiam naturaIta beneficia creationis, conservationis, liberi arbitrii, sine quibus nec sumus , nec quidquam possumus. Gratia igitur in sensu proprio & Theologico accepta est donum gratuitum, supernaturale, creaturae rationali a Deo concesi sum, & ordinatum ad vitam aeternam. Dicitur Imo, donum gratuitum ; ut ostendatur non rependi praecedentibus meritis, sed gratis dari : alioquin gratia jam non est gratia juxta Apostolum a l Rom. II. & juxta S. Augustinum serm. 6. ideo eratia , quia gratis datur. Dicitus

20쪽

DE GRATIA fALVATORI soudo, donum stupernaturale, id est supra naturae debitum& exigentiam, nullaque naturali virtute parabile, ut distinguatur a donis naturalibus, quae non nisi lato sensu gratia dicuntur. Dicitur alio , Creaturae rationali comesum; quibus verbis indicatur subjectum capax recipiendae gratiae, Angelus nimirum, & homo. Dicitur denique , ordinatum ad Citam aeternam ; hic namque est finis gratiae, ad quem assequendum juvatur homo per gratiam , movetur atque disponitur. Gratia est , inquit S. Augustinus Epist. III. alias 9S. qua praedestinati vocamur, justificamur, F glorificamur. Gratiae porro, seu dona ejusmodi supernaturalia partim externa sunt,partim interna. Externa dicuntur ea, quae extra hominem sunt posita, seu hominem exterius assiciendo ad vitam aeternam juvant: ut lex, doctrina, seu praedicatio Evangelii, miracula, Exempla Christi &c. Quin praedestinatio ipsa, amor, quo Deus ita mundum dilexit, ut Unigenitum suum Filium daret, & alia hujusmodi aliquo sensu externae sunt gratii r, sed aeternae &in-

creatae, ex quibus auxilia quaecunque supernaturalia profluunt in tempore, quibus homo ad finem suum ultimum assequendum disponitur. Interna vero dicitur gratia, quae intra hominem est , eumque interius -- cit, sive inhaerendo , sive transeunter tantum movendo per illuminationem mentis, & voluntatis excitationem. De hac tantummodo hoc loco agimus.

Gratia igitur posteriore hoc sensu accepta divisio

ne Diuitig Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION