Institutiones theologicæ quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Zanchi è Soc. Jesu, .. Tractatus de gratia Salvatoris

발행: 1754년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Taaeri TAEOL. DE GRATIA SALVATORIS.

ne praecipua tribuitur in habitualem, & actualem. Illa est donum Dei permanens, quo homo vera & inhaerente justitia fit justus, Dei amicus, & templum Spiritus Sancti ; de qua Christus Ioan. I . V. 23. Si quis

diligit me, sermonem meum servabit, F Pater meus diliget eum, F ad eum veniemus, θ' mansionem apud eum faciemul. Altera Vero est, quae per modum actus seu motionis Dei transeuntis conceditur : unde a SS. Patribus vocatur Dei motio, inclinatio, auxilium, quo Deus intellectum veri cognitione illustrat, . di voluntatem boni amore accendit. Secundum hanc gratiae interioris divisionem universum quoque hunc Tractatum , qui latissime est fisus, commode in duas partes partimur ; quarum altera erit de gratia actuali seu auxiliante ; de habituali & sanctificante altera.

PARS

22쪽

Univcrsam gratiae actualis Doctrinam tribus dissertationibus comprehendere in animo est: quarum prima gratiae necessitatem; altera Virtutem, cd agendi modum; tertia distributionem, seu gratuitam concessionem exponat. Sed ante omnia delibandae sunt notiones quaedam universales, quae viam veluti sternant ad ea, quae deinceps dicturi sumus, facilius intelligenda.

De Natura GaIiae actualis, ae ejus multiplici

Divisione. Uplicis generis motionem, seu instinctum, quo mens hominis in bonum sertur, ipsi in nobis experimur. Una nempe est 'motio DEI universalis, quae & instinctus naturalis dici solet , quo ad commune bonum , aut selicitatem natura

ipsa impellimur : altera est motio quaedam aut instinctus spe-

23쪽

cialis, qui x vocatio, & inspiratio, & Divinus amatus dici

potest ; quo a DTo peculiariter movemur ac excitamur ad determinatum aliquod bonum volendum aut amplectendum. Instinctus ejusmodi speciales ad bonum sunt motiones illae, quarum meminit S. Thom. I. a. q. 9. arr. 6. Postquam enim docuit , voluntatem nostram a DC o moveri ad universale bonum, mox subjicit: Sed interdum specialiter D Eus movet aliquos ad ahquid determinate volendum, quod es bonum , ut in his, quos movet per gratiam. Unde facile colligitur , motionis istius specialis nomine nihil aliud intellexi se Doctorem Angelicum, quam eam, de qua nobis hic sermo est, actualem gratiam, utpote quae & a SS. Patribus vocatur, ac definitur DEI motio, inclinatio, auxilium, quo DRus intellectum hominis veri cognitione illustrat, & voluntatem boni amore accendit. Sicut enim, ait S. Augustinus Lib. de natura & gratia Cap. 26. n. 29. Oculus COFΟ-ris plem inre sanus, misit candore lucis adllutus non Potes cern re ; sic & homo persemissime Ius catus, ms aeterna luce Iustriae divinitus a iuvetur, recte non potes vivere. Et Lib. de gratia

Chrisi Cap. I a. diversos gratiae a malis effectus exponens: ait: Qita gratia agitur, noniolum ut facienda no 'erimus, ν rum etiam ut cognita faciamus ; nec solum iu diligenda credamuς, verum etiam ur credita diligamus. Quapropter actualis gratia, prout secernenda ab habituali, recte definitur, auxilium supernaturale, quo juvatur homo certo tempore , &quibusdam in circumstantiis ad bene & salutariter operandum,stum in actu supernaturali tam intellectus, quam voluntatis, seu in mentis illustratione supernaturali, & indeliberata voluntatiS motione : utrumque enim necesse est, nobis a DEO adesse, ut supernaturaliter agere valeamus. Da namque aginre non possumus absque pia & salutari cogitatione, quae mentis aliquam illustrationem involvat, & juncta smul sit cum bono voluntatis motu. Dis pia certe cogitatione a. ad Cor.

24쪽

Cap. 3. V. 4. legitur : Fiduciam talem habemus per Christum ad DFum, non quod susscientes simus cogitare ahquid a nobis,

. no autem voluntatiS motu apud Jerem. Lam. s. via a I. Comverre nos Domine ad te, is conυerremur. Et apud Joan. C. 6.

v. 44. sic habet Christus ipse : Nemo potest venire ad me, nisi

Pater Iraxerit eum. Id ipsum aperte declarant, atque confirmant Concilia, & Patres , ut ostendetur postea,cum Doctrina haec erit ex professo adstruenda. II. Gratiae sic breviter descriptae divisiones praecipuae,& magis usitatae sunt, in gratiam operantem, & cooperam tem, in praevenientem, concomitantem, & subsequentem , in excitantem & adjuvantem, in suffcientem & emcacem, de- nique, ratione statuum diversorum naturae, in gratiam Cre toris, & gratiam Christi, id est, in gratiam status naturae in- , tegrae , & gratiam status naturae lapsae ; quas nos Omnes simgillatim quidem atque distincte, sed strictim dumtaxat atque

summatim hic exponemus ; cum non tam de rebus ipsis, quam de verborum, quorum in Tractatus hujus decursu usus erit , s nificatione agondum sit in praesenti, atque generales solum scituque magis necessariae notiones praemittendae. Itaque ΙΙΙ. Gratia actualis dividitur Imo, in gratiam operam tem , & cooperantem. Gratia operans est omnis illustratio mentis, & voluntatis ad bonum subita excitatio, seu indet, beratus motus intellectas & voluntatis, coelitus immissus, per quem DTus incipit bonum opus in nobis, aut quem DTus operatur in nobis sne nobis. Cooperans vero ea dicitur, per quam DTus iacit, ut quod voluerimus, impleamus, sive est concursus supernaturalis DEI, quo simul cum humanadibertate ad bonum iaciendum cooperatur, juxta illud Apostoli I. Corinth. I s. v. Io. Gratia DEI mecum.

Utramque hanc gratiae actualis speciem indicat nobis S. A a. Ain

25쪽

Augustinus Lib. de gratia , υ 5bero arbitrio C; p. x . illis

verbis : Quis sam etsi parvam dare coeperal charitatem,

nempe S. Petro, de quo hic loquitur: rvs ille, qui prinparat voluntatem , V cooperando perscit , quod operando incipit ' Ouoniam ipse at velimus operatur incipiens, qui νο- lentibus cooperatur persciens . . . Ut ergo velimus, fae nobis operatur ; cum aurem volumus, υ μ νOlumus, ut faci mus , nobiscum cooperatur. Ubi observandum, illa S. D ctoris verba , sene nobis operatur , actus denotare indeliberatos, qui subito in nobis sne nobis excitantur ; non quibdem sine nobis physice ac vitaliter quandoquidem sunt acti nes vitales , quae a principio interno necessario oriri debent sed sine nobis libere consentientibus ; quia sunt subiti, & i deliberati motus, qui a nostra non pendent voluntate , sed

antecedunt omne libertatis exercitium, & omnem naturae exigentiam superant; quod satis est, ut beneficii pure gratuiti rationem habeant, & dici possint vero aliquo sensu esse in n his sne nobis. De gratia operante & cooperante loquitur etiam Concit. Mausicanum II. Ita namque habet Can. 9. Quoties bona agimus, DEus in nobis atque nobiscum, ut operemur, ope

ratur ; Can. vero ao. Multa DEus facit in homine bona, qua non facu homo : nempe libere consentiendo ) nulla vero focit homo bona, quae non praser DEus, ut homo faciat: quae verba sunt D. Augustini Lib. a. contra duas Epistolas Pelagi a-norum , Cap. 8 Ejusdem pariter gratiae meminit S. Thomas I. a. q. CXr. arti a. in Corpore, ubi ait: Operatio ahcujus effectus non attribuitur mobili,sed moventi. In illo ergo essessu, in quo mens no- Ara es mora, V non movens , solus autem DFus moVens, operatio DEO attribuitur ; D secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem essessu, in quo mens nosra U movet tym Verur, operatio non solum attribuitur DEO, sed etiam animae a

26쪽

De GRATIA Ae TUA LI. t fecundum hoc dicitur gratia cooperans. Gratia itaque operans dicitur, quae mentem illustrat, pulsatque voluntatem ita, ut per motiones indeliberatas applicetur illa ad pias cogitationes; haec ad sanctas affectiones. Cooperans vero dicitur, quae

cum mente ipsa ac voluntate vel piam cogitationem, vel iam ctam essicit affectionem. Quamvis autem utraque haec, tam operans, quam cooperans gratia duplex reipsa sit, una scilicet ex parte intellectus, consistens in illustratione; Qtera ex parte voluntatis, in inspiratione , seu in indeliberata voluntatis motione posita : semper tamen operantis aut cooperantis gratiae nomine , quoties agitur de statu naturae lapsae, intelligitur complexum ex uir que et secunda namque sine prima esse non potest; prima vero in hoc infirmitatis statu , in quo voluntas bonum salutare, ut ut cognitum, velle non potest, nisi interius corroboretur, insumciens atque adeo inutilis foret sine secunda. Quapropter misericors mus, quoties operatur in nobis, ut bonum salutare velimus, & quoties nobiscum cooperatur, ut quod volumus , impleamus, id facit mentis illustratione smul, ae v Iuntatis motione. Porro illustrationes ejusmodi consistunt poti stimum in vehementioribus quibusdam certorum object rum apprehensionibus , quibus sollicitamur ad bonum , aut deterremur a malo, vel in judiciis indeliberatis, quibus aliquid omittendum, aut iaciendum esse judicamus. Inspirati nes Uero, seu voluntatis motiones sunt jam actus indeliberati amoris DEI, vel alterius boni ad salutem pertinentis , vel

actus indeliberati desiderii, faciendi id, quod DTus suadet, aut praecipit ; vel actus odii & fugae circa illud, quod a DEO

vetitum est; jam sunt actus timoris gehennae, aut aliarum pinnarum, quas DTus peccatoribus comminatur ; jam actus

gratitudinis circa beneficia Divina: jam ipse actus salutaris, quem DEus incipit in nobis sne nobis, ut illum postea , ac cedente lassiciente advertentia , & cooperante Divina gratia , libere & cum merito prosequamur. N.

27쪽

IU. Dividitur gratia ado, in excitantem, & adjuvantem ; quae quidem divisio superiori admodum amnis est. Eadem quippe esse videtur gratia excitans & operans, quemadmodum & eadem gratia adjuvans & cooperans ; nisi quod

forsan voces istae excitans , aiuvanS , disertius exprimant munus gratiae utriusque ; excitantis quidem, cujus est, hominem veluti somno peccati consopitum excitare, ossicii sui admonere, ac reddere expeditum ad bene agendum; adjuvantis vero, ad quam pertinet non solum vires, ad bene agendum sussicientes subministare , sed liberum etiam hominis excitanti gratiae consensum essicere, idque ut impleatur la giri , ad quod gratia excitans impellebat; quae forsan obscurius indicantur vocibus illis: operanS, cooperanS. Caeterum divisio haec gratiae in excitantem & adjuvam tem sundamentum habet in scripturis, Concilio Tridentino,& SS. Patribus. Scriptura quidem Apocalyps Cap. 3. U. 2O.

sc habet: Ecce ito ad osium, O pulso. en gratia excitans la

Si quIs audieritis vocem meam , is aperuerit mihi Ianuam , iturabo ad illum. en gratia adiuvans l) Concilium Trident. Sess. 6. Cap. 6. Disponuntur ad ipsam Iustriam, dum eκc, uti Divina gratia V a luti fidem ex auditu concipientes tib

re moventur in DFum. Et Cap. s. dicit, eos, qui per peccata aversi erant a D Ε Ο, per excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se, ad suam ipsorum justificati nem disponi. Meminit quoque Can. 4. excitationis , qualiberum arbitrium a DEO excitatur, quae excitatio ipsa illa est gratia, quam hic excitantem appellamus. S. Augustinus Lib. a. de peccatorum meritis & remiss Cap. I 8. Quod ad DFum nos conνerrimus, inquit, nisi i o excitarasse V al Nante , non possumus, O LEc est bona voluntas, quam scilicet non possumus habere sine auxilio gratiae excitantis & adj vantis. Et S. Bernardus Lib. de gratia, s libero arbitriCap. I a. cujus cliberi arbitrii conatus ad bonum, inquit,

28쪽

O cassi sunt, δε a gratia non adjuventur; D nulli, si non exocitentur. Denique utramque hanc gratiam agnoscit & postulat Ecclesia, cum ait: Actiones noseras, quallumus Domine , aspirando pravem , is adueruando prosequere. Vo D viditur vio , in praevenientem , consequentem,& concoctitantem. Haec quoque divisio in mox expositam coincidere videtur, & a non nullis confunditur cum praec dentium utraque, gratiae nimirum operantis seu excitantis,& cooperantis seu adjuvantis. Ubi tamen observandum, d plici sensu gratiam dici posse praevenientem & consequentem ; nempe vel per respectum ad liberum voluntatis com sensum, vel per respectum ad invicem. Priore sensu gratia Praeventcns dicitur , qua praevenit voluntatem, efficiendo in ea boni motus initium; & sic ab-ea non distinguitur, quam modo excitantem appellavimus. Subsequens Vero, non quod ,

praevium liberi arbitrii motum subsequitur, qui sensus advcsesus Semi - Pelagianos damnatus est in Concilio Arausic. ILCan. 6. Sed quod subsequatur, & provehat, & executioni

applicet bonum motum jam in voluntate per gratiam praeve nientem inchoatum.' Porro cum gratia praeveniens hoc sensu accepta non includat voluntatis consensum, ne ella est, admittere in hac divisione tertium aliquod membrum , seu genus gratiae concomitantis, quae voluntatem comitetur & adjuvet, ut bonum efficaciter velit. Cum enim ille voluntatis actus,

quo consentit, seu vult bonum, sit a gratia DEI, & non imcludatur in praeveniente aut subsequente gratia, necesse est, ut sit a gratia concomitante. Triplicis hujus gratiae divisi nem designat Concilium Trid. Sess. 6. Cap. 16. illis verbis estuae virtus in ipsos Iustificatos jugiter influit, bona eorum opera semper antecedit, D comitatur, V subsequitur. Si vero

gratia praeveniens & subsequens posteriore sensu accipiantur, videlicet comparate ad se invicem, tollendum erit secundum

divisionis membrum ; nam sine intermedio gratia praeveniens

29쪽

PARs PRIMA& subsequens opponentur. Nimirum praeveniens erit, quae omnia quaecunque naturae merita antecedit ; subsequens v m, quae praecedentem quacunque demum ratione subsequitur. Quo sensu dixit S. Augustinus in Enchirid. Cap. a 3. Praecedit bona voluntas hominis multa DEI dona, sed non omiua : qua autem non pracedit i a , in eis est D pD. Nam virumque legitur in sanctis eloquiis, is Misericordia ejus pro, veniet me ; υ Misericordia ejus subsequetur me. Nolentem Praeverit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit. Et Lib. a. ad Bonifacium Cap. 9. Ut incipiamus, dissum est, Musericordia ejus praeveniet me; urpesciamus, dictum est, lis

ricordia ejus subsequetnr me.

H. Dividitur Mo: in sussicientem, & emcacem. C lebris haec apud Theologos divisio inde nata videtur, quod

certum sit apud omnes, posse hominem ex concessa sibi gratia bonum operari, & ad vitam aeternam pervenire: nec minus etiam certum sit , nonnullos bonum , quod possunt, reipsa operari , alios vero non operari. Circa utrumque hujus divisionis membrum graves jamdiu exarserunt inter Scholasticos discordiae ac contentiones; quod diversa tam susscientis , quam emcacis gratiae sit idea, ac iotio, pro diverso ipsus apud Catholicos etiam Theologos usu & asceptione, ut suo loco dicturi sumus. Illud hic dumtaxat obse vare juverit, ab omnibus Catholicis agnosci, gratiam a Diem ita lassicientem , ut homini conserat veram potestatem, non absolute tantum , sed etiam relative ad praesem tes circumstantias , & appositam cupiditatem superandam , bene operandi : gratiam vero ita essicacem, ut certissime

det bonum operari , suumque effectum insallibiliter semper assequatur.

Additur in definitione gratiae QScientis vox illa r Iarive , ut ita praeveniatur aequivocationi Jansentanorum,

qui gratiae lassicientia potestatem cum Catholicis appellant

30쪽

veram , Persectam , completam, imo persectissimam, compi tissimam , sed absolute tantum , & abstrahendo ab omnibus ci cumstantiis ; non vero relative ad circumstantias oppositae cupiditatis ipsa gratia superioris ; quod caput est totius systematis

Jansentani. VII. Denique dividitur gratia actualis in gratiam si tus naturae innocentis, es in gratiam status naturae lapsae. Quae quidem gratiae divisio ut recte intelligatur, Sciendum est praevie, vocem hanc atas apud Theologos, de apposite ad praesens de gratia Christi argumentum, significare certam conditionem totius naturae humanae , in ordine

ad suum finem ultimum, secundum legem Divinae providentiae. Cumque , universim loquendo, duplex st ordo hominis ad ultimum finem , quo nempe vel jam fruitur , vel ad quem tendit; idcirco duplex etiam generatim distinguitur hominis stilus: unus termini , seu fruitionis & patriae , qui proprius est Be torum in Coelis jam degentium, alter viae seu peregrinationis ad terminum, qui viatorum est status ; & duplex rursus concipitur e alter , qui nusquam fuit , sed videtur possibilis, status nimirum naturae purae, in quo nasceretur homo sine ratia & sne peccato obnoxius tamen morti, caeteriisque miseriis,quae naturam

ipsam consequuntur: a ter, tui desacto fuit,&adhuc ex parte cristit. Posterior hic naturae humanae status, de quo unice hic agimus , triplex est. Primus naturae innocentis , in quo primi Parentes conditi suere, utpote qui in ortu suo justitiam originalem, sanehitatem, & immortalitatem a DEO acceperunt. S cundus naturae lapsae , in quo versamur omnes post lapsum Adami, in quo peccavimus, ac nascimur filii irae & indignationiS, obnoxii peccato , morti , caeterisque hujus vitae calamitatibus. Tertius naturae lapsae & reparatae per Christum, in quo per merita Christi liberamur a noxa peccati originalis, caeterisque actualibus, atque restituimur primaevo illi juri, quod ha-B bin

SEARCH

MENU NAVIGATION