De limitandis laudibus, et abusu moschi, in medela morborum, dissertatio

발행: 1783년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

clarasti, pro religionis dignitate , contra

Obtrectatorum technas vindicanda, eaque famia et tecta conservanda. Si homines DEI obliuiscerentur, Medicos scientiae suae adiumento pares et idoneos futuros assirmas, pro illis ad meliorem frugem, et ad sublimes conceptus, de Ente immortali, reuocandis, de quo nemo accuratius, et dignius locutus

sit, quam hi. Postquam deinde, in huius asserti fidem, HIPPOCRATEM, falso Atheb

cuit Tibi, et meum tenuissimum nomen tot

Illustrissimis Viris adiicere. Longe a me abest vana mei existimatio, cum curtam doctrinae meae supellectilem bene norim ; de hoc tamen honore, quo me dignum censes, innocenter superbio; quid enim titulo hominis religioni dediti, parisque et idonei habiti, qui eam publice tueatur, gloriosius 'Non possiam praeterire silentio, insignem Tuam liberalitatem, qua Omnia, ex Prosun-

12쪽

da, et non exhaurienda penu scientiarum Tuarum, profecta opera, quae sera Posteritas venerabitur, et grata in sua commoda conuertet, mihi dono dedisti. Ultimi elabo. ratissimi, quod de Druis agit, cuius continuationem, et finem ardenter aUideque ex.pectat uniuersus Orbis medicus, fronti, pro

pria manu inscripsisti blandientes mihi pretio.

sas lineolas, testes existimationis et amoris, quibus me complecteris, quicquid in me est, longissime superantes. Pudore ergo Omnino

suffundi debeo, nil habens, nil videns, quo

beneficia Tua in me collata, Vlla ratione rependam. Nimis indigna est, bene scio, tenuis haec opella, quae Tibi osteratur, quae Celeberrimum Tuum Nomen praefiXUm g rat. Indulgebis interea, pro mira Tua limmanitate , bonae voluntati Grandaevi Senis,

mentis equidem l viribus nondum destituti, at nequaquam talibus instructi, quibus Te paLsibus aequis sequeretur, tamen vestigia Tua legere studiosissimi; atque eapropter leue hoc documentum deuotissimi Tibi cordis, benigne excipies. e monstrante viam, qua im

13쪽

cedendum sit, ut ars nostra certior reddatur, atque a falsis hypothesibus, inanibus opinio. nibus, et noctuis humano generi erroribus, repurgetur, scripsi opus meum Vs- cantitim salubri et noxio, quod, fidenter spero, Tibi haud improbabitur: eadem methodo elucubraui praesentes pagellas, quas Patrocinio Tuo, et tutelae, contra secus sentiem tes, humaniter humiliterque committo. Omnia, quae Vitam faciunt beatiorem, famam, OPUS, et, Vt resertur, Prosiperam Valetudinem, Tibi elargita est benefica Prouidentia. Nil restat, quam ut Ipsam supplex

venerer, Eius nutu mortalibus bene cupiente, diu, et ad ultimum senium usque, maneas Artis salutaris decus, MedentumGloria, discentium oraculum, et aegrotantium refugium. Dolet, licet egregiis Medicis non destituta,

Gauia, quod TE Optimi Principis Archiatrum non adepta sit; Partes, Tibi demandatas, licet, ex Tuo consilio et beneuola commendatione, Vocatus, Ut susciperem, nimis indignum me iudicaui. Doleat acerbe

14쪽

to 'amiserit. Laetetur et gratuletur sibi Neapolis et Roma, quod TE ad tempus possederit. Exultet, quod TE Totum possideat, Paula, Teque suum tenerrimo affectu amplecti et uere, nunquam desinat. Vale VIR LITERATISSIMEt res Tuas omnes age feliciter, mihique fauere perge. Scribe-ham VratisL die 4. Mai. MDCCLXXXIII. PRAE.

15쪽

PRAEFATIO.

Multorum Μedicorunt, opinor, Gratiam haud initurus sum, dum in laudes remedii , longe lateque hactenus magni habiti,

non eXcurro; sed potius, assertos ipsi honores, dubios reddere allaboro. Fateor libere, multa austis fiam, dum opinionum torrenti, aetate confectus, et viribus orbus Senex, me opponere

non dubitaui. Sed sine pruritu, aliorum m dendi methodos carpendi, seli Veritati, quam ardenter amo, Unice lito, praeiudicia antiquata semper odio prosecutus. Non curabo sale et felle refertas recensiones, et censi iras, sed placita et tranquilla mente eas expecto, acerbissimas etiam patienter stiscepturus. Qui me nimis iniurium in Μoschum fuisse causarentur, stringentibus contra me argumentiS utantur, gratis.

16쪽

gratisque a d experimentiam selam, ratione pediperam neglecta, haud prouocent. AbQlute ut probetur Opus est, Experientias illas, quibus, ceu fundamento, cogitata mea superstruxi, falsas esse ; dein te, me minus veras morborum , de quibus egi, causarumqne eos excludentium suppeditavisse ii deas; tandem me moschi vires genuinas, et actiones in corpus cum indicationibus veris theras leuticis, minus dextre contulisse. Si hoc non p raestitum fuerit, inconcussa et vera manebunt omnia, quae edisserui. Scribebam die

17쪽

f. I. Magna, a longo tempore, Pompa latroisus. stipatus, in apparatu simplicium Medicaminum incessit M o s C FI V S. Integrum Seculum elapsum est, cum Hisoriam suam noschi in publicum prodire faceret '), Vir a) Augustdoctrina et meritis insignis, L U C A S h

scΗROECKius, Phylicus Augultanus, Rca' historia, eademiae Nat. Cur. tum Adiunctus, deinde Praeses ultra 3O. annOS celeberrimuS. Iniunxhὸ8ehes hoc opere, multo labore magnaque eru-praesidio, Leditione conscripto, varia habet . ad histori νβς '

am naturalem ΜOscm factentia; tribusque Cl. Viso,

distin stis capitibus, de Animali mos Uero, qμέλη de folliculo moschi fero, de loco natali Anima sis moschiferi, agit. Ad ustim Moschi ininu sub H, Medicina deinde delatus, singularibus capi sisi Mς nomitibus explicat virtutem Moschi alexiphar '. macam; confortantem in genere, cephali

18쪽

eam in genere, et in specie; ophthalmicam; in aurium morbis; in narium vitiis; in oris foetore, et Odontalgia; Virtutem pectormiem , et pneumonicam ; cordialem in genere, et in specie; hepaticam, spleneticam,

stomachicam, antleolicam , et anthelminti-Cam, Vterinam, Veneream, in sterilitate mulierum; arthriticam, et contra foetoreS. Tradit deinde tribus capitibus, multam se xaginem medicamentorum moschatorum, liquidorum, sicciorum, et mediae consistentiae. Tandem Moschi usum sacrum, pol,

ticum, Oeconomicum, cosmeticum, emblematicum, non minus destinatis unicuique peculiaribus capitibus, exponit. Quam merito autem in prolixam hanc descriptionem, sitam se locasse operam, visim fuerit Doctissimo Viro, aliquot Eius Verba, in ipsa. praefatione obuia, luculenter testantur. Sitillum, inquit, ex diuite Naturae penu, in

hominum viilitatem, hucusque productum simplex, Moschus certe, considerari meretur. EXaratus est hic tractatus, ut titulus indicat, ad normam Academiae Naturae Curioserum. Lex nempe in ea obtinebat, ut eius Praesides, Adiuncti, Collegae, honorem ipsis

collatum merituri, seligerent aliquod ex tribus Regnis Naturae, pro lubitu, subiectium, eiusque historiam naturalem explicarent. Variis igitur inde depromptis, hac occasione panegyrici dicti sunt, virtutesque med

19쪽

medicae eorundem ad coelum elatae, et tanquam uniuersales depraedicatae. Nata inde est pAVLL1Ni Lycographia, HERTO DT Go-eologia , SACHSH Ampelographia et Gammarologia, W E D E L II Moschologia etc. Non ergo mirum, quod Cl. SCHROE CK, ad stipueriorvin temporum scriptores, ad Arabes. que usque retrogressus, eorumque, non

minus, ac coaevorum, auctoritatibus et testimoniis nixus, Moschi Vires Valde extenderit , et liberaliter commendauerit. Ita

deinde, ad recentius nostroque propinquius aeuum Vsque, magni honores ipsi, a Medicis, Anglis praecipue, decreti sim t. Facem

quasi multis, artem salut*rem eXercentibus, praetulit Praxis Londine , largiter a gris mos hum ad hunc diem exhibens. Fama eius, Variis scriptis practicis inde disper.

1a, valde occupauit diuersarum Regionum Medicos, ac si moschi vaporosa effutita eorum capita adeo obnubilata reddidissent, ut plenam omnibus elogiis, et promissis, fidem habere cogerentur. Nimis facili ea- propter fiducia, ac coeco amoris Oestro pe citi, haud pauci, miraculosium hoc pharnam cum aegris suis, interdum qualibuscunque,

praebere, non amplius dubitarunt. Plena simi Autorum, qui morborum curationes, aut materiam medicam conscribere sibi sumserunt, Opera, cum anglicis praecipue pollicitationibus nil quod opponerent, se habere

20쪽

bere reputarent, lati libius Virium, et vi tutum, quas possideat Molchus; quibus aliis ad recupetandam ianitatem necellariis praelidiis praeeat, ea longo interuallo pollie relinquetis. Postquam Doelisiimus G xi z-Lis in litteris, a ca. COLLl NSON ad te scriptis, philtierein tunchinentem ob adii trandos illos ellectus in coelum ei etai lege: it,

pro loco Protesibris Medicinae extraordinarii publice disputans, suae dili)rtationi ip ciolum hunc titulum praefixit: S ita iuuantidotum nouum, ad tersus morsum canis

rabidi, febres inali urs ysti Froxinuzs, et Exanthematicas varias, in ammatorias finguitui iunctas , manias, et melancholias, Tubingar, Itao. Longe abstina, Vt effectus praestitosa Moscho proritis in dubium vocare 1ilitineam, totque Illustribus , aris publice contradicum, facilitatem tantum quorundam

Practicorum taXO, omnia exotica nouiter decantata et ebuccinata arripiendi, et eorum adhibitionem coeco ausu in morborum medela latius etiam extendendi, quam ipsi Enconatastae illam extentam deiiderant. Sunt nempe inter illos, qui, pro efficaci declarato quodam pharmaco, quod breui in deliciis habent, fere omnes, licet caularum stibieci rumque intuitu valde diuersas, aegrit dines, curabiles, ac quasi gladio quodam delphico confodiendas , reputant, saepe, adeo in oculos incurrente linistro effectu, vix

SEARCH

MENU NAVIGATION