Famiani Stradæ romani, è Soc. Jes. De bello belgico decas prima secunda .. Decas prima, ab excessu Caroli 5. imp. vsque ad initia præfecturæ Alexandri Farnesii Parmæ Placentiæque ducis 3

발행: 1648년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

181쪽

M ARIAE

I genium eius de no-xitia litteram

monia.

Puellatia ejus sper . Pudicitiae audium de eauilo in eas avauda.

r6o MARGARITA PARMENfIs,bat ex materno genere, Brigantiorum nobis, ras , Lusitanorum Regum sanguini saepius immista, & splendore aulae Regi non impar. Sed multo adhuc magis eam assinitatem Alexandro Principi optabilem, Mariae, quam Majorum ejus, claritudo faciebat. Celebri fama per Hispaniam puella volit bat , re par erat Duae famae: p aedicabaturque una ingenio omnia comprehendere et Latina lingua expedite ac perbene loqui: Graecas lit- teras proxime callere et Philosophiam non igno rare et Mathematicorum disciplinas apprime nosse i divina utriusque Testamenti oracula in promptu habere. Sed super haec, innocentia morum ac sanctitas erat. Nihil ei suavius, des quoad licebat) etiam crebrius rerum contemplatione divinarum vi habebatque familiares albquot ex sacris litteris ac Patribus sententiolas, quibus interdiu vel in ipso puellari opere subtractum humanis rebus animum, Deo quam dulcissime repraesentabat. Et operi quidem nulli, sive textili sive sutili, admovit aliqliando manum alia gratia, quam ut Saerosanctae Et charistiae cultui, aut pauperum usui deservirer, hoc est, ipsum Christum Dominum utrobique

contegeret. At vero pudicitiae curam non habuit modo, sed etiam prae se Iulit: dicebatque, Reliquas virtutes utcumque dissimulari reminis posse, Castimonia gloriandum. It que contra omnes spectaculorum illecebras , quantum impetrare poterat a parentibus , phvruoque Rege , sepserat sese. Nec minus irrPoetis volutandis , t quamvis hisce ingeniosis voluminibus mirifice caperetur; ne serpe in aliquid amatorie scriptum incideret, animi si spensa pergebat: cumque Franciscum Petra cham in manus aliquando sumpsisset, lectis Iaucis versiculis, illico abstinuit. Et eamdem ob causam adduci non potuit, ut cujusquam talicorum brachio humeroves niteretur et id

uod nobilibus seminis, sive ad inanem speciem sive ad firmanda vestigia operose ac

182쪽

M ue aliis virtutibus commendabatur Mariae Lu- Dianae conjugium saeoque nihil morata Belgii Gubernatrix Margarita , cum jam apud se Alexandrum haberet; ad sponsam ex Lusitania deducendam regie classem adornat, militibus abunde instruit, ac Petrum Emestum Comitem Mansseidium , clarum bello Ducem classi praeficit , addito nobilium feminarum virorumque Quam maximo lectissimoque comitatu. Mans- feldius una cum conjuge Maria Momorantia Comitis Hornani sorore, ac filio Car. Mansitel-dio Gluens a Flissingano portu , Augusto me se, sub initium Sept. appulit Vlisipponem. Neque post multo sponsa, comitantibus h Lusitana Nobilitate quam plurimis , classem conscendit;

non tamen ante vela fieri voluit, quam in potatu advocatis ad se in navem praetoriam Lusita'nis , Sacerdotem e Societate Iesu, quo ad sacras conciones , atque ad expiandas animi noxas utebatur, oraret, ut se comitesque in Provincias ituros haeresum peste amatas , praemum niret aliquot monitis, tanquam antidotis, quibus sese intestros a contagione praestarent, Quod ubi ab homine eloquente juxta ac pio peractum est , secunda e portu navigatione discedunt. Sed non multum inde processerant, cum subito exasperatis caeca vistuctibus , volvi coeptum est mare e ventoque increbescente, navibus aliis alio dispulsis, una in praetoriam , qua Maria vehebatur , incurrit, multisque locis aperta , miserando sane spectaculo. non longe a praetoria mergebatur. Enimvero Maria miserorum discrimine vociferantium : manusque protendentium commota , advocare propere Mansseidium classis Praesectum , atque orare, ut admoveret illuc praetoriam , acciperetque quos posset viros feminasque , antequam dehis.cente navigio tam multi mortales in ejus conspectu studibus haurirentur. Praesectus negare id absque ejus Celsitudinis aliorumque periculo attentari posse. Idem in mare nautae, II ac

eio mittitur

dit magno comitatu Lusi avia , at Septems .

Sebastianus Moeatii , postea rapo .

Tempestate vexatur. Mariae commiserario , de tutela ab

183쪽

i s si s

i6r MARGARrTA PARMEN sis, ac Navarchus inprunis maritimarum rerum prudens , ignarus tamen ejus navigandi artis,

quam Divina spes dirigit. Tunc illa, inquit, videte quid animis p sagit , si ad opem Pisis aferendam prerumue contendi rimam , Jero id

Dιo gratum adeo futurum , ut propterea aes rendam nobis omniam ope , , ejus bonita protoc

iura Id autem eo sen in metatis, gratoque asphectu oris elocuta est, nihil ut Praefectus adve sari ausus , illuc obverti Praetoriam statii inius serit: quae per undarum globos ehactata , tandemque periclitantibus admota , properato scapharum trajectu, opportunum miseris perfugium fuit: ipsa vero navis obsecuta jam Regiae Principis voto , non Post multo in omnium oculis , uno ex omnibus desiderato, superante mari, depressa est. Quin etiam eadem

hora (qupa Maria Deo freta s perare quoque

se dixerat ) ventorum truculentia remittere, quaeque diljecta erat classis undique convenire coepit. Quamquam paucis post diebus ii horrescente iterum mari, atque in levas B stanniae oras tempestate delati, recipere se in Ati isti. Reai- insulae portum coacti sunt. In quo dum Mim navigandi opportunitatem opperiuntur, condecere Mansseldius rebatur , a Maria mitti Nobilem aliquem , qui ossicii causa Angliae Reginam , cujus in regnum concesserant, salutaret. Sed abnuebat illa , quod diceret: Nolle sibi quidquam comi oercii cum Ecclesiae hostibus intercedere 'quamvis obsistentem fatigarent alii, assi marentque, per eam occasionem ru- . to posse transmitti communia illa verborum F ossicia, in sententia tapnen perstitit, addens , Id vero esse dc sibi tutius, re ceteris ad exemplum salutarius. Praeter opinionem tamen iis . dein diebus perquam blandam se praebuit matronae nobili haereticaeque , quae in portum visendae classis causa , in magna hominum M. i.oam frequentia descenderat. Hanc Maria inter alios reiicam re conspicata , geminos forma pulcherrima fili

184쪽

leti

: et

SV ta

LIBER QvAR Tvs, D 3 humaniter, interve colloquendi im , dum avidisset, plurium adhuc est e liberorum matrem, rogavit, ut sibi par illud infantium dono daret , pollicita se illis loco parentis non poenia tendae futuram. Quod eo agebat quemadmodum ipsa narravit) quoniam sustinere non poterat, eos innocenti puraque aetatula pueros, qui Caelitum speciem illa oris suavitate reseris rent , haeretica parentum lue conspurcatos inter informia daemonum mancipia aeternis su 'pli iis addicta computari. Et Maria quidem quos tum optavit pueros a niatre non imp travit ; sed paucis post annis totidem maribus liberis a Deo donata est. Vt non absurdum sit credere , conatum illum Deo alendae sobolis alienae , fuisse a Deo sobole dein propria liberaliter compensatum. Nec illud omiserim, quod in eodem portu contistit memoratu dignum. Forte excitato igne ardere praetoria navis coeperat non procul a puppi, ubi Maria d gebat et illucque contendentidus ad opem aliis, aliis consulentibus sibi, re pretiosa quaeque secum asportantibus . illa o cubiculo prosiliens ad proram abibat; cum paulum nabsistens. At, inquit, mea ego theca sacris reliquiis insigni carebo' statimque micantibus juxta flammas, ingenti animo regressa, thecam h scrinio abst lit: gemmarum, quas magni pretii intus habebat, aut immemor, aut contemptrix. Redeunti celeriter e cubiculo namque ignis nihil remittebat inter alios , qui accurrerant, unus promptus accedens , arreptoque reverenter ejus brachio sollicitus hortabatur , ut festinaret, dum per incendium liceret. At illa severo hominem vultu contuita, Tu vero, inquit,manum octutum abstine. quasi non minus ab hujus, quam a flammarum tactu timeret sibi: ac nullo innixa perrexit ad proram e restinctoque mox igne . e portu Elventes in Belgium trans

misere. Sub initium Novembris Fliffingam appulsa est classis et ibique excepta deductaque Maria ab iis, quos audito adventu confestim . n a mi-

ac geminos ab eo filios

scita Incendium

m Mns navi. Sacrarum reliquiarum cura major quam genim rumis Ei animaevam coae tu nojor

185쪽

Bruxellas

deducitur

Celebrantur. nuptiae anni.

versario die institutionis aurei velle.

aetemur

Eius Ordinua uitum lain

miserat Gubernatrix, inter equitum peditumque copias, aucto per singulas urbes comitatu, Bruxellas advenit eo maiore omnium gratulatione , quo pluribus perfunctam periculis audivere. Ergo cum jam ex Italia, paucis ante diebus , Octavius Parmae Dux ad filii nuptias advenisset; proximis Divi Andreae lalenniis a Philippo Burgundiae regulo olim institutis, cum ab se conditum aurei Velleris Ordinem , Apostoli . tutelae commendavit , ideoque ab universa Equitum familia quotannis splendide celebria isolitis et nuptiae Bruxellis actae sunt ea quidem magnificentia , quae Emanuelis Lusitaniae Regis neptem , Carolique Caesaris nepotem condecebat: sed ea simul Christiana pietate , quam de religiosissima Principe jam praecepta opinio, & praesentia omni major opinione prae scribebat. Fecit in aulae sacello Conjugale Sacrum Maximilianus a Bergis Archiepiscopus Cameracensis. Interfuit Philippi Regis nomine ejus orator apud Angliae Reginam Didacus Gusmanus a Silva, huc propterea transire jus sus a Rege: interfuere a finitimis Principibus, officii causa legati: praeter ipsam totius Belgii Nobilitatem , eae maxime Procerum aurei Velleris, qui equestris Ordinis sui primordia, ante annos centum ac triginta quatuor, in Philipei Ducis atque Isabellae Lusitanae nuttiis instituti, consimili tunc Lusitanae Principis conjugio, magna laetitiae significatione, omnique spectaculorum genere certatim dicolebant: plane ut obliti querelarum ac partium viderentur. Vsque adeo in ludos ac pompas effusa Belgarum Nobilitas est.

Verum post hilaritatem nuptialium dierum sponsis e Belgio digressis , quasi cessantibus induciis , ad dissidia rediere . A quibus ego. dissidiis , ac tristium narratione stilum parumper abstinebo, dum de Maria Lusitana strictim

aliqua subjungam, quae per sese illustria, iri

regio sanguine plus claritudinis habent et re viva cum viro Alexandro ejusque prole conjuncta

186쪽

moranda ; idcirco persequi illa hoc loco , historiae nonnihil intererit. Igitur ubi Maria vi in Iralia o nit in Italiam , insolito excepta est occursi gra- tulantium. Nam Parmam accedenti bina agmi- pompa.na processere obviam regali apparatu , nobilium virorum unum , alterum seque illustrium

feminarum . illud Alexandro sponse, hoc sponsi Amita Victoria Farnesia Vrbinatium Ducis conjuge ductori biis ; tanta hinc equorum , inde rhedarum,utrimque stipatorum pompa concertantibus , raro ut iis in locis quidquam magnificentius splendidiusque spectatum sit. At Parmae mmalla post repetitam nuptiarum gratulationem, mi coirigit. animo ad seria converta, Parmensi civitati post laucos menses , aliam exemplo operaque sua tem induxit. Poposcerat aliquoties a Deo Plum inuem. propagandae stirpi marem filium , cum forte tum impe- ea spes animum invasit. si quem ex derelictis atque exposititiis infantibus alendum Dei causa suscepisset, haud dubie suturam se voti compotem, domi suscepit aluitque et ac nono postquam id egerat mense, Ranucium peperit. miniueis,e imvero Maria non minus spe quam filio au--crcta , statuit re alterum a Deo precibus contem dere, quo pluribus munimentis constabiliret, it .

domum. Cum propterea Dei Genitricem in imperiatae ejus aede , cui nomen a Scala, precaretur et ac forte eo supervenisset Princeps Alexander,conversa ad illum inquit, Domine, eo clam precibus Deum obseeremui, uti pro suo in Virgiveminatrem obsequio , boleus propiti pue filio nobis altero indulgeat. Conjunxere magna spe votae nec mensis ab eo die nonus effvxit , cum Odoardum mater enixa est et Alexandri non odo . majore laetitia , quam admiratione reverentia- S. Eo que adversus conjugem, qua precatrice utrumque a Deo pignus acceptuet Inde magis magis etea uti, rque coepit venerari sanctimoniam ejus : adeo, venera i p. ut cum in navali ad Echinadas pugna, fortius aliquanto quam cautius in hostem ferretur, admonitus ab Ioanne Austriam Duce: responde

187쪽

fiduratio Diiorum a

aliam mo- mens viro commendavit

pulcherrimo

voto

riolum quom tidianae exedicitatiosti

ejus ab ipsa

166 MARGARITA PARNENSIS, rit, Habere se domi confidentiae sitae causam , simul re patrocinium. Et sane illa totum is belli tempus inter preces ac supplicia pro viro transegerat. Liberos vero , quod intelligeret singulari a Deo benignitate concessos . Praecipuo studio, quoad vixit, imbuere divinis praeceptionibus conata est : de morti vicina nihil

accuratius, quam illorum educationem viro mandavit, iis ad Deum vocibus usa, quas Gal

liae Reginam Divi Ludovici parentem usurpaste

legerat, ia hae articuo tempam , quod mihi supram viri te Parens omnium rumo quasoque, ut,

si liberi mei graditas in te crimen admissiari sunt, tu festinara illaeum morte , tua Majestatis injuris amievertis. Dignum profecto Regiis matribus votum, quae libi filios esse nolint illos,a quibus Rex omnium Deus , patris loco non habeatur. Et Maria quidem ii postquam nupserat anno sublata est, claro non minus exitu quam vita :ut enim hanc agendo fortiter, itae illum sustianendo constanter (quod unum morientibus superest) illustravit. Tolerantiam ejus , aggressiones ae daemonum acerrimas litteris mandarunt , qui intersuerunt. Repertum , paulo post ejus obitum , in secretiore scrinio, commentariolum perbreve re capitale earum rerum,quas

in quotidiana vita , perque horas fere singulas, Usa sibi accurate, haustaque divinitus luce perscripserat. In quibus videre licet , s nam hoc quo'ue cum ejus vita editum est ) suale illius fuerit de Christiana persectione judicium, re

qualem se ad eam prosectionis normam conformaret. talem profecto, cujus pulcherrima imagine , Lusitana ac Farnesia domus abunde

gloriari i re Mariae Parmensis re Principis exemplum Regiis puellis nuptisque proponi

merito possit. Iam vero, ut Belgica persequamur, coeperat Gubernatrix animum re operam adjicere ad ea Regis mandata, quae attulerat Egmontius ab Hispania. Sed novis repente litteris Vallisti

teri ab Rege scriptis , in quibus contraria iis,

188쪽

et LipER v AR Tvs. ac uae per Femontium mandata erant, praecipi viebantur,re Gubernatrix inops consilii retardata est, de Egmontius turbato praeter modum animo querebatur, existimationemque visi amu os suos ademptam sibi esse a Regnea consitiorum mutatione: quasi alta irae retu siet, acta priscepi imperasset. Iniisse tuid li, et eam Diam Regis constiarias,qua,si porro Meterent.haud dubie adacturos esse Probitu ia), ut quemcumque rerum statum,quam prasentem malint, atque in Germanorum Gallorumtie, aut etiam tu inferni, si libet ,hastis pol stat em citiis adigantur. Sibi quidem certum esse, si rata nolit ea Rex qua in Hisania decreberit, relicta Flandria prafectura, domum concedere, at que absentia sua testatum omnibus facere , Omo rium in hae rerum perturbatione sese opera oe culpa

subtraxisse. Haec uti audierat ab Egmontio cumscripsisset ad Regem Gubernatrix , tribus post mensibus litteras Regis accepit Segoviae lcriptas in hanc sententiam. Falso queri eoi,qui assim mem aliud suum Omontis transegisse,aliud per litterais Haltisoleti nuper imperasse. Itaque,ut quid ipse

velit,explicate pronuntiet,Principio in lactendu--bapi , ali que haretn uiquarum isti eumqua familiarum sint,nolle quidquam aut remitti, ut disse, N:eum satis constet experientia, acepi volaticum' masim cessarione atque indulgentia imperite cu arienem pracipere,ut a stores causarum Fidei Aeque

notium in Ba io tribunal neque non summopere nheessariam; ubique persancte retineantur,omnia, ope dGubernatrice ac reliqui Probineium Praefectis adjuventur. Postremo, quantam Canei tum Tridentarium jam S.Ibi impera um erat,s peres ut ejus decretis, ues etctii tam Imperatoriis quam Regiis pareatur.Ora e proiia Gubernatricem ut in us procuram dii industriam fedusitatemque quantam potest maximam impendat ; eum nihil aut sibi gratius, aut, Prodi et iis oppo tunius .ssici si quoquam mortahum petit. Haec summa earum litterarum, quibus omnem Belgii calamitatem Orangius, aliiq acceptam reforte consueverunt. Et Gubernatrix

quamvis moliri uno impetu tam multa, plenum, H q Perb

Regia litt-

a Octob.

de suppliella

haereticorum de Inqui se tibus, ae de Concivi lio Tride liuo

189쪽

Ex quibus edictum

uix: Atque ad Praesectos xi Decemb. ProvinHarum traus mittit.

Edicti

exemplar,

a d N A a s AF iTA P AR M E N s is, periculi opus existimaret : idque iteratis ad

Regem litteris deprecaretur: rem tamen a

gressa est , compositoque ad Provincias edicto, quid Rex vellet juberetque , earum Praefectos

admonuit in haec verba , uti ex edicto ad Ernestum C mitem Mansi et dium Lucemburgi Praefectum mature transmissio cognoscitur , nam eodem exemplo scripta sunt omnia. Cum nihil Regi earius tranquillitare sit harum Probinciarum, velitque obditam ire summis malis , quibui popuDifane eomplures mu tata semel Religione misere asilia citatos videm uae idcirco Majestas ejus pracipit, tedicta tum Caroli patris, tum sua: ut decreta Tridentini concilii , ae Provincialium Sinodorum iv- regre ferventur: ut sacris Suasito ibui fabor omnis

atque auxilium impendatur, relicta apud eos har sum cognitione, quemadmodum rimano disinoque jure ad illos pertinet. Hae Regii is Dei e tum, Belgiiqua commoda intendentis voluntas est: de qua admonitum te voluimus, ut eam sine usia einceptione complectarii ipse, tuaque Proueincia Magnstralibui statim promulges et ac strenue curet, ne quid ea servanda ab is liquo quadreumque causa pratereatur: proposito contra violatores metu poenarum , quai in litteris ediclo subjectis reeensemul. In vero hae facilius exequaris,deliget e Senatu isto rartum hominem, eujussit Protiinciam lustrare, I duoque dissicere,an ea,qua edicto jubentur, a ua gistratibui populoque recce atque ordine flant. Tuque,dilectusque abi te Senator,tertio quoque mense

ad nos accurate omnia referetis. Me nostrum erit,

operam hae in re vestram omni ope ae studio pro 'moere. Atque hae demum partim edictorum, partim earum , quas supra memoravi, nuptia rum curae clausere annum , qui felici ad eam

diem Belgarum nationi tranquillitatis suae supremus fuit.

190쪽

DE BELLO

BELGICO

Nnum aegredior aperta consipia ratione Nobilium , secuta vulgi seditione, turbidis Optimatum consiliis , suriali haereticorum incursu, templorum violatione, Religionis clade memorabileno, dc ipus , qui ea patravere , pudendum. Edictum a Gubernatrice conceptum, transmissumque, Regis nomine promulgavere Provinciis Praefecti: sed questi prius eorum nonnulli apud Gubernatricem , professique, continendis illa edicti severitate populis impares sese esse. Quin addidere aliqui, nolle se in id operam c ferre . ut quinquaginta aut sexaginta homin in millia , se Provincias administrantibus , igni concrementur. Id, quod Regem Gubernatrix admonuit, testata quam provideret animo tempestatem. Et prima quidem signa tempestatis , Brabantia micuere. Etenim Regis edictum Brabantinis cum proposuisset Provinciae Cancellarius, neque enim Brabantia Praefectum habet alium praeter eum

ui toti Belgio praeest ) illico civitates , quae

icuntur Provinciae capita, Lovanium, Bruxel-Iae, Aniver piae ,& Buscoducum, coacto senatu, compositoque ad Cancellarium libello , vehementer iracundeque stagitant, ut suorum ratio privilegiorum habeatur , quibus ea Quae-

Praefectoriim Provinciarum senteoliae de proposito Edicto.s Im me. Brabantia . parere Edi. Iaicto pr recusat.sitorum judicia , Caesarisque Placita cum repu-nent, non debuisse essirium Regis a Cancel-

ario tam facile proponi, a se certe admitti non posse. Admonita ea de re Gubernatrix , jussit afferri ad se libelllim , recitatoque in Senatu, etsi audax postulatum plerisque visum . voluit tamen annales perquiri, ac m

ii s numenta

SEARCH

MENU NAVIGATION