장음표시 사용
11쪽
Prometheorum per Academias Vagantur - - nihil considerate nihil deliberato tractantibus illis, annumerandUSsin, ut iudicare Praeceptores nostri ac Fautores venerandi possent, commentarium in particulam quandam Institutionum medicarum ab H. Bog RHAAVI o digestarum conscriptum dispia-tatione inaugurali defendere i biscum animo co1 stituimus. Peropportune id statutum este, sp eramus, existimabunt ii, qui ab iunioribus primum documentum publicum partae do frinae edituris, vix aliud specimen diligentiae ac profectuum praeter accuratam et promtam principiorum ac praeceptorum scientiam requiri et exspectari posse, ac praeterea etiam h Oecogitabunt, in nullo alio hactenus de medica institutione con)posito libro principia artis tam solide, tam eleganter et accurate, tam simplici naturalique et nihilo minus tamen propemodum inimitabili methodo exposita esse quam in illo iure meritoque dicendo aureo dignoque, qui in omni bene ordinata schola medica a publice constitutis doctoribus quotannis praelegatur et illustretur, eXemplo scholae Vindobonnensis, in qua sapientissime ita iubente atque cum propterea tum Vero e iam ob alia multa in artis medicae incrementum collata beneficia aeternas a MediciS ci aegroti S merente gratias, Longe Hugustissima MARIA THEREsIA, discentibus epitome institutionum illa plus quam aurea annuis eXercitationibus a peritis et
prudenter lectis professoribus explanatur. Quicquid enim in hoc genere scriptum sit ab aliis, quam docte alioquin, tamen, si cum illo conferatur, de splendore suo videri plurimum amittere. Sed ab ulteriori libri laude libenter abstinerem, ne, quod quondam oratori illi Herculem laudant1: Et quis eum vitupserat st idem et mihi fortasse obiiceretur. Quia tamen boni et pulcri aestimatio laudi danda et optimus quisque laudis studio trahitur, aget repellamus saltem quorundam querimonia4 Vltro citroque iactatas. Nam sicut Iupiter ipse, quod dicunt,
12쪽
dicunt, non omnibus placere potest, ita nonnulli quoque libro ei breviloquentiam et abscisitam quasi sermonem indeque
natam nescio quam obscuritatem obiectant et imputant. At
vero libris didallicis laudi, non vituperio tribuenda est verborum concinnitas in breuitate docendi, qua librum situm
composuit Bog RHAAVIVs. Oratoris quidem es: copiose ornateque dicere, sed do toris breuiter et terse. Et iuxta praeceptum Poetae Venusini, quicquid praecipies esto breuis. Si qua subinde difficultas ex breuitate sermonis exstiterit, neque Auctor neque eius liber in vituperationem cadit, sed illi ipsi male queruli lectores ingratique admodum. Aut enim sunt e diicentium grege, aut doctoris publici pi hiatiue munere fungi gestiunt. Illi vel omnino inuita Minerua doctrinarum studiis operam dant, hirundinibus et passeribus interdum indociliores; vel librum, illustrationibus Academicis destinatum, nullius adminiculis, sed , Ut dicitur, suo Marte Voluere et reuolvere atque intelligere cupiunt; Vel canibus e Nilo lambentihus similes metuunt, ne, si Vni eidemque libro operam multam et tempus necessarium tribuerint, ex assiduitate discendi tandem aliquando erumpat malum et monstrum aliquod ingens , horrendUm - - - Hi vero , qui Vel publica Magistratuum auctoritate constitutorum doctorum muneribus ac praebendis fruuntur in sinu gaudentes, vel doctoris priuati iuribus ac priuilegiis Vtuntur avide plerumque appetentes illa atque ambientes prensantesque, si librum artis principia simplici et plano sed simul breui sermone comple-dtentem, obscuritatis et dissicultatis arguant, Velim meminerint, pro captu lectorum habere fata libellos sua ; Vt ne alia bene multa, quae possem, dicendo attingam. Caeterum libri eius praestantiam et excellentiam intelligi ex eo posse, quod ab omnibus solide doctis et cordatis medicis in siimmo semper honore habitus sit habeaturque, atque quorundam admodum erudi
13쪽
eruditorum commentaria elicuerit ') nec quisquam vere peritorum sit, qui BoE RHAAVI I manibus terram leuem non precetur, nisi fortasse , Vnus aut item alter, qui velit esse dux ipse gregis sui, Vt caper ille. Commentatorum autem illorum nemo ultra physiologica progredi ausus est, nisi forsan As et nv- civ M, Virum iure suo ad BOERHAAVll laudes contendentem, eiusque Gractatum pathologicum eo loco habueris ; ipse saltem AsΤRVCI us eo poni Voluit ''). Cum tamen neque is neque GA plus in pathologia sua tractare semioticen sustinuerit, sine qua sermo de morbis non claudus modo sed mutilus est, ab utroque hoc ''') in viam tandem aliquando. compulsi atque detrusi post longam hanc praefationem Vires ingenii mediocris periclitabimur. Doctrinam igitur de signis medicis, qua arx totius artis est, attingemus, et paragraphos priores eius partis Institutionum p OE RHA AVII , quam poterimus luculenta commentatione illus Tubimus; utinam faxit Deus feliciteri
ctiones ab 11 ALLE No editae et huius uotis auctae .a nemine ignorantur- Videtur autem HALLE RUS non optimis manuscriptis potitus e fle. Commentaria T. GVIL. HEYMANNI Leidae A. IIS . e ligata non omnibus innotui ste comperi, quamuis operae pretium fecerit. Novissiime MARRHEuR cogitata sua non semper satis matura cum auditoribus suis communicauit. Edita a CR ANTIO a. I 772. et inscripta:
1tit t. medicas. Reser huc et ΕVER-HARDI versionem leutonicam Halae 77 4 editam. ) Uid. A. C. LORRY Praefatis nem libro ei Parisiis 'O'. edito praemillam.
et GA 'DD) lectioni tironum utiliter inseruire quidem possunt ; sed praeleelionibus non sunt accommodati , sunt enim nihil aliud quam Praelectiones ab Autlori hus suis habitae. Quas nouis praelectionibus diluens sacit idem, quod coquus, qui ius longum et sie satis sapidum iure nouo eo donaque longiori diluit, et fastidium conuiuis creat.
14쪽
GENERALI A. g. 8TI. im morbus sit effectus ab sua caussa pendens, ens est singulare, ab omni alio distinctum; iduoque in sua propria singulari natura cognoscendum, ut Curari queat. Quod idem de sanitate, eiusque statu vario sentiendum erit. C OMMENTA RIOLUM.
Semiotice medica, seu doctrina de signis medicis quae sit , nonnisi ab eo, qui hanc medicinae partem
animo complexus est , luculentius et plenius intelligitur. Animaduerto igitur tantum , in epito me itistitutionum me dicarum non omnia ad singulos morbos pertinentia signa exponi posse; id enim latissime patere; Verum hac parte comprehendi ea tantum, quae, si de morbis sernio sit, vel omnibus vel saltem pluribus communia sint; sin de simitate quaeratur, ea, quae Vel ad sanos omnes vel certas eorum classes spectent. Generalia femistices, de quibus scriptiuncula hac exponendum est, dicuntur ea , quae de signorum necessitate, notione , fontibus et generibus exponuntur. De necessitate
signorum f. q. 87I. 872. Verba fiunt; fontes f. g. 873 S 4. aperiuntur; notio signi medici g. 975. euoluitur; inde a f. 876. sgnorum genera constituunturi
15쪽
Πs ornu AAVI Vs autem hoc ipse I. 87I. dicit, singulum buni, h. e. eum, cui mederi medicus satagit, esse ens fingrι lare, ab omni alio disinctum. Hoc est ita accipiendum, morbos singulos non modo genere et specie inter se diu ersos esse, sed morbos etiam speciei eiusdem in singulo quoque homine, atque in homine eodem diuersis temporibus, aliquid singulare habere admixtum, quod in alio homine aut in homine eodem tempore alio non sit. Hoc autem ipsum eo seri, quod causae a quibus morbi illi pendeant, diuersiae inter sese sint. Nam si
vel caeteras omnes prorsus similes aut easdem esse po ieris, quod raro tantummodo fit, ipsa tamen aegrotantium corpor3, caussarum praedisponentium vice fungentia, non possunt non
esse diuersu, cum homo nullus alii cuiquam prorsus similis si
sed singuli quique tam in fluidis quam selidis partibus atque
earlam crast, compositione, proportione et neXu etc. aliquid sibi proprium secum circumserant, atque praeterea corpUS hU- manum quod uis in continuo fluXu sit, sie, Vt adolescens, adultus, seneX inde a pueritia Varie mutatus homo dici iure possit. Quae cum ita sint, carissarum earum diuersariun e ectus h. e. morbi, caeteroquin generis eiusdem, inter sese tamen differant necesse est. Vt eXemplo quodam Vtamur, tertiana febriS, Vel quartana aut alia quaelibet non modo ab omnibus reliquis febrium speciebus indole et natura distat, atque hoc ipsum cognoscere medicus debet, sed et in diuersis hominibus aut in eodem homine diuersis temporibus diuersi est ingenii. Quod
satis testantur symptomatum VarietaS, magnitudo et numeruS,
atque morbi ipsitus curatio, quae modo facilis, modo disic, lis est, aliquando etiam nihil omnino proficit: Sed dicet fortasse aliquis: si morbus singulus quisque ab omni alio distinctus est, qui sit, Vt curationes morbo eiusdem generis in aliis adhibitas in aegrotantibus nostris sequi pollimus. Possumus Propterea, quia plurima tamen morbi generis eiusdem litibent
16쪽
communia, atque illud singulare, quod singulo cuique adspersum est, sisepe aut cognosci nequit, aut tantum non Vide-'tur, Ut propter id a curandi via, quae in aliis similibus casi bus bene responderat, recedamus. Quodsi vero discrimen satis conspicuum et momentosum est, Vtique eX methodo generali varianda est medendi ratio. Sive autem morbi in oenium lingulare penitus lateat, siue pateat luculentius, semper in ipsis curationibus, maXime hominum ignotorum, diligentiori obseruatione opus est, Vt, quae iuuare Videantur, prosequamur, qVae nocere, OmittamUS.
Cum supra hominem quemque ab omni alio diuersium esse sumerem, Verebar, ne quis alieno loco id positum esse diceret , ea enim de re ab Auctore nostro demum f. 889. seqq. exponi. Sed in loco illo id, quod hoc loco supponitur, eX- pressius edisseritur, et homines adeo inter se diuersi in classes
tamen quasdam dispescuntur, ac temperamentorum signa irruduntur. Caeterum homini cuique esse idiosyncrusian seu propriam humorum mixtionem aliasque inde pendentes proprietates, sicut a nobis hoc loco, ita et ab Auctore f. 8S9. simitur, Est enim enunciatio ea ex genere earum, quae nonnisi possulati vim habent. Atque haec de necessitate naturaS morborum cognoscendi ad β. 871. satis dicta sunto. Axiomatis enim vis est propositioni seq. Quicunque non susticit ad cognoscendum, is nec sufficit ad curandum. Quod verius dicitur, quam illud
HIPPOCRAT is : Quicunque suffcit ad cognoscendum, ille ebiam sufficit ad curandum. Num vero etiam sanitatis praesentiam et naturam cognoscere et scrutari medicum decet 3 Ita sane nobis videtur. CHRIST. IO. LANGE tamen signis sanitatem ostendentibus opus habere medicos negat: LQuemadmodum enim sanus
parum sollicitus sit de medico, eumque neutiquam desideret, ita vicissim medicum, qua medicum, nec versari debere circa
17쪽
quis dixerit, cum ex absentia signorum morbos qIO1cunque monstrantium praesentia sanitatis intelligatur, nouis valetudinem secundam ostendentibus notis carere medicos posse. Sed sanitas ipsa vel constans est Vel laesioni facile obnoxia; eademque praeterea admodum Varia et diuersa est aetate, seXu, temperamento , fabrica corporis, Vitae genere, gentilitia indole etc. Quorum nihil ignorari tuto potest. Nam ab iis, Ut supra vidimus, haud parum modificantur morborum naturae.
3 87r. Natura autem praesens vel sanitatis vel eius desectu S, morbi, raro per se apparet sensibus; hinc nec per se tam perspicue, ubi praesentes in corpore sunt, possunt cognosci; quin imo utriusque ratio saepe latet.
Morbi natura est in conditione certa quadam partium Vel solidarum vel fluidarum Vel utrarumque, functionem qu3mcunque seu Vniuersi corporis seu partis impediente. Quae si in externis est, patet quidem senstibus, saepe tamen non penitus perspicitur. Quanquam enim vulnus quisque Videt, Ossiuna fracturae sit facile se produnt, vulnerum tamen NatUraediiserunt pro diuersitate partium, instrumentorum laedentium, impetus impacti cael. fracturae vero ossium vel transiuersae, Vel Obliquae Vario modo, Vel cum fragmentis sunt, aliquando
etiam dubiae, saepissimeque, si fissuras egerunt. Si partes
interiores vel ab externis vel internis caussis laesae sunt, cognos cendi difficultas maior, haud raro tanta, est, ut cada leribsectio demum et sedem et naturam morbi, aliquando ne ea
Vid. CHRIST. ID LANGE setur, acgro adhibere medicinam, non OpP p Iaῖ. At quanio sapientius issolum morbus eius, cui mederi vo- M. TVLLIVS Lib. a. Orat. scripsit: ,,let, sed etiam consuetudo valentis Medico diligenii priusquam cune- .,et natura corporis cognoscenda est ε
18쪽
quidem, detegere queat. Adeo interdum ratio morbi est abscondita. Atque generis neruosi aegritudines, oculorum et aurium vitia tenebris illis praecipue sitiat demersa. Sanitatis autem habitus non raro maXime ambiguus est, ut quidam, in quibus nihil eorum, quae ab Auctore nostro β. dicuntur,
animaduertatur, nihilo tamen minus subito aegrotent aut morte inopinata rapiantur. Quamuis vero haec ita aliquando sint, tamen, cum morborum et sanitatis naturae non semper
tam abditae sint, medicos ab inuestigatione earum deterrere non debent, sed eXcitare potius, et ad fontes compellere, equibus cognitio earum peti et hauriri possit.
6.873. Sed ex praesentia utriusque fiunt effecta quaedam, pendentia a functionum exercitatione vel a laesione earundena Haec quidem distincta sunt, ab illis caussis sed tamen ita ab iis pendent, ut earum indolem manifestent, et cum sensuum acie obseruari possitiat, magnam his indagandis lucem affundunt.
Fontium autem illorum I. 872. stant duo, quorum alter, qui β. hoc ostenditur, ab effectis ad naturam vel sanitatis vel morbi inueniendam ducit. Sanitas quidem praesens quomodo cognoscatur, eX eius notione intelligere datur. Scilicet vi dendum esse, an homo pro ratione aetatiS, seXUs, consiletu dinis etc. Omnes functiones, Virales, animaleS et naturales, facile commode et laete obeat nec ne. Quae quidem ab homine ipso, si adultior est et animi sui sensa explicare verbis potest, siue multo negotio comperiunt medici. Sin puer infans est, non tam facile eXquirunt. Animaduertunt tum diligentiuS, et quaerunt de appetentia alimentorum et siti, de indole faecum alui, urinae, de somno; considerant modum et rationem reciprocandi animam, arteriarum micationes, quas
19쪽
tamen norunt in pueris tenerioribus saep enumero sallere, praeterquam febriles; et quae sunt alia id genus, Quae plenius 9 886. sunt eXposita. Haec autem distincta se a suis cauissis, de
earum tamen indole tesari facile patet. Nam ut hoc exemplo utar, stercus et lotium testuntur de suis causis, et sit illud bene figuratum et coloratum est, et facile redditur, de alimenti as- si mali copia et qualitate, ventriculi et intestinorum actione et bilis natura, lotium Vero coctum matutinis horis post somnum emisium, de sanguinis natura et viarum Vrinariarum sana consti tu tione, testatur; utrumque autem ab his suis caussis distinctum est Liberrima animae reciprocatio de omnium organorum respirationi seruientium sanguinisque integritate, meabilitate testatur; ipsit tamen tanquam earum caussariun effectus ab
harum partium actione distingui perspicue potest.
Sed non solum sanitatis praesentia noscenda est eius et iam naturam atque indolem, quam positamus, perspicere debemus. Alia enim constans est, a caussis leuioribus vix turbanda, alia valde mutabilis. Atque hanc quoque sanitatis naturam manifestant estecla.. Constantis sanitatis esse eum iudicamus, in cuius corpore, praeter illa signa praesientis sanitatis, ea est praestantia, Vt, si homo is solito diutius Vehementiusque corpus mouet, neque cito neque nimium fatigetur, et ipsia fatigatio breui post discutiatur; et e contrariis sanitatis labilis na tui a elucescita Tolerantia autem laborum illa eo efficitur, quod et humores copia necessaria in corpore sunt iidemque bona qualitate conspicui, partesque solidae satis robustae sunt et piobe constitutae. Quibus fit, Vt et humores meabiles et Vasa permeabilia sint, neque meatus tam cito humore distendantuς ninato, inde Vero aliquando nata obstructionum et infarctuum
initia paulo post dissipentur. Quanquam igitur tolerantia illat an quam efectus a caussis his disinctus 68, earum famen indolem manifestat. Atque haec ad sensum verborum BOERBA AVII carpiendum
20쪽
piendum satis dicta videri possunt, ut plura ex signis cum
praesentis tum constantis sanitatis hoc loco proponere, aut de idiosyncrasia varia et temperamentorum generibu S, nunc adiicere non opus esse Videatur. Consulet, qui ea scire volet, Auctorem ipsum istas. 885.89 . seqq. luculenter omnia eXponentem.
Missa nunc sanitatiS natura , de natura morbor am eX ef fectibus cogno1cenda dicemuS. Morborum Vero natura, seu
ut alii vocant, e sentia statu corporis eo continetur, quo fit, Vt functio quaecunque aut prorsuS tollatUr , cohibeaturue aut nonnisi dissiculter, grauatim, aut cum doloris et molestiae cti. iusdam sensiti eXerceatur. Dicitur alias etiam a medicis morbiti fui proxima, quatenus scilicet itinctio laesa nomine morbi donatur, laestionis Vero eius caussa in statu illo corporis resi det. Neque morositores illi, qui Unam eandemque rem modo morbum modo morbi caussam proXimam a medentibus inepte dici perhibent, singulare mentis acumen produnt, vim enim et notionem Verbi caussae parum perspicientes, modo relativam seu respectitiam eam esse haud intelligunt. Cui tamen haec non sufficiunt, ei per me licet loquendi rationem meden tibus inde a multo tempore frequentatam, sit potest, abrogare, aut leo ere ea, qUae ante hos ducentOS et quod excurrit annos 1 o. LANGIVS de caussa morbi coniuncta scripsit '). Neque enim de notione morbi ab Auctare nostro eX GALE Ni scriptis petita, nonnullis Vero, laureolam in mustaceo quaerentibus, improbata, neque de diuisionibus causiarum morbos facientatium disputationes subtiles suscipere, atque silc viam regiam relinquere hoc tempore placet, quo pro irinioribus scribimus; sed trito hactenus itinere progredientes exemplis in medium
proferendis Verba pop RII AAVI I illustrabimus.' Animo igitur proponamus hominem morbo caduco laborantem, qui auxilium nostrum imploret. Si a physiologia humani