Semiotices medicae generalia commentata ...

발행: 1780년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

sIMIOTICES.

aut lente et sine signis virium vitae excitarum aut subito et cum signis iis fieri. Si hoc alterum atque adeo lucta quasi aliqua morbi et vitae in homine subesse videatur, tum, prout aut morbus aut Vita vincat, de salute hominis decerni et iudicari, statum igitur eum ipsiim morbi dici iure quodam poste crisin, iudicium, decretum. Omnes autem illas mutationes morbi hactenus dictas plerumque ita accidere, ut per signa quaedam sese prodant, quae vel in melius vel in peius conuerti significent materiem eam, quae primo produxerat morbum, Vel et eius, quae a malo producta fuerat. Prioris casiis ediemplum

suggerit febris ardens aut inflammatoria a spisse atque simul

calido sanguine concitata, alterius vero febris inflammatoria inflammationem laesionis grauioris eX ternae concomitans, et

diathesin sanguinis phlogisticam dictam efficiens. Atque de his quidem hoc loco sic satis.

Haec habuimus, quae ex praelectionibus a Praeside huius disputationis quotannis habitis compilaremus, non, quod non eXaudita eruditis medicis ea putassemus , sed ut commilitonibus easdem scholas Dequentantibus in memoriam reuocaremus, aliis vero riuulos hactenus consectantibus fons Boe haavianus , omnium limpidissimus, unde deducti illi sunt, saliuam moueret, quando aditus ad eum tam inaccesses, quam pigri et vagi quidam inuidiose criminantur, non esse intellexerint, et illius ab sENECA die hi, inertis esse ingenii, relictis fontibus, rivulos sectari, simul meminerint. Atque eorum quo qUe gratia, quae paulo altius repetere et subtilius exsequi poteramus, ea, tanquam a proposito nostro alicina, Omisimus. I'ro junioribus enimuero, ad doctrinas generalioreS Villa Voce propositus saepe stupentibus, haec scripta simi omnia. Quibus si accommodate dictum, et commentariuS noster, quam

is non perfectus, assed fus tamen peritioribus videatur, nihil E 3 erit

42쪽

erit caussae, quamobrem Vereamur, ne opera nostra frustra insiti ta aequis rerum aestimatoribus putetur. Ipsi quidem nos quo minus scriptionem propemodum absolutam in vulgus ederemus, prohibiti fere sumus moribus et ingeniis hominum aetatis nostrae, quibus, quicquid nouitatis specie commendabile non videtur, paene sordet, suaue Vero gratum et iucundum est, arrectisque auriculis et hiante ore accipitur omne id, quod nouitatis fama quadam aures percellit animosque, etiamsi nihil nisi heteroclitum, dudum notum ac peruulgatum fueri

aut nihilo minus, aut ipsis moriam prauitate et malignitate pravius et malignius. Uerumtamen animus nobis confirmatus cUma D. L. CRELLIO, medicinae professore Hesmstadiensi, claro et docto, eiu simodi nouam opinionem degeneratione caloris animalis, quam DE HAEN, medicUS Vindobonnae nuper inclytus primo proposuerat, Britannorum Vero nonnulli deinde maximis periculorum moliminibus adstruere conati sunt, acute refutante et mascule dispellente scriptum legeremus: Boerhaave, diefer herrtiche, mohsthaefige, nur Don wenigen zu er-rhichende Genie, das leti vota fio vielen versenni toti d ' . Verbis namque his lectis animo nobiscum reputabamus, cum et alii

viri docti neglectum ingenii tam eximii atque benefici animadvertant atque condoleant, nihil autem, iudice M. TVLLIo, tam valde vulgare sit, quam nihil sapere, breui futurum esse, ut, nisi homines subinde vellicentur, tandem ViX quisquam supe

sit qui ingenii istius benefici fructus cortice paulo duriori sectos degustet, sed tirones ubique libris utantur vulgaribus illis, in quibus frequentes sunt errores et inter eos adeo ridiculi, V si vel Crassus ille fueris, qui semel in vita tantum risisse fertur, tibi tamen temperare ab risu non possis. Eodem igitur discentibus seruiendi animo illo conscriptum neque alio evulgatum .

commentarium qualemcunque nostrum ut eruditus lector bonio, n oui consulat, Vehementer etiam atque etiam rogamus.

43쪽

39MIS CELLANE A.

I. Medici doctrinas medicas generales non edocti, quanquam rerum singularium fere omnium cognitione praestantes sint, similes tamen sunt nautis, qui in caeteris quidem, ad gubernationem nauium pertinentibus, versatissimi neque acus magneticae neque bolidis usu pollent. II. Bonus theoreticus , malus practicus : et recte et perperam dicitur ; malus theoreticus, bonus practicus : absurde. III. Nouarum medicinarum nimis auidi medici aut medendi methodi et medicaminum a prioribus acceptorum ignorantiam aut animi inconstantiam produnt. IV. Morbi, qui curari non possunt, trahendi sunt, non, quod non raro fit, per infidas curationes morte finiendi. V. Europae partes, quae minUS cultae Vulgo putantur, rem

medicam salubribus legibus ita ordinatam habent, ut sapientia sita cultissimis praeluceant. VI. Prudens medicus it, non qua itur, sed qua est eundum. VII. Ciuitatum saluti parum est prospectum, satis igitur beatae dici eae nequeunt, nisi ciuibus censi is cuiusque et infimae quoque sortis hominibus in promptu sint potulenta et grata et salubria sed vero etiam parabilia. VIII. Variolarum morbus in mediis ciuitatibus arte seu

manu armata excitatuS, salutem Paucis promittit, perniciem pluribus minatur. VIIII. Causa atque ratio, quamobrem oculis duobus conspectae res simplices, non duplices, percisiantur, non aliunde quam ab oculis ipsis repetenda videtur. X. Aer inspirando ductus pulmones penetrat et sanguini al

miscetur. .

XI. Sanguis in pulmonibus et incalescit et re rigeratur. XII. Neque ossa sesamoidea neque aliae, si quae in corpore humano sunt, trochleae momentum motui musculorum addunt.

XIII.

44쪽

MIS CELLANE A.

XIII. Occultas qualitates dudum explosias postliminio, stimstra quidem, recipiunt hi, qui caloris animalis sontem seu caussam proXimam in neruoso systemate anquirunt, atque causias euidentiores praetermittendo stubsultim ratiocinantur, atque adeo παραλογιζον τctu.

XIV. Simile peccatum est sed grauius, si animalibus facultas calorem et gignendi et obterendi seu an nihil andi a quibusdam nihil omnino explicantibus Vel dis cernentibus, temere igitur,

obtruditur. XV. Aeris puritatem inter praecipua valetudinis ruendae praestidia esse nemo ignorat, neque eum in locis populositoribus impuriorem quam in agro esse dubitat quil quam ; pauci

tamen fortasse vim causiarum inquinantium cogitatione mentis assequuntur. In loco frequenti et frequentato, in quo viginti millia incolarum opera et opificia omnis generis facientium numeres, Vapores et effluuia e tot hominibus, animantibus brutis, lignis ardentibus, rebusque aliis Ambustis et combustis, cellis subterraneis et cloacis, aquis profusis et exhalantibus, innumeris aliis, quotidie emanantia et emisia, si1 in summam coulio as multo plus quam centena millia librarum pondo efficere computo facili docebis non cogitantes. Hic talis et tantus cumulus alienae materiei de aeris puritate, elasticitate, salubritate igitur, mirum quantum detrahit. Tanto maius beneficium eius loci incolis dat aquarum stagnantium eX siccatio. Quid autem a crebris et densis arborum plantationibus et vicinis sylvis sperandum metuendumve Θ Omnis planta Valde perspirat. Arbo. res illae liberum aeris campestris et aprici, saluberrimi eius, ac cesilan et perflatum arcent et cohibent. Vt autem fere in reliqua vita, sic quoque his in rebus amoenum et iucundum utili

saepenumero praesertur.

SEARCH

MENU NAVIGATION