Modus orandi Deum. By Desiderius Erasmus

발행: 1641년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

3 Clarissimo Polonia Baroni

Et inintritat lilia, Palatino Siradiensi Drs ID ERAS Mus o T. S. D. I C reciprocis vicibus obambulat gratiarii munera , Hie tostae vir clarissime.

Reliqueras apud me pignus amoris in me tui, redit ad te vicissim pignus animi mutui, quem hinc proficiscens stipulaba-ie Quum omnia Mosaicae legis sacrificia sint antiquata per Euangelium , nullum acrificii genus et diligentius tradidit princeps noster iesus, vel religiosius amplexi sunt huius discipuli, quam

vitulos labiorum, ut se verbis Ossae utar. Id constat tribus potissimum i . generibus aut votis, aut gratia- Ium

12쪽

rum actione, cui finitima est laus, aut hymnis Hymnus est, quum animus cos derata Dei sublimitate, rapitur in laudem illius, cui soli debetur omnis gloria Paulus Apostolus ad Colosi . cap. 3. tria coniungit eiusdem generis, Psalmum,

hymnum,& canticum Mocentes, inquit, commonentes vos invicem in psalmis, hymnis .canticis spiritualibus , in gratia cantantes, in cordibus vestris Deo. Psalmus Graecis cantione sonat, quod videtur esse vocabulum omnibus commune, quae ad laudem Dei vel

hominis pertinent, unde& psalmi quidam inscribuntur ipsi David velut in laudem illius conditi. Hymnus proprie dici videtur laudatio numinisci Te decet hymnus Deus in Sion. unde, ethnici poetae carmina , quibus efferunt divos suos , hymnos appellant , quales extant adhuc Orphei, Homeri titulo. Porro canticum quod Graecis est ita, quiddam esse videtur utroque sublimius, nimirum laus illaν

13쪽

illa, quam Deo canunt angeli ac

piorum animae, quae iam mortalitatem exuerunt. Nam in Apocalypsi virgines habent canticum novum, quod nemo potest discere, praeter illos qui sequuntur agnum quocunque ierit. Alioqui quid tibi queruntur in psalmo: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra alienes Et Paulus cupit disesolvi, &esse cum Christo, ut hoc Phil s. canticum Domini possit canere. Rursus idem Paulus in epist ad j 5. Ephes eodem ordine iungit haec tria: Sed impleamini inquit, Spiritu sancto, loquentes vobismet ipsis in psalmis hymnisi canticis spiritualibus , cantantes ipsallentes in cordibus vestris Domino. Totum autem hoc genus spirituale vocatur, quod omnis haec laudatio, etiam si quando pars aliqua tribuit ut homini, referatur ad gloriam Dei. Habet enim&mundus psalmos, hymnos,in cantica sua, quibus aut noxios daemones , aut homines pro diis celebrant , auc 3 homi-

14쪽

homines hominibus adulantur laudantes nonnunquain quae turpia sunt, non solum in hominibus, verum etiam in his quos pro diis colunt. Ci terum qui spiritum hau sere Christi, nesciunt laudare nisi Patrem, lium, rapiritum sanctum, quibus solis debetur quicquid est vera laudis , sive in coelis, sive in terris Adiicit Paulias is allentes in cordibus vestris Domino. Quid est omines Qui iustitiam suis virtutibus tribuunt, non

pnllunt Domino, sed sibi 'uod

aiunt intus canunt. Rursus qui fiduciam suam gloriam collocant in Mose, Francisco , Benedicto, Dominico , aut Autustino, non canunt Domino , sed hominibus. Tunc maxime glorificatur Deus,

cum homo agnoscit quam ipse sit nihil ex sese. Quid sibi vult in cordibus vestris PNe quis putet Deum

inani vocum boatu, aut modulato

musicorum hinnitu, aut organis ovibus nunc ubique templa perstrepunt, delectari: non quod muscam

15쪽

sicam corporalem damnem si modice, si sobrie cultuque divino diona adhibeatur aedis ostendam

ista nihil eis si absit tacitus ille

pietatis affectus inDeum, quae, eo cantio est gratissima, etiam 1 nullus vocum illepitus accedat. Quoniam autem Deus semper ubique mirabilis est, non oportet hominem Christianum unquam celsare a psalmis, hymnis anticis spiritualibus. Huic generi finitima est gratiarum actio, quae magis pertinet ad bonitate Dei, quam 'Id mare nitudine Psalmus est, cum illi animus : Lauda anima mea Psa. r sDominum, laudabo Dominum invita mea psallam Deo meo quaa diu fuero Hymnus est , cum illic animus Benedicant omnia opera Domini Domino. Hic enim mens in omnibus rebus conditis stupet potentiam, ac sublimitatem incomprehensibilem conditoris. Caticum erit, cum animus afflatus desiderio vitae coelestis, ac velut e volare gestiens a corpore , canit

16쪽

8 om. N D. D Em illi Quam dilecta tabernacula tua Psa. 83. Domine virtutum. Concupisciti deficit anima mea in atria Domini.

Cor meum caro mea exultaverunt in Deum vivum. Gratiarum

p . ii acti erit, cum illi canemus: Con fitemini Domino quonia bonus, quoniam in aeternum misericor-Psa. 83 dia eius. Et Misericordias Domini in aeternum cantabo. Quemadmodum hymnus opponitur blasphemiae, ita gratiarum actioni opponitur ingratitudo Detrahunt

autem gloria Dei, qui quod illi

debetur, tribuunt humanis viribus, in benefactis laudem humanam venantu . Eoque Paulus

Colossensibus scribens : Omne, inquit, quodcunque facitis, in verbo , aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi, ni- nitrum ut semper illud haberent in corde, quod omnibus Christianis est in ore : Sanctificetur nomen tuum. Item non solum blasphemi sunt in Deum, qui verbis impiis in

illum debacchantur, veru metiam quicun-

17쪽

quicunque nomen illius prosemivivunt impie. Ut videant, inquit, lat. s. opera vestra b pna, glorificent patrem vestrum, qui in coelis eli. Gratissimum Deo cantici modulabantur martyres , cum sua corpora tradebant tyrannorum libidini diris tormenti cxcrucIanda, etiam cum lingua execti, nullas laudes sonare poterant. Iam vita quorundam Christianorum, praesertim eorum qui dignitate ac titulo se Christiana religionis duces profitentur, si nihil ament praeter ea quae sunt huius mundi, quid aliud est, quam perpetua in Deum blasphemia Si nomen Dei propter Iudaeos non observantes lestem , blasphemiis assicitur inter gentes , iuxta Pauli sententiam, quanto iustius idem dicetur in eos, qui pietatis euangelicae culmen tenent tota vita pugnant cum euangelicis praeceptisῖNimiu propter hos, non solum inter gentes:

male audit adorandu illud nomen Iesu Christi , velum etiam inter

18쪽

i M o D. Ami. MChristianos. Itaque quemadmo- him nunquam deest occasio laudandi Dei, quoniam in omnibus

quocunque vertas oculos, gloriosus est de admirabilis ita quoniam nunquam cessat illius in nos beneficentia, semper est unde gratias agamus. Nec enim in laetis

tantum agendae sunt gratia , verum etiam in asilici ionibus , quas ideo frequenter immittit nobis, ut

emendet ac servet, nonnunquam iit exercendae virtutis materiam

ibi peditet. Egit gratias Paulus, quod Epaphroditum ex gravissimo morbo restituit. Egit gratias,

cum ter precatus Dominum ut auferretur stimulus carnis,&abigeretur si tanas colaphis ipsum cae- et Cor dens , audisset Sumcit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Hoc sensit Paulus scribens Ephesiis in loco, quem modo retulimus Gratias semper agentes pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo, Patri. Par est semper agere gratias ei, qui

19쪽

PER DE s. ERAs M. Irsemper benefac est in omnibus qui pro inscrutabili consilio omnia nobis vertit in bonum, etiam illa quae videntur eis noxia Laus igiturin gratiarum actio perpetuum est sacrificium omnium Christia norum, sed praecipue quum illius

mortem, qua nos redemit, ac mystici corporis societatem sacri pa- nisi mystici calicis consecratione repraesentamus. Unde huic rei proprie nomen inditum Eucharistiae, quanquam eadem Graecis dicitur Synaxis , id est, conciliatio, quod pariter ibi reprcsentetur foedus charitatis inter omnia Christiana membra undet Latini communionem vocant. Horum utrumque laus .gratiatum actio non modo non cessat post hac Vitam, verum etiam perficitur. Hic dum animus gravatur hoc mortali corpusculo, ut est imperfecta cognitio magnitudinis bonitatis illius, ita imperfecta tum laudatio, tum oratiarum actio. Illic quo clarius intuebimur hoc excellentius 6 lauda -

20쪽

Isa. 6.

ii Non. ORAND. Euri laudabimus, clamantes cum seraphicis spiritibus: Sanctus , Sanctus, Sanctus , Dominus exercituum. Plena est omnis terra gloriacius. Iamque quod ante suspirabamus adepti,in quod ante spe sequebamur, iam reas equuti, ca-Psal. nemus cum David: Sicut audivi mus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Caeterum ut gratiarum actio laus quaedam est, ita non nunquam

cstri petitio, de qua nunc instituimus dicere. Quandoquidem, inter homines, qui diviti pro beneficio dato gratias agit, tacite provocat illius liberalitatem ad maiora largiendum. Quis autem Deo ditior, aut benignior Nunc quidem interim gratias agentes pro Dei donis exuliamus, sed cum tremore nimirum incerti, num quod datum est, sit futurum nobis perpetuum. Si quidem ei qui stat, videndum est ne cadat, tostia ne- figentia fit nonnunquam, ut subducat sise Dei gratia, elut ab in-

SEARCH

MENU NAVIGATION