Christiani Thomasii ... Tractatio iuridica, larva legis Aquiliæ detracta actioni de damno dato, receptæ in foris Germanorum

발행: 1750년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

ia LARVA LEGIS AQUILIAE DETRACTA

Hine & regularIter actio de damno reparando non alii danda est quam Domino rei, quia tamen factum alterius semper praesupponit, etiηm Jure Gentium non ad alictiones reales, sed personales est referenda; neque etiam actor hie de probando Dominio tantopere debet esse sollicitus, quia a reo ipsi de Dominio non movetur controversia, dc quando dies m fuit, Domino dari hanc actionem, id non tam in tuitu rei, quam tertii concurrentis intelligendum est, ut huie praeseratur Dominus rei.

Dum vero reparationem damni dati hie petimus, res Ipsa ostendit, nos petere id, quod nobis abest, i. e. aestima,tionem damni dati. Unde haec actio Jure Gentium non nisi rei persecutoria est. Dum enim, ut ostensum, a dolo vel culpa damnum dantis abstrahitur, poenam vero sola delicta :dolo data requirunt, certe negligentia minimi gradus, qua

lis tamen ab hac actione non excusat, Omnem Poenam re

spuit: qua ex ratione Dominus damnum Patiens posset poenam ab altero exigere 3 Porro dum ex Dominio fluit eadem actio, nulla rario subest poenam exigens. Uti enim, dum alter rem meam detinet, nihil aliud quam substantiam rei ejusque fructus vindico; ita si substantia rei laesa est, aut tu. crum certum rei interceptum, nil nisi valorem rei& aestima. tionem, postulo, ec quidem, cum pretia rei varient, valo. rem qui kit tempore dati, hactenus enim saltem mihi da.mnum datum fuit.

Cuni vero heres secundum mores Gentium succed tam omnia debita defuncti, minimum eo usque quatenus ad

12쪽

ACTIONI DE DAMNO DATO, Erc. 13

eorum solutionem sussiciunt bona defuncti; hine Iure Gen. tium nullum est dubium, quod heredes damnum dantis te,neantur etiam ηd ejus reparationem. Nulla enim ratio e ceptionis hic adest, cur non debeant obligati esse. f. XIV. Quod si etiam plures damnum dederint, id certum est, si constet, ad quam partem damni quis concurrerit, sin gulos non de toto damno,sed quemque de sita parte teneri. Quodsi non constet, etsi varii cassis possint oriri, ut singuli teneantur in solidum, quos hie discutere non est hujus loci, nullum tamen est dubium, quin Iure Gentium unius praestatione reliqui liberentur, quia tum videlicet dominus rei aestimationem quae ipsi aberat jam habet.

I. XV. V . Habes Ita naturam actionis de reparatIone damnoaeum ex Iore Gentium. Quod nullos autores hic citaverim, segre non feres. Cum enim Ius Gentium naturalis ratio di.ctitet omnibus hominibus, & speremus etiam, lectores sira ratione, non commodata aut precario rogata praeditos fore, noluimus illis tanquam in re plana, taedium creare, allegatione magnorum virorum, quos aIias veneramur, aut etiam

nominum barbarorum,Moralistarum videlicet vel Italorum vel Hispanorum, quibus mulieres in Iadiis infantes terrere solenti

s XVI.

Iam videndum, quid lex Aquilia Iuris Gentium dispo

sitioni addiderit, vel detraxerit. Ubi praestabit rem ex iam . tibus ostendere magis quam ex rivis Systematum, aut cloa- eis Gloss,torum. Les Aquilia, ait ULPIANUS, I. r. P. b. t.

Omnibus Mibus, qua ante se de damno injuria locuta sunt,d B a roga

13쪽

regavit, e duoderim tabulis,sive alia quaesuit. Quar leges nune referre non es veresse. Quarum fuerint illae priscae leges, quibus derogaverit lex Aquilia, neet ad scopum no . strum pertinet, nec poterimus etiam distinctius multo inda. gare, cum ea ignorare nos voluerit diligentia Iustiniani. In. terim, uti illud certum, quod Romani semper, & adeo diu ante legem Aquiliam habuerint actiones de damno dato, ita verosimile est, eas magis convenisse cum Jure Gentium ha. 'ctenus exposito, cum lex Aquilia iis omnibus derogaverit, uti derogavit fere omnibus hactenus recensitis Iutis Genti. um capitibus. Gemadmodum vero Plane impertinens foret, si actiones illas antiquas Iuris Romani de damno dato . , ' vellemus appellare actiones legis Aquillae antiquas, cum lex Aquilia iis derogaverit; ita aeque impertinens erit, si quis actiones alterius Gentis ab actione legis Aquiliae essen. tialiter discrepantes, velit actionem legis Aquiliae essentiali. het discrepantes, velit amonem legis Aquiliae ex eo solum dicere, quod in iis agatur de damno dato.

f. XVII.

Lege Aquilia primo eapite cavetur, ut qui fervum, ser-ivamve, alienum, alleuamve, quadrupedem, vel pecudem, injuria occiderit: quanti id in eo avno plurimi fuit, tantum aes dare Domino damvas eso. GAIUS L a pr. adL. Duil. -- jus legis secundum quidem capitulum in desuetudinem obiit. Tertio autem eapite ait eadem lex Aquilia: Caeterarum rerum, prater hominem es pecudem occisos, si quis alteri damnum faxit, quoinusserit, fregerit, ruperit injuria: quanti ea res erit tu diebus triginta proximis, tantum in domino da ire damnas so LLPIANUS L .27. . . ers. J. eoaei Haec verba: quanti in triginta diebus proximis fuit, es non ha,

14쪽

Iam in consem apud omnes est, quod lex Aquilla In eo a Jure Gentium receiuerit, quod non voluerit simplicem damni dati aestimationem domino restitui, quanti videlicet res fuerit tempore damni dati, sed quanti plurimi retro fuerit vel in anno, quando mancipium aut quadrupes fuerint , occisae, vel in mense seu proximis triginta diebus, in reliquis damnorum speciebus. Et in hoc consistit formalis di es.sentialis ratio legis Aquiliae. Quemadmodum vero ratio. differentiae inter primum & tertium caput; & cur dive praestεtiones ibi fuerint injunctae, sorte non difficulter dari posset; Ita non difflendum est, longe dissicilius esse, genui. nam rationem invenire, quae moverit Aquilium , ut plus quam damni revera dati reparationem, injunxerit damnum dantibus. Divinatoribus hic nobis esse non licet, nec ad scopum nostrum pertinet. Circumstintiis tamen omnibus probe expensis nil convenientius dici poterit, quam duram quidem esse legem, ita tamen scriptam. f. XIX. Quod si Aquilius dolum eorum,qui damna dederunt, coercere voluisset, res nullum haberet dubium; At cum hic a dolo abstrahatur, & aeque actio legis Aquiliae detur, si vel minima negligentia damnum fuerit datum, & quoad . hane circumstantiam requisita juris Gentium supra . a. G.

annotata, intempestive fuerint retenta, in occulto adhuc manet aequitas legis Aquiliae. Injuriam inquit DL p i AN Us M. . r. b. t. bis accipere nos oportet: non quemadmodumetrea injuriarum actiovem, contumeliam quandam; Adquoa

15쪽

LARVA LEGIS AQUILIAE DETRACTA

non jure factum es, hoe est, contra Ius, id est,seulpa quis OeeL 'derit,mideo interdum utraque actio concurrit, di Iegis Aquiliae reisuriarum. Sed duae erunt infimationes, alia damni, alia contumesis. Igitur injuriam hic damnum accipiemus culpa datum, etiam ab eo, qui nocere noluit. PAULUS

κ.3. eod. In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo ter. tio oritur, dolus culpa punitur. Rursus ULpi ΑNus s. O .pr. eod. In lege Aquilia es levisma eulpa venit.

Porro uti & in eo Lex Aquilia non recessit a Iure Gentium, quod soli Domino voluerit actionem dari, LII. κ.ε. eodem coa supra st. II. ita & similiter verius est, siquis in

re, quam eX contractu penes se habet, damnum non ea cul pa dederit, quam eX natura contractus praestare tenetur,

non solum cessare actionem ex contractu, sed etiam actio, nem Legis Aquiliae, quia videlicet hic culpa Domini concur- rit per dicta superius fl. 6. δι quia contradictionem Involve, ret, ad diligentiam aliquem ex contractu non teneri, ne qui dem ad simplicem rei aestimationem praestandam, & tamen ex lege Aquilia teneri ad duriorem aestimationem. Illustris DN. sTRYRErn Usu Modereo adiit. de L. Aquit. ν. ry. raeractatu de action. investe. Sect. L. membr. to. ν. aδ. Unde facile satisfieri poterit rationibus dissentientium; quod lex Aquilia non sit subsidiarium remedium uti actio doli,sed ordinarium, dc contractus interveniens non possit majorem delinquendi licentiam tribuere contrahentibus, quam aliis. Neque enim sequitur: actio legis Aquiliae est remedium ordinarium, ergo contrahentes ea possunt conveniri. Et quia in Lege Aquilia non opus est ulla probatione doli vel iaculpae ab altero commissae, ac culpa etiam delictum non consu.

16쪽

eontauit, hine etiam non potest inferri ex sententia nostra, quod hoc pacto contrahentibus major delinquendi licentia suppeditetur. g. XXI. Iam eum Lex Aquilia reum condemnaverit quidem 'in rei aestimationem, sed quanti retro plurimi fuerit , quod satis irregulare & durum fuisse ostendimus ; peperit haec

capitalis irregularitas alias plures. Incertum enim erat de valde dubium, an haec actio debeat annumerari amonibus rei persecutoriis 3 quia simplex rei aestimatio petitur ; an .rce talibus 8 quia petitur non veri damni testitutio,sed reus condemnatur in majus, quanti scilicet res retro fuerit; anmixtisi quia tamen haec condemnatio continebat in se restitutionem veri pretii. Quemadmodum ergo Ita veterea facile inter se diiuentiebant, utpote variis sectis dediti; ita nullum est dubium, disiensisse & in hac quaestione. ULFIANUS eam pro poenali habet l. II. ν. a. l. u. ν. δ. δ. t. Et hujus sententiam IUSTi Ni ANus recepit in Pandectis an recte, dam non disputo. Nec disputo an eum intellexerit 3 Ulpianum enim habuisse actionem L. Aquiliae promere poenali docebunt sequentia. Contra Iustinianus habuit pro actione mixta indistis. ν. υ. de actionibus.

g. XXII.

Reseramus saltem rationes, quae pro sententia ULPIA. Ni afferri possunt. Eas suppeditat D N. SCHIL TER 'ad Pande I. s. tb. 7. Atque inquesu, cum Ffimpiumpoenam eontineat, ideo creditum 67, ait I U s T I A N U S .f. b. t. parva

Iem esse hujus legis actionem, quia non solum canti quisque obligatur, quantum damni dederis, sed aliquando lovge pluris. Ideoque eonsat, in heredem fam actionem πω transire, quac transi

17쪽

18 . LARVA LEGIS A SALIAE DETRA A

transitura fuisse fl ultra damnum nunquam lis resimaretis. Nec errare nos faetet, quod aliquando pluris obligari, qisis eιtur: nam istu9 non ea intentione dictum arripi debet , quasi hanc natur ahm aptitudine n pluris obligandi non baberet pe petuam p sCHNEIDE IN. l. h. v f. his . autem verbis.

TREUT L. I. I 8 Io. II: sed duntaxat emternum illius ejectum, atque evemuam persecutionis respicit, non essentiam es naturam obligationis , quam s attendimus, verum est, regulariter in semper Obligari reum in id, quanti plurimi in eo anno fuerit, non quanti tempore dati damni es: οβ se accidit , ut astrictio maxima in tempus damni dotiiseidat, id accidentale quides, neealterat essentiam o ligati nis es actionis. Atque sue facit, quod, ut Hottomanat s arbitratur, Tullius appellet hane piarimi aestimationem MULCTAM L. AQUILIAS, eum in Bruto ait: atque eodem tempore acessator de plebe L. Castrinus fuit, quem ego audivi jam senem, cum ab L. Sabella mulctam Lege Aguilia δε jusLtra petivisset. Ubi pro de justitia vult legi dammi istiria. Noluimus autem prolixe examinare has rationes pro seti-tentia Ulptanea allatas. Nam ut reliqua taceam, quilibet videt, quod probent siliem, actionem Legis Aquiljae non esse unquam mere rei perseeutoriam, non vero probant, quod sit pure poeaalis, ut voluit Ulpianus.

Quamvis vero Iustinianus sub titulo de Lege AquilI,

saltem Ulpiani sententiam retulerit, a monem hanc Pro Pa nati habentis, reliquorum ex diversis Sectis aliter sentientium omiserit, alibi tamen ineaute retulit etiam sententiam eoruae, qui pro rei persecutoria habuerunt, inter quos fuit eviden, ter PAULus, cujus doctrinam evcerpsit Tribonianus in titu

18쪽

ΑcTIONI DE DAMNO DATO, Erc. Is

D pro forio. Postquam enim V L P l AN U s L r.m pro P. eio dixilet; socium si damnum in re communi dederit, Aquilia teneri fecundum opinionem os, Puliani er Pomponii; additur statim in Lia ex Paulo, quod nihilominus pro δε-rio teneatur, & is l. H. continuatur: Sed amoise pro forio consequituri ut altera actisve contentus esse debeat, quia utra. e actio ad rei persecutionem respicit, usu, ut furti, adpoenam Antaxat. Ex eadem hypothesi PAULI eis: sex ιδ. J. b. e. etsi hie sententiae de natura actionis nulla fiat mentio. Sed etsi is, loquit, qui pignori servum accepit, oeeidit eum, ne vulneravit, lege Aquilia ae pignoratilia conveniripotes. Sed alterutra contentus esse delebit actor. Habes igitur hic no. vum exemplum antinomiae in Iure Iustinianeo. Scio equi. dem, quod DN. sc HIL TER d. Exerc. Is . ad Pandect. th. s.conciliare velit Pantiam cum Ulpiano, quod videlicet Paulus non excludat poenam. Quemadmodum vero ea conciliatio fundisa videtur is d. I. ro. pro forio Verbis: non, ut furti ad poenam duntaxat; ita rursus conjectura altera fortior est, quod PAULus inae Η. γ d. l. s. actionem legis Aquiliae promere rei persecutoria habuerir, quia Paulus statuit, actionem ex contracta de amonem legis Aquiliae unam alteram tolle

re. Si enim legis Aquiliae actionem habuisset pro mixta, dixisset, quod auionem ex Lege Aquilia actio pro socio vel pignoratiua tollat, nisi quatenus illa pinguior est,& poenam quoque continet. Sed etiamsi demus, Paulum tabuisse actionem logis Aquiliae pro mixta, quod tamen per dicta non videtur maneret tamen contradimo, quia Ulpiaous eam habuit pro mere patuli,quem d modum praeter hacte nus dicta, id latius patebit e3 sequentibus. '

XXIV.

19쪽

- eo LARUA LEGIS AQUILIAE DETRACHs XXIV.

Qaseritur enim,an actio L. Aquillae in heredes detur 3 Si Paulus respondere debuisset, respondisset haud dubio M. hi, cum sit rei persecutoria. Imperator vero IUSTINIA-Nus respόndit in ν.s. Insi. h. t. eam contra heredes nonda. ri, cum sit poenalis. GV supra ν. aa. Eaque in re iterum secutus est ULPIANum l. Hane amouem γ le- radi eeterisque Decessoribus dari constat , sed in heredem vel , .e aeteros hae actis non dabitur, eum At poenalis ; nisi forte ex damno locupletior heres famis'. Quodsi enim Vlpianus pro mixta habuisset,non diximi; cum sit poenalis, sed: cum poenam quoque contineat, vel q uid simile. I XXV. t Clarius Id patet ex quastione altera, quomodo plures teneantur, qui damnum dederunt, an videlicet unius solutione liberentur reliqui. Tractat eam ULPIAN Us l. 1. . a. h. t. Sed A plures servum percusserint: utrum omnes, basi Oeciderisi, teneantur, videamus: D's quidem apparet, cujus ictu perierit ide, quasi veriderit, tenetur: Quod non apparet; omates, qt si occiderint, teneri, Pulianus ait. Et fl

eum uno agatur,cgterivon liberantur. Nam ex Lege Aqui- . . ' - .

lia, ji d alius praesitit, alium non relevat, cum sit poena. Si habuisset pro mixta actione inest poena. Paulus ex sua hypothesi contra respondisset, unius solutione reliquos libera. - es, eum amo legis Aquiliae rei persecutionem contiueati . .

3 XXVI.

Uenio ad quaestionem de furioso damnum dante. . Eum Iure Gentium teneri ad reparationem damni, supra probavimus Contra D i ANUS, Postquam l. t. monuisset per damnum injuria datum hac intelligi, gwdd

20쪽

ACTIONI DE DAMNO. DATO, ET e. a I

. mn jure factum es, i. e. dolo vel culpa datum ; subjungit . a. Eae ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis, uiliae actio ' , es Pegasis negavit. Qua enim in eo cubpasit, eum sua mentis non μ' υ hoe veri mum. ' Cessabit igitur Aquilia actis. Quemadmodum si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat: aut si tegula ceciderit, sed Ufl infans domnum dederit, idem erit 6eendum. Quod .mpubes id feceritiabeo ait, quia furti tenetur, teneri ν Aquilis eum. Et puto verum, ijam injuriae capax.

. Quod vero rationem Ulpiani attinet, ideo non dari In furiossim Legis Aquiliae iationem, quod furiosus nec doli, nec culpae sit capax, ea .ex supra dictis impugnari potest. Si enim damnum injuria duum, est damnum, quod non jure fit, non videtur furiosus aut insans liberari ab actione te. gis Aquiliae, quia & damnum ab his datum non sit jurei nullum enim jus habent furiosias aut infans damnum dandi. Melius itaque fecisset Ulpianus, si de hic hypothesin sham sequens dixisset, quia actio Legis Aquillae poenalis eae Poe. Ba enim haud dubie non cadit in laesosam di infantem. f. XXVIII. .. Illustrantur dicta exinde, quod ULPiANus M.ff. i. surissum de itisentem damnum dantes comparet cum da,mm a quadria pedibus dato, ubi etiam cesset actio L. Aqui. liae. Godsi enim habuisset actionem Legis Aquiliae pro

rei perseeutoria vel mixta, non valeret multum haec compacparatio, quia ob damnum a quadrupede datum datur peculiaris avio rei persecutyria t. is quadrupes. Deberet ergo

similiter dari actio aliqua de damno vel si mavis, pauperie a furioso datis. Sed cum actio L. Aquiliae pro poenali fuerit C a habita,

SEARCH

MENU NAVIGATION