장음표시 사용
31쪽
elissimo speculo, in Archetypais exemplari idea videt, contemplatur, distinguit, atque ita omnes , Omniumque generum acquirit ideas. Verum quamnam supponit Malebrankius intimam connexionem inter animam hominis divinamque substantiam pUnitur utique Deo mens nostra, sed non alio prorsus modo, ac suae causae conjugitur medius omnis non autem uniuntur hae duae substantiae, neque Deus dici tuto potest locus proprius mentium, quemadmodum spatium dicitur locus pro prius corporum. Si enim id cum Malebrankio adfirmamus, plures eaeque gravissimae exoriuntur disti cultates. Animae namque in hac hypotes ita unirentur Deo, ut essent vel partes Dei, vel Modificationes Divinae substantiae, vel Deus ipse forent dicendae. Primum absurdum est in Deo enim
nullae concipiuntur partes secundum asserere non audemus, in Spinogismum nempe incideremus tertium repugnare noue qui non videat.
Sed est animam videre in Deo, atque illi conjungi, quin ipsa dici debeat neque pars Dei neque illius modificatio. Si Deus igitur Ens est simplicissimum, simplicissima intelligenria; si anima hamina videt , in Deo quaecumque videt, intueatur necesse est divinam intelligentiam , eamque omnem utpote simplicissimam proindeque mens nostra acquiret rerum ideas perfectissmas universales, nihil prorsus poterit ignorare. Quid igitur in causa est, quod imperfectas ut plurimum habemus ideas rerum, mei ipsius praecipue pQuid est, quod non eadem, non eodem gradu intelligunt pueri , juvenes , seneso Quid tamdiu quidam laborant in Connexione dearum percipienda, quam nullo alii negotio intelligant Quid studiis vacamus Cur morbo oppressi, vel aliis quibuscumque causis turbati, rerum notionem vel partim vel universim amittimus 3 Quid Divinarum Legum quas in Deo veluti sculptas intelligimus, quid est, quod illamna plerumque ignari homines sunt Non talis apte reponit Malebrankius, quod scilicet Deus utpore liberrimus non omnia nobis aperiat, pluresque ideas nobis occultet idem namque est ac si adfirmet animas humanas in
32쪽
COROLLARIUM III. Constat igitur Physici influxus Systema aptum esse
prae caeteris ad explicandum commercium inter eorpus Manimam, Quam incorpoream omnino, atque immortalem dein monstrabamus. Dissilia πιν Ooste