Beati Rhenani Selestadiensis Rerum germanicarum libri tres, ab ipso autore diligenter reuisi & emendati, addito memorabilium rerum indice accuratissimo. Quibus praemissa est Vita Beati Rhenani, à Ioanne Sturmio eleganter conscripta

발행: 1551년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Aug.eius nominis secundus, regi serocissimae nationis sororem Gi, selam in matrimoniu collocaret,Christianis sacris prius initiato, cui Stephani uocabulii inditum. Porro suerant submoti intra angustias quasdam quales erant angustiae Thracias dirimentes & Dacia, quarum Marcellinus meminit libro vigesimo septimo. Vbi quidam sic conantur legere Cuius in summitate occidentali, montibus praerii piae densitatis, Vcrorum pates uni angustiae, Thracias dirimentes& Daciam. Talia quo suerunt claustra Sueucunnorum apud eundem autorem,aut eadem fortassis. Inde Claustrini dicti. i

PRisco Tarquinio Romae regnante, Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperη fuit. Hi j regem Celti,co dabant. Ambigatus is fuit,uirtute fortunainquum sua tum publica praepollens,quod in imperio eius Gallia adeo frugu hominum fertilis sui ut afundans multitudo uix regi uideretur posse hic mas gno natu ipse iam exonerare Praegrauante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Sigovesum sororis filios, impigros iuuenes, missuruse esse in quas dij dedissent augurqs sedes, ostendit. quantu ipsi uetilent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere aduenienteis posset. Tum Sigoveso sortibus dati Hercynei saltus. Liuius lib. V ab urbe condita.

Uit antea tempus quum Germanos Galli uirtute superarent,&T ultro bella in serrent,ac propter hominum multitudinem, agrio inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Ita* ea, que fertilistima sunt Germaniae Ioca circum Hercyniam syluam quam Eratostheoni,&quibusdam Graecis fama notam esse uideo quam illi Orcynia appellant uulgo,Tectosages occuparunt at ibi consederunt. Qus gens ad hoc tempus hiis sedibus se contine .summam; habet iustistiae & bellicae laudis opinionem.Nunc quod in eadem inopia, ege state, patientia Germani permanent eodem uictu& cultu corpogris utunturi Gallis autem propinquitas,& transmarinarum rerunos ritia, multa ad copiam at usus largitur,paulatim assuefacti superaari, multis uicti praeliis, ne se quidem ipsi cum illis uirtute compas rant.Caesar commentariorum lib.vi. Istam Tectosagum gentem arshitror Nicri ripa accoluisse,quo loco uetusta adhuc arx uisitur quae Deccensibus postea ducibus nomen dedit.Ea Tech appellatur uuls

go,quae prima Tectosagum est syllaba.

132쪽

LIBER PRIMVs si HELvETII IN GERMANIAM

V Alidiores olim Gallorum res suisse summus autorum D. Iulius tradit. Eo credibile est etiam Gallos in Germania transores

sos. Quantulum enim amnis obstabat,quo minus, ut quae ens ea Maluerat occuparet permutareti sedes promiscuas adhuc, re nulla

regnorum potentia diuisas Igitur inter Hercyniam sylva, Rhenu & Moenim amnes, Helvetii incolunt.Tacitus in de situ Germaniae. Hic Ptolemaeus Eremum Helvetiorum constituit.

DE Helvetiis ita locutus Tacitus,subdes, Ulteriora Boq, inquit,

Gallica utracpgens,tenuere. Manet adhuc Boiemi nomen, lasnificato loci ueterem memoriam,quamuis mutatis cultoribus. Vbi

sciendum, non sic Tacito uel Helvetios uel Boios dici Gallos, quemadmodum uetustissimi Graecoru autores, quos Diodorus Siculus, Herodotus Aristoteles, S historici caeteri sequuntur, Celtarum nomen usiurpant, quod promiscue quum Germanis tum Gallis accommodant. Nam non solum istae nostrae S uicinae nostris reolones priscis illis Graecis io notae suere.sed & Italia atq; adeo Roma ipsa parucognita extitit, id quod Iosephus aduersum Appionem abunde te, statur,cuius nobis copiam superioribus annis secit Ioannes a Lasco Polonus Graecu exemplar impertitus. Nam Latin E sic uersum imo peruersum habemus, ut nullus intelligere possit. Quo magis appareat nothum &subdititium esse libellum qui Berosi illius Chaldaei Sc Manethonis titulo circusere. At Tacitus,qui sub Vespasiano in iis litauit in Germaniis Prouinci js,& sub Traiano ad scribendum se cotulit,ut fit nobis uerisimile, ac Liuius hoc paulo uetustior, distincte de populis loquuntur, neminem appellantes Gallum, nisi qui institutis,sermone, moribus denim Gallus dici mereatur. Proinde satis adis mirari no possum ambitiosos illos Germanorum dilaudatores, qui etiam Senonum Gallorum speciosos triumphos studeat uendicare Germanie ,hoc tantia pretextu,quord Celtaru uocabulii amplu sit,&quod Sennonu Sueuoru meminerint Chorographi. Satis laudii hasbet Germania,quatum ad bellicam glorica attinet etiamsi suas Gallis nulli suffuremur. Quin potius Liuio credendu, qui libro quinto ab Urbe codita, Celtaru inquit, quae pars Gallis tertia est penes Bituri pes summa imper a suit. hii rege Celtico dabant. Ambigatus is sitit. Vide qua exacte re distinguat. Postea de Beloveso Ambigati nepoote loques que auunculus in Italia missurus erat,Is, inal,qd eis ex Po Pulis abundabat, Bituriges, Arvernos, Senones,Heduos, Ambar ros, Carnutes, Aulercos excivit. Mox de tra situ csteroru Galloru in

Italiam

133쪽

Italiam subiungens Deinde Boii,inquit, Lingonescp tra resti quuiam inter Padum at* Alpeis omnia tenerentur Pado ratibus trales csto no Etruscos modo sed etiam Vmbros agro pellunt: intra Apenninum tamen sese tenuere.Tum Senones recentissimi aduenaru ab Vsente flumine usq; ad Athesiin fineis habuere. Haec Liuius. Igitur Senones eos qui Romam ceperunt,nemo Germanos esse putet, nesmo Boios. tametsi hi j tras Rhenum c5sederunt,medium ferme Geramaniae tractum incolentes,quem Hercynius saltus circum qua* obsepit. A quibus regio, Boiohemi nome accepit. Hos, ut alio loco nars rauimus illinc potentissimus ille Marcomannorum populus depit. lit paulo ante aduentum Iuli j Caesaris, quae fuit illis causa uel necessi tas potius in Noricum transeundi,& cum Helueti js exituris iungendae societatis. Atq; hoc est quod Tacitus resert de mutatis cultorib Exponens em seipsum infra, Praecipua Marcomannoru inquit, gloria uires:*,atq; ipsa etia sedes pulsis olim Boqs uirtute parta. Quod uero manere dixit Bolemi nomen, satis indicare queat, Marcomano nos no in locu solu,sed etia in appellatione successisse.quos ego Boisieros inde dii tos suspicor in Noricu Sc secunda Rhetia una cu Nariscis & Hermunduroru parte transgressos. Si quis enim hodie earum prouinciarum aliquem incolam e uulgo medio roget cuias sit, Boierum se esse dicet,no Bauarum,no Boioarium,quorum prius ab imo peritis natum est a nasutioribus alterum.Tametsi inter Boierum &Boioarium parum interest.Non minus autem hallucinari puto, qui

illud ab Avaribus deducant,qnam qui hoc a Boiis Gallis. Virim es

nim populi iam olim euanuere. Sed de hoc supra satis testati sumus mentem nostram. Strabo libro septimo Bubiemum Marobodui reis giam uocat,quod Tacitus Bolemum,& melius Boiohemum Pater, culus. De qua re lib. tertio iusius disseremus.

GOTI INI IN GERMANIAM

Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit no esse Germanos & quod tributa patiuntur. Partem tributorum Samaatae, partem Quadi ut alienisenis imponunt. Gothini quo magis p deat,&serrum estodiunt. Tacitus in De situ moribusq; Germanos rum. Praecipuum argumentum Tacitus ducit a lingua Gallica. Vahic locus satis reprehendat errorem eoru qui putant, Germanorum& Galloru olim eandem fuisse lingua. Apud Tacitu lib.xx. historiae Augusts, Tecteri suadet Ubijs qui nuper in corpus nomαν Germaniae redierat, ut instituta cultumi patrium resumant. Nihil addunt de lingua. Nam haec dissiculter & sero dediscitur,non mutanda nisi

Populum ipsiim excindi contingat, quod Langobardis accidit in Italia:

134쪽

LI fir R PRIMVs . 1 p3 Italia: aut temporum proIixitate paulatim abserberi. quod Burgum dionibus Ral as gentibus euenisse satis manifestum est.

os I IN GERMANIAM

Wν X Taciti uerbis quae mox citauimus, constare potest, Osos in M. Germaniam e Pannonia uenisse. Vbi rursum a lingua sumpto argumento rem probat. Si ificat aute Pannonios diuersium a Germanis habuisse sermonem. Porro bilingueis illos extitisse reor, pros pler linguam suam ueterem ac propria, de qua Tacitus loquitur :&prouincialem siue Romana,quam mixtam sunt qui uocent. De quo

sertassis alibi disputabitur.

quae Morauia appellatur INter Mimos Publianos nobilis uersiculus extat, Ab alio expeo

dies alteri quod feceris.qua sententia nihil uerius. Fit autem pleorunq; ut quod ali js intulimus, ipsi perferre etiam cogamur. Germas ni Romanoru prouincias uicinas perpetuis incursionibus exhause frui, deinde totas occuparunt quemadmodu ex hiis quae diximus supra, liquido costat. Interim superuenere qui Germania ipsem miseris modis vexaret,& in sertilissimis regionibus domiciliu figeret nun excutiendi, nepe Scia uini, quos ab occupato Boiohemo uulgus Bohemos appellat,& qui se Polonos a planis campis uocant,ut de Vesta tabis& Auaribus sileam. An no habet hie elegantissimu illud Pers a carmen locum, Crdimus ino uicem praebemus crura sagittis. . Porro Sclauinoru gens ut arbitror, sub Mauritio Caesare primuinnotuit quum legati illoru cum cytharis ad Caianu Auarum Prino cipe proficiscetes a Caesarianis militibus sitiat intercepti,&mox Heoracleam ab Imperatore missi. Subornante autem Caiano quia Thrasciam inuasissent,& omnia igni serro* deuastantes usin ad Longos

muros quos uocant Constantinopoli uicinos peruenissent, mimas contra illos CGmentioIus cum exercitu maximas horum copias partim deleuit,partim repressit. Aduersum hos etiam Mauritio Princi.pe semel at iterum destinatus Priscus Praetor nunc ne Danubium transirent cohibuit, nunc ipse transmisse fluuio feliciter cum illis pognauit, Musatio rege eorum capto opima praeda ablata. Sunt austem Sesauini, sic em Graeci illos appellant quos nos uulgo Sclauos vocamus, Scythicae originis quoru patriae loginquitas uel ex eo colligi potest quod qui eius gentis legati Caianu Auarum rege adibat, quu a satellitibus Maurim Caesaris,ut diximus, intercepti, rogarens tur quamdiu fuissent in itinere, decem & octo menses aiebat se pereagrh cons

135쪽

LIBER PRIMVs

finitimis Barbaris Avaribus 8c aliis quum *pe uenissent auxilio,terrae melioris occupandae gratia tandem populariter Danubium transeuntes,quanquam ante crebro per Imperatores repressi quuidem tentarent tandem languescentibus Imperiss uiribus in Illyrico c5seaderunt.Pars p horum una deinde Boioli iam occupauit, & regionem proximam quam a Maraualia fluuio Marinaniam appellant. nam Boieri Marcomanni cu Nariscis & Hermunduris iam pridem in Noricum & Vindeliciam transierant.

quae hodie Polonia appellatur. A Dera Sclauinorum pars longius prosecta in deserta Vandalorum regione circa Vistulam amnem & Sarmatiae cdfinia sedes suas fixit,d c eum tractum nouo Poloniae uocabulo donauit.

VENE DI sc LAVINI IN GERMANIAM, VEnedi Sesauinorum natio passim habitant in agris Saxonu ScV Toringorum urbibus carent. Vunnes idus Anglus ,qui posstea Bonifacius appellatus est, Sc Archiepiscopus Magontiacictus in epistola ad Edoaldum Anglorum Principem tradit Uuenados foedissimum genus hominu huc habere morem,ut marito mose tuo mulier se in rogum cremandam precipitet. Porro quos alii Sesauinos appellant, Germani Vusicos uocabant. Ipsi se Velatabos nominabant, & Vulnidas. Varias

Rerum Germanicarum libri primi, Finis. ,

136쪽

BEATI RHENANI SE

uictoria, apud Tolbiacum. A C T E N v s gentium aliquot Germanicam primum mutatas tantum sedes, Deinde etia in Romanas prouincias trans Rhenu Sc Danubium emigrationes explicauimus: nunc

quid nostris acciderit postea, quasve sortunai sint usi tum Franci tum Alemani, paucis perostringemus: hiis adiecturi nonulla ad illustra --ldam antiquitatem pertinentia de moribus, lingua,cultui quorundam populorum. Igitur Franci 8c Alemanni quamdiu intra ueteris Germaniae limites matere, pacem utrino seruarunt.Menus fluuius horum sineis interlabens dirimebat.Verum posteaquam prouincias Romanorum extinctis Imperiss uiribus ociscuparui, Franci Germaniam secundam & utriusw Belgicae partem, primam Germaniam Sc Rauracos cum Helvetijs Alemanni, graues

inter illos simultates ex aemulatione sunt exortae,dum alteruter pospulus alterius potentiam increscentem reformidat.Nec defuisse cre/do qui frigidam,quod aiunt, sustunderent,quibus publice 8c priuautim expedire uidebatur,alterutra gentem excindi. in horum numesro praecipui erant Romanorum magistratus,qui insignes aliquot in Gali is urbes adhuc defendebant,nondum amissa spe restituendi Imperia Romani. Burgundiones Sc Gotthi clanculum ad pugnam incitabant. Haud aliter olim inter Poenos Sc Romanos de summa rerucertatum est.Igitur Alemanni nihil territi infelicibus pugnis cu Hildericho rege habitis uide mirabilem gentis audaciam priores non modo laces uere bellum sed etiam in medium illud nouum Francoruregnum,nempe in secundam Germania,Tolbiacum us*,qui Vbiorum uicus est,progredi instructis cohortibus sunt ausi: ubi tanto periculo Fracorum pugnatum est,ut nihil superfuerit Ludovico regi, quem Galli Clodoueum appellant nisi ad diuinam opem cosugere, cuius tum praecipua cura,ceu quidam inqui quum salutis spes nulo Ia est.Itam promittit se Christiane pietati nomen daturum, ad quam Gothildis uxor Burgundionica frustra toties illum adhortata seeorat,si de periculoso hoste uictoria reportare cotingat. Assiuit statimi, inuos

137쪽

s 6 RERUM GERMANI c ARVM

inuocanti ex animo Christinume.Vidisses ibi labentes Fracos rur, sum erigi uersos in stigam ad pugnam redire, conglobari dispersos: quid multa,totas acies in praelium restitui. Versia uice fatigatos Alemannos fortuna destituit. Terga uertunt & innumera millia a Francis occidione occiduntur. Eo die cecidit uniuersa gloria & libertas Alemannorum. Neo enim destitit persequi uictor quam late patet nomen Alemannicu,nd solum Germaniam primam, cum Elcebensi tractii partess Maximae Sequanorum sed etiam traiecto Rheno ue terem Alemanniam, & trans Danubiu Rhetiam prima penetrans, nec usquam coquiescens donec partim serro partim seruitute totam Alemannorum gentem p crdomuisset. Quae Francorum incredibis iis saeuitia fecit ut aliquam multi ex Alemanis trans Alpeis ad Theos doricum Ostrogotthorum regem perfugerent. Quos ille tuendosiuscipies epistolam deprecatoriam scripsit ad Luduichum Francincultiorem mehercule sententiis quam uerbis. extat autem in Variis apud Cassiodorum. nos partem apponemus quae nobis seruit.

GLoriosa quide uestrae uirtutis affinitate gratulamur, quod gens

tem Erancorum prisca aetate residem seliciter in noua proelia cocitastis & Alemanicos populos causis fortioribus inclinatos, utetrici dextera subdidistis. Sed quoniam semper in autoribus perfidiae, irreserabilis uidetur excessiis quin etiam primarioru plectibilis, pro culpa enim debet esse uindicita, motus uestros in sessias reliquias temperare, quia iure gratiae merentur euadere,quos ad paretem uestros rum defensionem respicitis confugisse. Esto illis remissus, qui nos stris finibus caelant exterriti. Memorabilis tritiphus est, A L E M A NMNUM acerrimu sic expauisse, ut tibi eum cogas de uitae munere stipsplicare. Sufficiat illum regem cum gentis cecidisse superbia. Sufficiat innumerabilem nationem partim terro, partim seruitio subiugatam. Nam si cum reliquis cofligis adhuc cunὸtos stiperasse non crederis. Accipe in talibus causis frequenter expertum. Illa mihi feliciter bel. la prouenerut,quae moderato sine peraclia sunt. Is em uincit assidue, qui nouit omnia teperare. dum iucunda prosperitas illi potius blan. ditur,qui austeritate nimia no rigescit. Cede iracp suauiter genio nos stro quod sibi gentilitas c5muni remittere cosueuit exemplo. Sic emst ut 8c meis petitionib. satisfecissse uideam ini, nec sitis soliciti ex illa parte quam ad nos cognoscitis pertinere. Et qus sequutur. Signi ficat autem ultima clausula, se no tam ex officio sortassis& amicitia, quam foedere cogi, ut exules Alemannos restituat, si ille nolit a persequendo desistere. Siquidem aperte testatur Agathias Graecus aus

138쪽

tor extitisse G6tthorum clientes Alemannos,quibus erant tributa ori j. Fuit uero Luduichi gener Tlieodericus. Humanitateni ita* cosidera quam Alemannis opprestis Ostrogotthi praestitere. Porro tanti suit Luduicho uicisse bellicosissimam gentem, ut non detrectaret doctrina Christianae pietatis imbutus, baptismo tingi, Remigio sescrorum antistite. Nam uictoriam Superis plane ferebat accepta. E. xemplum regis proceres sinulati sunt,& coepit Francia paulatim tota Christiana fieri.Nam plurimis Gallorum Christus ignotus non erat,quippe Prouincialibus.

HInc seruitus nata, quae tam Deques occurrit apud Alemannos. quu Alemannos dico,Prouincias etiam intelligo occupatas ab illis. Equidem recte coniiciunt Iureconsulti, seruitutem nostratium a

bello habuisse initium. Sed hoc illud bellum est quod maioribus nostris pristinam libertatem ademtimon quod tota gens fuerit seruitute damnata sed quod bonam partem sic Franci deiecerint,ne resumere possentarina,ne se in libertatem auitam uendicare. Nec enim seus stra scripsit in literis suis Theodoricus, multo maximam gentis pars rem quit ferro tum seruitio subiugatam. Sane hoc Francis summo studio fuit ut Alemannos premerent,quorum rebellionem sium mospere extimescebant.quid aute possint pauciores liberi inter innumeros seruos. Atm adeo fuit multis admissis poena constituta, seruitus.

Hh serui Fiscales,& simpliciter Fiscatini uocabatur, quod res & coropus Fisco Regis cessisseti unde Sc regηs seruis nomen. Erant insuper

Ecclesiastici serui, quos ipse Rex, aut Dux, aut Comes monasterio donasset. Hinc videmus Abbates nostrates adhuc talia macipia pos. sidere ex liberalitate Francoru Principum .Hinc illae pesitationes originem habent, quibus multos scimus obnoxios,ut mortuo patresas milias praestantissimum iumentum e s abulo procurator Abbatis abducat, uel uestium pretiosissimam auferat. Quidam etiam in illo recenti Christianismo res suas ecclesiae donabant,& rursum agros aut domum in beneficri modum recipiebant ad uitae suae tempus, no cistra tamen pensitationem. nec filius post morte patris aut haeres uedicare sic donata poterat. H a coloni ecclesiastici dicebanti Erat 5c resisscoloni. Siqua libera puella colono regio uel ecclesiastico nupsisset, nulla agri paterni partem accipiebat propter inaequale coiugium eaetat hoc in legib. Alemannoru.Tum regnu quod olim in c5plureis re es diuisum erat quemadmodu ex Ammiano licet intelligere, uersum est in Ducatu. In hoc Romanos imitati sunt Franci. nam illi Prouinciarum rectores, Duces appellabant.id quod ex libro Magistrasti 1 tuum

139쪽

tuum Romanorum satis liquet. Vnde Formula Ducatus Rhetiarii apud Cassiodorum in Vari j s. Deligebant autem Ducem ex nobili similia. Sic Boieris Agilol fingorum antiqua gens diu Duces deditae qua Vuelphones prodiisse suspicor, quos Ottho Frisingensis ab Aldulfio cognominat. Vbi quidam putant legendum, ab Altdorapio. Hoc autem priuilegium habebat ea familia a priscis Francorum regibus, ut siquis fidus regno prudenso ex cadem progenitus compertus filis let,nct aliunde quisquam ascisceretur in Ducem. Testatur hoc in legibus Boioariorum ipse legislator Theodoricus. Nectans tam potestatem habebat Dux quantam hodie videmus habere. Sis quidem persaepe se tantum Duces militum nominabat, quemadmodum in uetustisssimo diplomate apud D. Leodegarium Lucernatem scriptum est Ego Vuighardus, & frater meus Ru opertus Dux mistitum regis Ludeuuichi,& quae sequutur. Fuit autem is Ru opertus Alemanniae Dux siue Sueuiae Ergo primam dignationem sub Dancis in Alemannia habebat Dux proximam Comites.Regiones ipfgper Centenas distinctae erant. unde Centenari j nomen. Is magistrastus Centenae presidebat Comiti subiectius. Proxime Heidelbergam adhuc apparet Centenae uestigium in aliquot pagis,& mansit uocat bulum. Nam Franci in gubernanda plebe Romanorum cosuetudianem in Galli is repertam etiam ad alios populos una cum ipsis uocas bulis transtulerunt. Ludeuuichus rex. Volumus, inquit, ato iubes mus ut miss nostri diligenter inquirant, quot Liberi homines in sinagulis Comitatibus maneant. Hinc uero ea diligentia & ratio examisnetur per singulas Centenas, ut ueraciter sciant illos aio describat. qui in Exercitatem ire possunt expeditione.Haec illic. Nam quae de Centenar as apud Germanos scribit Tacitus, non sunt huc traheneda. Nec Duci Uicarius deerat,nec Comiti. Qui in consilium adhibebantur, atzenburgi j sunt appellati Germanica dictione . Nouum Francorum imperium etiam cultum Christiani nominis in Alenaanniam inuexit. Nam, ut ante diximus, Ludeuuichus, que Clodoue uappellant iam Christo nomen dederat. Nec inauditum erat sacratis simae religionis nomen in Galli js & Germanius prouinci js, sicut nec ia caeteris prouinciis uidelicet utracp Rhetia,Norico & Pannoni ita

Nam de Materno qui hic D. Petri iussu doeitanam Euagelicam prismus enuncia uerit,non puto prorsus inanem esse famam. Apud Hebium uicum tribus milliariis a Selestadio distantem adhuc condit rium ostenditur, in quo iacuerit mortuus aliquandiu sed mox uitae restitutus, ut adhuc Treueros Agrippinenseisss erudiret. De temo

Pore dubito, de re ipsa satis certus. Irenaeus nam* uetustissmus ii Ρι- ά . terseris

140쪽

ter scriptores Christianos, qui saltim extent, proximus* temporis. Apostolorum nam auditor Polycarpi illius fuit cum Ioanne Euanis gelista uersati satis indicat Germaniam ad Christum cito couersiam, eam uidelicet quae prouincia fuit,&in primam Sc secundam diuidi,tur, sic scribens in primo libro Aduersus haereses. Nam etsi, inquit, in mundo loquelae dissimiles fiunt, sed tamen uirtus traditionis una& eadem est. Et nem hae quae in Germania sunt iandatae Ecclesiae asIiter credui aut aliter tradunt New hae que in Hiberis,necp hae quae

in Celtis,necp hae quae in Oriete,necp hae quae in AEgypto, ne* hae

quae in Libya,neq; hae quae in medio mundi sunt costitutae. Sed si, cui sol creaturae dei uniuerso mundo unus & idem est, sic S lumen

praedicatio ueritatis ubi lucet, illuminat omncs homines qui uolunt ad cognitionem ueritatis uenire. Hactenus Irenaei uerba retuli imus. In Rhetia prima apud Augustam,habes Asram Largionem Sccaeteros,In Norico ripensi Florianum: quorum supplicia satis deesaarant Christianam ibi pietatem pullulas te non ita diu post Apostolorum tempora. Sic enim Rhetos Narcissus docuit, ut Seruatius Tungros & Vtricesienseis, quos Traic 'enseis dicimus, Beatus Agauisnenseis. Sane de Magonciaco nota est D. Hieronymi sententia, qui nobilem quondam ciuitatem captam at* subuersam scribit,de Franeorum 8c Alemannorum in Galliam immigrationibus loquens, de in Ecclesia multa hominum millia trucidata. Per hoc enim significat, multos illic Christianos occubuissse. At in ipsam Germaniam , quam ego discriminis causa,veterem appello,nemo facile fuisset admissus, qui contra receptas gentium superstitiones aliquid se diesturum se, rei pollicitus.Rudiores enim erat quam qui noua doctrina caperentur aut a delirijs auocari possent. Sic tum deo uisum est,qui gratiam hominibus impertitur pro uoluntate sua. Prouificiales prius ampleis xi sunt Christum utputa ciuiliores,& linguam callentes Romanam: qua diuini uerbi praecones utebantur,ex urbe Roma si no ab Aposstolis certe ab Apostolicis uiris summissi.Nam Occidentalia ista reis gna Christi cognitionem Romanae sedi debent. Prouincialibus imis mixti prius Burgudiones, nam maturius Rhenum transgressi sunt, posterius Franci instigante Gothilde Burgundionica Ludeuuichi uxore,Christum adorare coeperunt. Ab hi js Alemanni, & qui post hos a Francis deuicti sunt, ut Toringi, Boioarq, Saxones, Scia uini, Norim anni. Postremo, Hessi, Frisii, & caeteri religionem suscepere. Nam apud Magunciacum Vuneseidus Anglus, qui & Bonifacius, Amandus, Florentius,& Arbogastus apud Argentoratu, apud Augiam maiorem Gallus Sc Pirminus instauratores dici debent n5 auish 3 tores

SEARCH

MENU NAVIGATION