Beati Rhenani Selestadiensis Rerum germanicarum libri tres, ab ipso autore diligenter reuisi & emendati, addito memorabilium rerum indice accuratissimo. Quibus praemissa est Vita Beati Rhenani, à Ioanne Sturmio eleganter conscripta

발행: 1551년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ια ' RERvM GERMANie A R v I Panegyristes ad Maximianum Aug. eleganterliris uerbis comem rat,de Britannis loquens, ecursabat quippe, inquit, in animos illa sub diuo Probo & paucoru ex Francis captiuoru incredibilis auda cla &indigna felicitas,qui a Ponto usq; correptis nauibus Graecia

Asiam in populati, nec impune pleriswLibyae littoribus appulsi i posas postremo naualibus quondam uictor as nobiles ceperat Syracu sas &immenso itinere perueisti, Oceanu qua terras rupit, intraues rant, atq; ita eventu temeritatis,ostenderant nihil esse clausum pirasticae desperationi, quo nauigiis pateret accessus. Nec dubito quin de besii Francis intelligat quod idem Panegyristes paulo superius comemorat Statim itaU Gallias inquit tuas Caesar ueniendo uicisti. Siquiadem illa celeritas qua omnes ortus ato aduentus tui nuncios prae , vertisti, cepit oppressam Gesseriacensibus muris pertinacem tuc cr- rore misero manum piraticae factionis atq; illi soli mari si elis alluens te, portus ademit. Quae uerba deprauatistime leguntur in uulgatis exemplaribus. Quin Sc Nazarius ostedit Francos etiam Hispaniarum extrema vexasse, nimirum piraticis incursionibus quum sic looquitur ad Constantinum: Franci,inquit,ipsi praeter caeteros truces, quorum uis quum ad bellum esseruesceret,ultra ipsum Oceanum csstu furoris euecta, Hispaniarum etiam oras armis infestas habebat. ii

igitur sub armis tuis ita concideruntiui deleri landitus possent, nisi diuino instinctu quo regis omnia,quos ipse affeceras, conficiendos filio reseruasses. Ubi cogitandum quatum calamitatis Galliarum populis ad Oceanum habitantibus incursatione cotidiana attulerint Franci a quibus nec Hispaniae tutae erant tanto distantes interuallo. Sed & Eutropius in Diocletiano refert Fracos Sc Saxonas mare Gallicum infestasse Per haec inquit, tempora etiam Carausius,qui uiliso sime natus, in Serenae militiae ordine famam egregiam fuerat consescu tus, quum apud Bononiam per tractum Belgics & Aremorice pacandum mare accepisset, quod Franci R Saxones infestabant, mulstis Barbaris saepe captis, nec praeda integra aut Prouincialib. reddiota,aut Imperatorib. missa quia suspitio esse coepisset cosulto ab eo admitti Barbaros,ut traseuntes cir praeda exciperet, alci' hac occasione ditaret se a Maximiano iussus occidi purpura sumpsit,&Britanias occupauit. Gratulat Panegyristes Maximiano Caesari uictoriam de Fracis. Enimuero Caesar,inquit,inuicte,tanta deoru immortaliu tibi est addicta cosensu uictoria omni hi quide quos adortus Heris hostisum, sed praecipue Francorii, ut illi quo P milites uestri qui per erros rem nebulosi,ut paulo ante dixi maris abiumsti ad oppidu Londi niense peruenerat, quicquid ex mercenaria illa multitudine Barbaro

82쪽

rum proelio superfuerat quu direpta ciuitate fuga capessere collita,ret,pastim tota urbe co secerint, & no sola Prouincialibus uestris in caede hostili dederint salute,sed etia in speetaculo uoluptate. Et ad dit,o uictoria multi juga&innumerabili utriumphoru, qua Britanniae restitutae qua gentes Francoru penitus excisae,qua multis Praesterca petibus in coluratione illius sces eris deprehensis, impolita est neces mas obsequedi. Mamertinus ad Maximianu& Diocletianii, Praetereo Francos,inquit ad petenda pacem cu reΠe uenicies, Pars thum in uobis muneru miraculis blandiente. Iam Costantius uicii

Francos compescuerat. sed quii digrestus esset in illas prouincias Ralus bellis occuparet obliti Dederii Franci rursum in Gallia incursio, nem fecerui. Ita in Costantinus adhuc adulescens patrem imitatus,

Fracos depellere est aggressus & assuit fortuna, Siquide duos Francorum reges cepit, Ascarichu & Ragaysum, qui primi sunt quorum

apud idoneos autores fiat mentio nec illoru uitae pepercit,sed in terrore Francoris, diris excruciatos supplici js trucidari iussit. Atq; hoe

est quod Panegyristes ad Constantinii loquitur, Scitit,inquit, posise Franci trastri Rhenii quos ad necem sua libenter admittas. sed nee Dictoria postulat sperare,nec uenia.Quid ipsos maneat, ex regu suos rum cruciatibus metiunt. Ideoq; tantu abest ut amnis illius trasitum moliantur,magis ut coempta pace desperent. Vbi est illic illa sero, cia ubi semper infida mobilitas Iam ne procul quide Rhenii aude, iis accolere & uix securi flumina interiora petitis. Cotra hinc per inisterualla disposita magis ornat limitem castella, quam protegui. Aratillam terribile aliquado ripam inermis agricola, tuto notiri greges. flumine bicorni mersantur. Haec est tua Constantine de Ascarici Resaysic p supplicio cotidiana at aeterna uictoria,omnibus quondam 1ecundis praeliis anteponenda. Semel acie uincitur, sine fine docu mento .Cladem sua quamuis multi pereant,uulgus ignorat. Copendium est deuincendorii hostili duces sustulisse. idem Rhetor paulo ante Constantinum alloquens, Asiccisti inquit,poena temeritatis reges ipsos Franciae qui per absentiam patris tui pacem uiolauerant,no dubitasti ultimis punire cruciatibus nihil ueritus gentis illius o dia,& inexpiabiles iras. Hoc est quod Nazarius apud eunde principem uerba facies dixit, Vt Hercule, inquit,serunt tenersi adhuc at laestente,duos angues manu elisisse,ut iam infantulo indoles suturi roboris immicaret: sic tu Imperator in ipsis imperii tui cunabulis qsi geminos di acones necares per squissimoru regulamosa supplicia ludebas.Genus supplicii q Francoria reges assecit,explicat Eutropius

83쪽

3I, RERUM GERMANI e Asturalium inpeti iam fauore regnabat,caesis Francis atq; Alemannis,capotiso eoru remibus quos etia best is quu magnificii specliaculu innuis meris parasse obiecit. Ante modo nominatos Impp. etiam Aurelianus Caesium tribunus legionis sextae Gallicanae apud Magontiaocum, Fracos irruentes quu uagaretur per totam Gallia, sic afflixit ut tretentos ex his captos septingctis interemptis sub corona uendiderit. Vnde de eo iacta est cantilena militaris Mille Francos mille Sarmatas semel occidimus, Autor Vopiscus. Idem quoq; refert, Frans

eos a Probo Caesprostratos in inu is paludibus. Unde acclamatum Romae,Tu Francicus, tu Gotthicus. Ab eodem scriptum est, aruspices praedixisse ex Taciti familia nasciturum imperatorem qui det Iudices Parthis ac Persis,qui Fracos & Alemannos sub Romanis teis gib. habeat. Fracos ferina ui stilare solitos prodit Panegyristes. Trucem,inquit, Fracum ferina sola came distetum,qui uitam pro uictus

sui uilitate cotemnat,quantae molis superare,uel capere. Caeterv ut

ad id tandem ueniamus,quod hoc loco dicedum est: Franci quii tooties pedestribus incursionib. intrata Galliaru regio, nsi tam praedae dulcedine quam ubertate soli si sedes in ea figere liceret prorsus allubesceret relicto Oceano Germanico ad Rhenu in Tencteros iuxta Chamavos ueteres illas Sicambrorum sedes, usq; ad Moenum amonem Sc Salam etiam Catthorum locis partim occupatis demigraruta nimirum habitaturi propius,& commodius ad uexandam Galliam incursionibusq; cottidianis obruendam. Id quod sub Constantio sactum arbitror.Etiam haec loca propter emigrationes gelium & exscidia bellorum cultoribus destitui coeperant. A quo tempore reliseia aliquantulu piratica terrestribus praecipue bellis aduersum prouinciales usi sunt. Haec autem Francorum in hos tractus demigratio quibusdam ineruditis impostoribus ansam dedit, ut de Sicambria nescio qua constructa ampullosas nugas comminisceretur. Nec mestigit, a ueterum Sicambrorum sedibus,quibus saltem proximi sues re Dranci,ipsos etiam id nomen meruisse,quod illis non ineleganter reperio tributum a semidoctis illius aeui poetastris quorum uersiculos historiographi recentescitant. Itam sicut Ubi j sinistram Rheni

ripam ita Franci dextram tenuerunt.Hinc Ausonius exhortas Rhenum ut Mosellam amnem libenter recipiat fluit autem in Rhenum

apud oppidum quod Confluentes uocant infra Bingium sic canit,

Accedent uires quas Francia,quas I; Cham aues, Germani P tremant, tum uerus habebere limes.

Et Claudianus Stiliconem estuse laudans, quod obsequetem haσheret Germaniam, inquit, Rhenum

84쪽

LIBER P Rinvs i

Rhenum* minacem Cornibus infractis adeo mitescere cogis, Ut Salius iam rura colat, flexosin Sicambri In falcem curvent gladios geminas uiator Quum uideat ripas, quae sit Romana requirat. Vt iam trans fluuium non indignante Chayco

Pascat Belga pecus, medium* ingressa per Albim

Gallica Francorum montes armenta Pererrent.

Porro Claudianus Sath nomine Fracum intelligit, quanqua sciolus quispiam ausus est pro Salius substituere Sueuus, quemadmos dum in excusis codicibus legitur. Sed nos manu scripti uoluminis fidem sequimur no hic tantum. Sic Ammianus lib.xvii .de Iuliano Cς sare loquens, Quibus inquit, paratis,petit primos omni u Francos, eos uidelicet quos consuetudo Salios appellauit,ausos olim in Rosmano solo apud Toxiandriam locum habitacula sibi figere praeliceater. Vna sane praestans Fracorum natio Salingos sua lingua, hoc est Germanica die Saelinga Sala fluuio se nuncuparunt, unde condita ab ipsis colonia ad Moeni ripam postquam maritima oram reliques

runt Saeliquia stadium est appellatum hoc est Salin forum oppidii. Caeterii Toxiandria ad quam Francos sedes fixisse scribit Marcelli,nus, no procul abest a Mosa amne sub Tungroru oppido. Nam profligatis trans Rhenum Francis 8c Chamauis Iulianus Caesar tres arisces recta serie Mosae fluuii superciliis impositas quas subuerterant

Franci,id temporis reparauit pro tutela Prouinciali u. Iam Fraci dextram Rheni sub Costantio Costantini Magni Euicina sibi ripam lincolentes Colonia Agrippina ut a qua solo Rheno medio dirimereri. tur,quii alia bella Romanos exercitus in Oriente distinerent, post logam obsidione ceperute uastarunt in . Sed urbem postea Iulianus recepit firmata cum Francis pace. Prodit eam rem Marcellinus prisinam Iuliani noui Caesaris militia describens hins uerbis, Deductus, inquit Iulianus ab Augusto uidelicet Costantio, iis in ad locum duabus columnis in signem, qui Laumellii interiacet & Ticinum,itineribus rectis Taurinos peruenit. ubi nucio perculsus graui, qui nuper in comitatu Augusti perlatus de industria silebat, ne parata deflues rent. Indicabat aute Colonia Agrippina ampli nominis urbe in se cuda Germania pertinaci Barbaroru obsidione reserata, bc magnis uirib. deleta. Ex hijs uerbis neseiat quis an de Dacis intellisat, nisi in Da aperte explicaret. Igit Iulian. inquit, Agrippina ingrcssus,n5 anste motus est exinde quam Francorii regi b. furore mitesccte perters

ritis, pacem Reip. firmaret interim profuturam, ti urbem reciperet

munis

85쪽

munitissimam. Non ita diu post quum Iulianus illam memorabilem'

pugnam cum Alemannis apud Argentoratum adornaret, rursurri

Franci Calliae tractum qui ad Mosam fluuium est supra Iuli acu, deis populati sunt. quare Iulianus Castellum oppidum quod Mosa fluuius praeterlabitur, obsedit quatuor & quinquaginta dies hyemali leopore,nempe Decembri mense& Ianuario: inedia* fatigatos ad dexditionem tandem compulit,ac sese dedentes abduxit. Proinde e Germania seu stra suppetias ueniens ingens Francorum exercitu quum rem co nouisset,in sua retrocessit. Hoc sectum describit Ammianus mendosa lectione sic per nos restituta: emos,inquit, Seuerus Ma gister equitum per Agrippinam petens,&Iuliacum, Francorum uastidissimos cuneos Maexcentis uelitibus,ut postea claruit, uacua P si di js loca uastantes ostendit: hac opportunitatem scelus audaciam eri oente, quod Caesare in Alemannorum seces libus occupato, nulsi p uetante,explere se posse praeclara opportunitate sunt arbitratu sed metu iam reuersi exercitus munimentis duobus quae olim extructa sunt, occupatis, se quoad fieri poterat, tuebatur. Rac Iulianus rei novitate perculsus,& coniiciens quorsum erumperet si risdem tranasisset intactis retento milite circumuallare disposuit Castellu oppis dum quod Mosa fluuius praeterambit. Et ad usq; quartum & quin/quagesimum diem, Decembri scilicet Sc Ianuario mense obsidion tes tractae sunt morae, obstinatis Barbarorum animis incredibili pertinacia reluctatis. Tunc pertimescens solertissimus Caesar, ne obserauata nocte illuni, Barbari gelu uinctium amnem peruaderent, cotis

die a sole in uespera flexo, adusin lucis principiti lusorius nauibus di scurretes flume ultro citrow milites ordinauit, ut crustis riparii diso fractis, nullus ad erumpendi copiam facile perueniret. Hoc com smentato, inedia,& uigil is & desperatione postremo lassati sponte se propria dedideriit. Diatimcp ad comitatum Augusti sunt milli. Ad quos eximendos periculo multitudo Francorum egressa quum caΡtos comperisset & asportatos,nihil amplius ausia repedavit ad sua castra. Hucusep Marcellinus. Apud eundem scriptore in oratione quadam ad milites gloriatur Iulianus Caesar quod Francorum irruptios nes fregerit. Non omittendum hoc loco, Ansibarios illos quos Ta, citus libro xiij. historiae Augusts pulsos a Chaucis uacuos iuxta Frisorum regionem agros insedisse scribit sed inde rursum eiectos ab Auito inferioris Germaniae legato, Francos suisse. Vnde colliges

re licet, ueteres Francorum sedes Chaucis extitisse uicinas, imo uesvius Chaucorum gentem suisse.Nam Chaucis immensum terrarum insularumq; spatium attribuunt autores. Ansibariorum reliquias,

86쪽

hani ipsi in gentem excisam Tacito prodente costat, aggressus est

transito Rheno Iulianus. Sic enim Ammianus scribit, In limitem, in quit Germanior secundae est egressus, omnici' apparatu, quem flagi tabat initans negocium communitus, Toxandro oppido propinaquabat. Rheno deinde transinis ,regionem subito peruasit Francorum, quos Ansuarios uocant, incertorum hominum, licetius etiam

perscrutantiu in extima Galliarii. Quos adortus subito nihil metuenteis hostile, nimium* securos quod scruposa amniti dissicultate arcere, nullum ad suos pagos introisse meminerat Principem, superauit negocio leui captiso prurimis & occisis, orantibus atris qui se pera cre, pacem ex arbitrio dedit hoc prodesse possestaribus finitimis arbitratus. Haec ille. Refert idem scriptor Iulianum Caesarem prius, quam Alemannos inuaderet extruelis horreis quae incensa erant,uδhi annona reponi posset a Britannis solita adduci, septem ciuitates multo ante excisas recepisse communissim , nempe has, Castra Her culis, Quadriburgium, Utricesium,& Novesium, Bonnam, Antea nacum Sc ningium. Quas ciuitates Germaniae secundae nemo alius indubie excidit, nisi Franci, propter situm gelis quem indicauimus.

Huc adde, quod in charta prouinciali quam apud Chun radum Pelia tingerum amicum nostrum Augustae uidimus sub ultimis Impp. de pleiam,& a Celte in quadam Bibliotheca repertam plane ueterem odi haec oppida sic leguntur ab Ostiis Rheni ascendedo, Caruo xi re Castra Herculis viii. Noviomagus vi. Burgiantium v. Colonia Trasiana xl. Vetera xii Asciburgium xiii j. Novesium xvi. Agrippina, supra Rhenum fluuium quem linea protracta designat in dextro lateare & a parte Germaniae hoc uocabulum est ascriptum,

manifeste liquet quod nos hic astruimus, in Teia 'crorum loca qui Rheno tantum as Ubiis discernebantur,ut Tacitus inquit & testa/tur in comentariis Caesar demigrasse Francos. Afferam adhuc aliud testimonium In coenobio Diuitensi contra Agrippina, uulgus Tullium uocat corrupte, quum murus quidam dirueretur,reperta est tabula lapidea cum inscriptione quae docebat, Divitense munimentuta terra Francorum ab imp. Caes. M. Val. Constantino pro militibus illic in tutelam Galliaru collocandis esse eredium. Cuius castelli mentionem alibi qtimin faciemus. Hanc rem narrat Rupertus, quem uulgo Tuitiens ein appellant,editis in sacras literas commetar is nemini ignosiis. Veteres istos Fracorum terminos de . quib. nuc loquimur,

a nusquam

87쪽

nusquam exactiusde scriptos reperi quam in Chronicis qus titulum Abbatis Vrspergensis habent. In iis scriptum est, Saxones quum Carolum magnum in Hispania abesse cognouissent,& transire Rhenum non potuissent, quicquid a Tuitio ciuitate usep ad fluuiu Mois sellam uicorum uillarum* fuit ferro Sc igni populatos esse. Nulluni discrime sexus aut aetatis ira hostis secerat ut liquido appareret, eos non praedandi, sed ulciscendi se gratia terminos Francorum introiso se. Haec illic. Quid autem hic facit Mosella, quis praecedat,quod Rhenum transire nequiuerint quod tamen facere sit opus si quis e Saxonia ad eum amnem accedere uelit. Tu pro Mosella scribe Salam re habebis totum tracitum quem Φ Chaucis progressi Franci priusquatrans Rhenum in Galliam migrarunt, no paucis anniS tenuere.Nec omittendum quod Orosius scribit. Romanae irruptionis excitatas per Stiliconem gentes, Alanorum, Sueuorum, Vandalorum, mulstasin ex hi js alias, Francos protrivisse, henum transisse Gallias inπuasisse, directo* impetu Pyrenaeum usin peruenisse cuius obice ad tempus repulsae per circumiacentes prouincias effusae suerint. Vbi attendendum quod inquit, Francos proterunt, Nam quum gentes illae Transalbianae cuperent in Galliam penetrare, cogebantur transire Rhenum, quem illic Franci incolebant, quibus uerisimile est nousquequacpplacuisse quod septentrionales illae nationes in Gallias irrumperent quas ipsi spe iam deuorauerant. nec uana spes fuit. Uno de inter illos natum bellum,no minus quam ex maleficio trans natis, ut fit exercitus. Haud aliter accipiendum, quum legimus Sax nes eruptionem magna mole meditanteis in ipsis Francorii finibus a Valentiniano oppressos. Claudianus Franciam appellat fallacem. sed laudi datur hostem sesellisse. reges praeterea a Romanis accipes re solitam significat. Sic enim ad Stiliconem canit uere poeta agens. Prouincia missos

Expellet citius,fallax quani Francia reges Quos dederis. Id uero quod subdit magis ad historiani pertinet, captos uideli

cet duos Francorum reges, tam ampla gens fuit, ut complures Prinscipes haberet, Marcomerum uidelicet Oc Sonnonem,alterum P exulas Ie apud Ethruscos alterum dimissum ut exulis interim ditionem

uexare a suis mox iugulatum. Versiculi hi sunt,sed incorrupti, quuuulgo mendosissime lepantur, Acies non iam pulsare rebelles Sed uinclis punire licet. Sub iudice nostro Regia Romanus disquirit crimina carcer. Marco

88쪽

LIBER PIUM V VMarcomer Sonnoq; docet. quoru alter Etruscunt Pertulit exilium. quum se promitteret alter iExulis ultorem, iacuit mucrone suorum. Res auidi concire novas, odioin serentes

Pacis,&ingenio scelerumw cupidine fratres. Illud ad Stiliconem Vandalii adulantius ab eodem di tum est, de domitis Fracis,& Alemannis quos Sueuos appellat. utroruCp reges promis Iam caesariem alebant sed prςcipue Francorum. unde dixit. Crinigero flaventes uertice Reges. Versiculi illi sunt elusimodi, Miramur rabidis hostem succumbere bellis,

ouum solo terrore ruantc Non classica Francis Intulimus, iacuere tamen,non Marte Sueuos Contudimus,queis iura damus.quis credere possit: iAnte tubam nobis audax Germania seruit. Cedant Druse tui,cedant Traiane labores,

Vestra manus dubio quicquid discrimine gessi,

Transcurrens egit Stilico. totidem 4 diebus Edomuit Rhenum,quot uos potuistis in annis. Quem ferro, alloqu's, quem uos cum milite, Blus Impiger a primo descendens fluminis ortu Ad bifidos tradius,& iundia paludibus ora Flumineum perstrinxit iter. Ducis impetus undas , . Vincebat celeres 8c pax a sente prosecjaCum Rheni crescebat aquis. Ingentia quondam Nomina crinigero flaventes uertice Reges, cui nec principibus,donis precibusq3 uocati Paruerant, iussi properant, segnim uerentur r Ostendisse mora.transuecti lintribus amnem Occursant ubicunq; uelis.Nec fama fefellit Iustitiae uidere pium uidere fidelem. Quem ueniens timuit,rediens Germanus amauit. Illi terribiles quibus ocia uendere semper Mos erat,& foeda requiem mercede pacisci. Natis obsidibus pacem tam supplice uultu Captiuocp rogant,quam si post terga revin HTarpeias pretiis subeant ceruicibus arces. ν Porro Chaucorum nomine Claudianus Francog intelligit qui/hus olim erant non modo finitimi, sed etiam, quod Graeci dicunt μεθως, sicut per Sueuos,rursum Alemannos,quum inquit,

.. t d Tum Rages Pran

corum de Sueuorum,

hoc est Ale

mannorum

Germani, hoc est, Franci Sem anni Romanis pacem uen

debant

89쪽

Ys RERUM GERMANic ARVM r Tum sorte decorus Cum Stilicone gener pacem implorantibus ultro Germanis responsa dabat leges is Chaycis Arduus & flauis signabat iura Sueuis. His tribuit leges his obside foedera sancit Indicto.bellorum alios transcribit in usius, Militet ut nostris detonse Sicambria signis. Apud eundem Rhoina gratias agit Honorio Aug.ob oppresses Francos & Alemannos: carmen sic habet, Ante pedes humili Franco,tristiΦ Sueuo Perseuor S nostrum uideo Germanice Rhenum. Ide Gallia inducit quae Stilicone Vandalli hiis uersiculis alloquat. Qui mihi Germanos solus Francosq; subegit, Quur nondum legitur fastis quur pagina tantum Nescit adhuc nomen,quod iam numerare decebat Vsin adeo ne leuis pacati gloria Rheni Honorium Caesarem idem Poeta laudibus ornans,rursum canit, Ante ducem nostrum flauam sparsere Sicambri

Caesariem,pauidow orantes murmure Franci Procubere solo.iuratur Honorius absens, Implorato tuum supplex Alemannia nomen.

Sidonius Apollinaris Francos natatu ualuisse testatur,in Panegyrico quodam de Auito sic scribens, Tibi uincitur illie

Cursu Herulus Chunus iaculis, Francu 3 natatu, Sauromate clypeo,Salius pede,falce Gelonus. In eode carmine Septetrionales populos multos enumeras addit tandem, Prorumpit Francus. i Idem Consentium Narbonensem celebrans qui legationibus oboeundis clarus erat,sic canit, Hinc si foedera soluerentur orbis, . Pacem te medio darent seroces, Chunus, Sauromatae,Getae,Gelonus.

Tu Tuncrum,& Vachalim Visurgin,Albim. Francorumμpenitissimas paludes

Intrares uenerantibus Sicambris, Solis moribus inter arma Iulus.

Porro militarunt etiam Franci sub signis Romanis.Nam Marcellinus lib.xv. nominat Malarichum Francum &Sylvanum pedestris militiae rectorem,qui Caesaris nomen usurpans sub Costantio Cona

90쪽

stantini Rinteremptus est apud Colonia Agrippina in sacello Christiano. Puto iam satis constare ex tot autorum testimoniis, ubi prismas sedes suas Franci habuerint,quamo regionem post iii uaserint dextram Rheni ripam inhabitaturi. Constat praeterea puros putos Germanos suisse. quod alio loco manis cofirmabitur, ubi de lingua Francorum disputabimus.Isti uero Barbari nobilissimum in Gans re*num constituerunt,quae perpetua Germanorum laus cst mulistis p seculis tenuerut,donec paulatim absorberetur. At inter Gallos hodie ut quisin procerum plus Francici sanguinis a maioribus suis habet,ita regno fit propior. Et durat adhuc durabitq; inclytum Francorum nomen. Quem enim pudeat a tam strenua gente duxisse oriis inem Certe Romanis minus de sui initio gloriari licet. Sed nunc e praestantissima Alemannorum gente disteramus.

ALEM ANNI IN GERMANIAM INTER ME NUM

Rhenum,& Danubium iuxta sylvam

Martianam.

FRancorum origo no multo pluribus hactelius nota fuit, quam

est 5 Alemannorum. De nomine uero ut passam ineptiunt scri Ptores, dum alius a Lemanno lacu trahit prorsus alienam etymolo

fiam,sestiuam alius ab ala magna. quod pGlisex quidam Romanus iecisse dicitur exhortaturus Germanos ad bellum cotra Turcas. Nonulli a Limna alia amne qui e lacu Turegiensi profluit, deducere sunt ausi. Sed omnium ineptissimus est Annius quida in Berosum, aut ris fabulos fabulosior interpres. nam quoties ille hircu mulget, iux, ta prouerbium,hic cribrum supponit. Non nego tamen doctium suuisse qui nobis Berosum estinxit quisquis suit. nam ita rem teperauit, ut no cuiuis impostura statim suboleat. Is legerat apud Tacitu Geromanos dicere Herculem apud se suisse,quare quum sorte deesset nosmen regis,ascripsit, apud Tuyscones regnat Hercules Alemannus,& hunc Teutanis filium facit. Annius nugis nugas cumulas Hebraicam etImologiam, si dijs placet, assert ex Talnautistarum arcanis liis teris, enim alueum significare,& Mannum esse Rhenum. proinde dictos Alemannos quod ad Rhenum habitent. O innia. Nosuum est Alemannorum nomen, & multo recentius quar in Germas norum. Auditum autem est primum, ut se spicor, sub Probo Aug. R. Vopiscus in uita Proculi. Nam Alemannos,inquit,qui tunc adshuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit. Cusius causa, quia Germanorum nomen usitatius erat, Alemannorum uero nouum& ignotius, praesertim Prouincialibus. itaq; reperio longe antea Antoninum Caracallam Alemannici cognomen usuris

SEARCH

MENU NAVIGATION