Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

CANDIDO LECTORI

Riores duos Tomos Isagoge illustravit Doctissimus vir Iacobus Typotius Sac. Caes. Maiestatis Hi loricus. Vercin quia orationis gravitas non minus incerpretem requirit, quam Hierographiae Oedipo indiguebant, atque hac ratione neque lectori qui avio interdum explicatio. nem cupit, neq; Sculptori qui propter orationis obscuritatem emptores ab emptione voluminum deterreri arbitratur, satisfactum sit: Studuiut utrique facillimo ac perspicuo orationis genere satisfacerem; eoque magis quod res ipsa per se obscurissima, non obscuram sed claram, ut intelligatur, orationem desideret. Si interdum videbor instat est. tem nonas equi, id mihi a viro bono Sc candido vitio non vertetur. Cum nulla ratione fieri possit ut animi concepta semper a ui, liceat. Dedi imprimis operam ut nulli Hierographiae deellet explanatio, quδnul lam tam obscairam esse,quin explicari possit, ostenderetur. Si nonnunquam stylus coactus aut tectus videbitur, id scias lectoi figuram acat lusionem orationis ad gnomora postulare: Obscura Quin non scinperperspicuὸ exponi possunt. Vno etiam tantum modo singulae explanatae sunt Hierographiae, licet multifariam explicari possint: Id studio seci, tum ne nimis curiose Principum arcana indagare velle viderer, cum ut tibi lectori aliqua exercendi ingeni j ratio superesset. Scio multos sore quibus oratio mea non placebit, sed nec Iuppiter omnibus placet. Non fuit mihi propositum Typolijstylum imitari, ac Grammaticis, Oratoribus vel Poetis solis haec scribere; sed omnibus & vel parum Latinae linguae peritis; ut cuilibet usui mea esse possent. Scripsit Typotius gravissimo stylo sibi non alijs, ac studiosi non nisi studio intelligi voluit. Ho legentis mentem de ingenium haerere nolui. Haec itaque nostra candide lector qualiacunque sint, aequo ac benevolo artimo se stipe, Typographique errores operi subiunctos co rige, de in aeternum vale. Pragae, Anno Christi, i 6 o 3.

9쪽

SIC IMMORTALIS SUM.

' R ' η immor litatem, quod perpetuo vireat, desi

s: nat. Duae vero manus, quae & illam,& sese complectun tur, fidem datam seruanti, immortalitatem parere osten-dmit. haec dux Venetus sibi quod se fidelem reipub. suaestiuerit, accommodare voluit. Sunt aliae arbores,quae hyeme dc aestate vigenti sed hanc elegit, quod sacra, & augusta sit, eximia sorma,odoreq; suaui, praedita,ac victorum ornamentum. Diuo namq; Augustode coelomita fuit, Tyberiusq, Imperator tonante coelo serium de lauri frondibus contextum, & triumphantes Romanorum duces capiti aptare solebant. Laurus squidem, Plinio teste, ne quis fulmine iciatur, prohibet. Lauri species duae sunt: Delphici Cypria. Delphica reges κprincipes victores, Cypria musae sut& nunc poetae)Delphis coronabantur ac sese immortalitati consecrabant.

Fides foedera 4; duabus junctis manibus confirmari & olim de

nunc solent. Fides reipub. est fundamentum, haec namque ab heroibus reipublicae cui praesitiit. data servataq;, illos immortales facit, & rempublicam florentem conseruata

CONSTANTER ET SINCERE.

Palmae duo rami diademati transversim inserti constantiae, diade. ma regium regni, & aurum sinceritatis, sceptrumci, erectum imperi j aut reipub. est rgumentum. Apte haec ad Symbolum, constant videli. t dc sincere regnum dc imperium vel rempub. esse administiandam. Palma constantiam designat, quia quoniagis deprimitur, eo sortius assurgit. Vt illa non cedit: ita heroes publicam utilitatem, privatis commodis praeponere, malorumque iniurias dc maledicta negligere ac contemnere, sincereq; remp. administrare debent, memores Virgiliani ve sus : Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Constantia dc sinceritas etiam auro indicatur. Nam aurum diro igni toto anno cruciatum, ita constanter illius vim perfert, ut nihil illi depereat ponderis, longeq; purius dc sincerius illaesum postca eximatur. Vt itaq; in Hierographia aurea corona sceptrum erectum sustentat, ita constantia sincera imperium omne continet. Constantiae sincerae praemium etiam regnum vel imperium est, quod Alexandri Magni exemplo docetur, qui res aduersas perstrens, dc contemnens, Cyrum Persarum regem vicir, dc Monarchiam orbis adeptus est. Huc respexit Archi hierographus S. Paulus, qui neminem coronati asserit nisi legitime certaverit. Affectus enim animi, Satanam dc mundanas nugas superari vult, fortioremq, illum,qui se,quam qui alios vincit recte existimat.

SIC SEMPER. 1

Solebant AEgyptioru reges ingentes illas pyramides, quae inter msidi miracula recesentur,&nuc adhuc superstites conspicisitur,sepulchris suis ut apud

10쪽

put apud m steros aeterna ipsorum maneret memoria, extruere. Ingentes quide eaq; forma: ut adversus omnes tempestates,tempusq; rerum edax quodammodo S IC SE M PE R durarent. Hos imitatus dux Symboli author. monumento firmaeque basi obeliscum vel pyramidem imposuit: quam neque ventus validus appictus dei j cero, neq; Sol exurere, aut annorum cursus, quos Sol definit, exedere possunt. Innuitur itaq; bonam famam ac memoriam ducis post obitum quem obeliscus monumento superstructus ostenditὶ ira constanter SIC S ΕΜ P E R. ut dum viveret perman suram : manet siquidem post funera virtus. Imo&postfunera nomen ducis solis instar, ill*stre i Titis Zoilis quos ventus indicat) fore, indicari potest. Uerum quid si vir magnus reipub. commo. do deditus obeliscum scopum,& metam rerum gerendarum nempe reip. utilitatem esse velit feci; ad hanc contendere, neq; Solis laestus ventique rigora, hoc est ulla obstacula ita pertimescere ut 1 cepto desistat memor Poete:

cupit taptatam cursu ean ingere metam

Multa tulit ferit1 puer Muuit S risit

Prosecta non male Symbolum cum Hieros lypto hoc modo ex.

positum conveniet. I

VIS CONJUNCTA MAJOR.

Sagitta ad metam directa Scopum vi fulguris adiuta altim git. VIS enim humana CONIVNCTA eoelesti, MAIOR profecto est, ut omnis vis unita fortior dispersa. Quis enim nescit sagittam ab homine, & fulgur a Iove emitti Fulguris etiam vim

maximam esse, non ignorat is, qui fulguris causam, & materiam, spiritum esse tenuissimum ab exhalatione calida siccaque prognatum, ac vehementer impulsum, & incensum intelligit. Cum enim huiusmodi exhalatio spiritu igneo turgida, a frigidissimis densissimi η; nubibus interacipitur & concluditur,ac in angustias ita cogitur, ut amplius non possit , tum liberum ac capaciorem postulat queritq; locum, & nubes a quibus impeditur ac obseptus est, momento, ut spacium habeat,diffringit; maximuinq; sonitum quem tonitru vocant emcit, vehementiq; impetu erumpens, & ob motum citissimum materiamq; sulphuream ha linitri spirita commixtam, ignitus, obvia quaeque pervadit, dissindit, aut exurit, quod tam spicula ipsi telo tum ignis appictus indicat. Reti itaque dux numinis vim magnam esse, ac si humanis viribus jungat majorem fore fulguris imagine, seque viribus iis, melius rempub. cui praeest, divina ope accedente, regere posse ostendit.

IMMORTALE UOD OPTO.

Muliercula, aut Virgo nuda, nulloq; ornata muliebri mundo retibus vel laqueis insistens, mentem ducis adumbrat: ostendit enim quod pericula omnia,quae a mundo, & Satana quotidie imminent, studiose evitet, animiq; affectus, & impetus improbos, quibus ita solet mens,aut B a animus

SEARCH

MENU NAVIGATION