Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Reete itaque Myta suos monet, ut duces esse studeant, ac honorem 6c gloriam sibi tanquans

Canis plebis ingenium optimε refert. Vt enim eanis mendicitate vivit, blandiendoque sibi victam quάritat, allosque canes & homines ab hqri culina latratu, demorsu abigere,& arcere, dum sibi praeserri animadvertit, conatur: ita etiam Plebs: Potentiorum enim amicitias adulando, Commodi causa venatur. quas si consequi cum fructu non potest, ac se, despies, commodaque omnia ad praecipuos deferri, & ab iis cum luxu Consumi, percipit, suae pauperitatis pertaesa, ac magnatum foeticitati invi 'ciens, latratu ac iniuriis magnatum famam lacerat, ac morsu armisque tu. Ios ac totam rempublicam ni compescat in perturbat. Compescituς autem viri alicujus praestantis & gravis oration legibus, poenisque. Ora tione etsi primus fervor plebis obtundatur; non tamen secutus redditur reipub. status, nisi legum vis adhibeatur, ac seditionum capita carceribus: includantur, ijshue amplius nocendi occasio praecidatur. Tum enin securitas altera,& vera reipub. constituitur, inae pravos, legibus p*uisquod ossicia & tranquillitatem rei puta servandam, cogit. V

bi libertas plebi nimia indulgetur. ibi viri boni servi, non liberi sunt, & ab illis

tuas exulan

33쪽

aes.

BREVIS VITA MAGNA

N I M o R. u M. Maximilianus Sfortia Mediolani Dux, hae Hierographia se ad

res magnas gerendas animum quidem habere demonstrat ι Verum se animi desiderium explere non pota propter vitae brevitatem: Ait enim: magnanimorum vitam brevem, ae Hieroglypto ostendit for mleam, rem magnam, nempe coelum petere. Magnanimum hercle animalculum, quod pro corporis magnitudine majores vires habet, quam quodvis aliud animal, cuiusque vires, excedit animus, quo etiamsi brevissimae sit vitae, multa conatur: Rempublicam enim instituit: diligentia, cura ac labore, dum domicilia & horrea extruit, tantos interdum terrae acervos eijcit, ut vix quis credere possit, a tam exiguo animalculo assiduis laboribus tantum acervum congeri posse. Vt itaque tanti animi animalculo animus est ad coelum repere, ac priusquam eo pervenire possit, vita deficiat ue ita dolendum multos egregios viros, qui magna animo concipiunt, ut humano generi prosint, ε vita tolli, priusquam animi concepta ad optatum finem perducere possint.

SALUS ET VICTORIA

NOSTRA.Conspiciuntur hic oleae duo rami diademati inserti. Oleae rami pacem, diadema regnum vel rempublicam, Symbolum reliqua exprimit: Ait enim 1 SALVS ET VICTORIA NOSTRA, intellige pax est in regno vel republica. Quia omne bellum quietis pacisque recuperandae causa fit, quae finis & scopus belli esse debet, nee non etiam victoriae. Nam victoria obtenta pax rostituitur, salusque reipublicae. Hinc rectE Cicero: Dulce in nomen

pacis, res vero ipse tum jucundatum salutaris. Et Silius It

licus:

pax ci ima rerum,

bdimini nisisse dritum H,μα una triumphis Innumeris potism; pax custidire salutem Et ciues quare pete .

id est:

Tres in hue Hierographia visuntur rupes, ex singulis, fingulae ena sicuntur Palmae. Media rupes, ut & palma ea teris procerior, ad unctae 1 lateribus rupes minores sunt. Germanice Symbolum additur; MIT DER LEIT, hoe est TEMPORE, quasi innuere vel-- let, tem-Diuitiam by Coral

34쪽

let, tempore minores palmas sore aequales maiori, quae iam excievier Uidelicet palmam majorem, quae victoriam adeptam significat, jam esso consta ntem; reliquas vero speratas dc imminentes mediae similes, de eon ostantes rupium instar fore. Admonet etiam Symbolum authorem non dissidere sibi, quin tandem progressu temporis de inimicis sit re- pociaturus victoliam: Tantum patienter expectandum, donec palmae excrescant, is est: tempus victoriae occasionem maturam fa

ciat.

ACCIPIO NULLAs SORDIDA

Inter Hierographias, quae hoc volumine continenrur, inepta haec nihilque egregium continere videtur 3 Loquitur enim Turris, seque sordidam appellat, ait siquidem: ACCIPIO NULLA sso RDIDA TURRIS AVEs. At quid haec nisi sorte tronicE Catharina si detractoribus sordida appellata se sordidam, quae

mundissima fuit, vocet, ac sh nullas aves, id est nullos leves &inc stantes moribusque incompositis homines, qui alijs malo exemplo sunt, ac ad vitia trahunt, in aulam suam admitrere, indicare velit.

TENuΙΤ. Societas annunciationi, Beatae Virginiis ab Amadeo quinto Sabaudiae Duce instituta fuit, huius 1bcietatis Hieroglypton, torques ex alueo funiculo his literis. F. E. R. T. insertis, fuit, quibus Sy imbolum exprimitur. Fortit o ejus Rhodum tenuit. Resertur autem Symbolum ad Amadeum primum Ducem sabaudiae,qui aequites Rhodienses a Tyrannide infidelium liberavit. Amadeus Quintus cum societatem institueret, elegit socios quatuordecim, praecipuos suos nobiles. Amaedeum Comitem Genevensem, Antonium Dominum de GeauZeu, Hugonem de Chalion, dominum de Ariey, Amadeum de Geneva, Ioannem Viennensem, Amiralium Franciae, Guillelmum de Graneton. Guillelmum de Calamon, Rontandum de Veyssy, Stephanum Bastata de La baume, Gasparum de Moneur, Barteum de Foras, Themardum de Menchon, Amadeum Bornard, ac Richardum Musard Angli im, Quorum singulis torquem aureum literis prindictis insertis, in memoriam primi Ducis, dono dedit.

Αmadeus iste Sabaudiae Dux, se ad Pontificatum D Eo D V-CΤ Ο R E pervenisse ostendere voluit. Baculo enim,quo solent peregrinantes uti, cursum vitae suae, quae nihil aliud, quam vera est peregrinatio, demonstras. Baculum sustinet manus ε nubibus porrecta, nempe Deus, D a qui ρο-

- , a .

35쪽

oui pereetr nantem ducit, vitamque eius dirigit. Pileus autem haea. D appensus, pontificatum, quem DEO DUCTORE consecutus est, adumbrat. MOnemur hic, ut nos, vitamque nostram Deo commendemus; bene semper speremus, neque praeter modum sollic,ri simus: Quia ad vitam necessaria pater noster coelestis nouuabunde semper suppeditabit: Λit enim Salvator ἔprimum quaerite regnum Dei, & justi. ciam ejus, haec omnia ad .hcientur vobiI. Diuitiaco by Corale

37쪽

. TRACTA MAGIS FERIUNT.

Obscurior haec videtur Hierographia, verum elegans est, Nam figurae explent,quod Symbolo deest: ait enim Symbolum: tracta magis feriunt. supple, inquam fracta, aut decidentia: Arcus enim depingitur. cujus corda aut funis fractus, ac sagittae nactae. & decidentes apparent. Hierographiam hanc veram esse quilibet intelligit; verum quo tendat author difficile divinatu est 3 sorte hostium minas non ferire, ut stadium aut telum intelligit.

semperferiet, cuicunque minabitur a-s.

Propterea minas levesque injurias negligendas ac contemnendas esse: Magni enim hoc animi esse indicium, si quis ab exiguis non facit εcommoveatur, sed tum primum, cum honor, aut vita periclitatur, hoe est, cum vere feritur. Hujus animi, leo prae caeteris generosum animal, exemplum est: Vulneratus enim, observatioire mira percu rem novit, di in quantalibet multitudine appetit: Eum vero qui telum quidem mi. serit, sed tamen non Vulnerarit, correptum rotatumque sternit, nec via

nerat.

IACTE CRESCIMUS.

Exhibet hie Mysta projectiles ollas artificiali igne repletas duas,

quae in hostes,aut obsessas urbes ad inccndia excitanda proijeiuntur: Hae, quia flammam & ignem continent, ac is jactus vento agitatus, aut in materiam e bustibilem incidens, facile excrescit, recte Symbolo adaptatur. Quo author Hierographiae, ignis instar, si variis fortunae procellis agit tur, aut iactetur, se majorem indies futurum arbitratur: Viros enim foristes non deijcit fortuna, sed exercet, ut ubi injurias paulatim remiseri crescant, ac malorum perpetarum memores, maiori studio dc conatu se animo fuisse infracto, ostendant, nullamque calamitatem metuere, quam non forti animo ferre, & superare possint.

PRESTANTIOR ANIMUS.

Quia proprium aquilae est Solem posse innoxie inspicere, propterea pullos implumes subinde cogit ut inquit Pliniusὶ Sol is radios intueri, & si conniventes, animadvertit, praecipitat enido, velut adulterinos, dc degeneres. Intuetur hic quidem Solem aquila: verum iter sursum institutum relinquin, ac deorsum tendit, non quod Solis radios non se. rat visus, sed quod corporis vires, ut Solem petat, non sufficiant. Haec eleganter Heros iste Symbolo sito accommodavit: Ostendere enim voluit, se omnibus animi, & corporis viribus, ad res magnas, & sublimes tendere: verum ad propositam metam Sc scopum pervenire non posse. corporis non animi defectu,quem praesta ἀtiorem & indefessum animadvertit. Is etsi absque corpore nihil praestare, ac corpus ad nutum aegere

non possit, tamen subinde ejus vires auget.

Omnia deficiunt, animuου tamen omnia vincit,ue etiam tires m*- habere facit.

38쪽

Non tamen vires illae animi appetitui, qui infinitus est, ae satiati non potest, comparari possunt. Consolatur itaque se, quod animus promptus fuerit, etsi corpus imbecille.

In consessa est, naturam maiora facere quam artem. Si quis dubitet, contempletur in Figura Ogeanum, ejusque stμxum & refluxum: AEthnae ignitas evomitiones, quae interdum ingentia saxa. ad aliquot mitiliaria eijeiunt: nubiu resolutiones,& imbres,quae jugiter subinde unive sam provinciam per aliquot dies perfundunt, inebriamq;. Certὶ haec nunquam ab arte fieri posse, quivis percipiet Ut autem in his natura arii praepollet, ita etiam in ijs,quae homini insunt. Fundamentum enim omnium artium,& virtutum natura esse debet. Nisi enim quis aptus sit ad artes, aut virtutes, raro artifex. aut probus evadet. Educatio multum quidem potest, sed materiam tantun figuli instar a natura suppeditatam. efformat quae si inepta fuerit, nihil inde effinget. Hinc est, quod nonnullis videantur adnatae artes,& probitas : alijs e contra neque educatione neque praemiis aut poenis arres vel virtutes inseri possint. Ut autem quis illustris fieri possit,& clarus,edugationi succedere debet fortuna,qus efformatum educatione ornet, dc laude, divitiis, honoribus &c. depingat. Quo author Symboli respicit,qui etsi bene educatus sonunaque accede te ad magna promotus sit: praecipuam tamen Relicitatis panem natura,r quae majo facis, quam educatio & fortuna, se obtinuisie, insinuate videtur.

s A GI T T AE. Non videtur respondere Symbolum Hieroglypto obiter intuenti: Verum si quis diligenter perpendere velit, eleganter convenit. Nam hic nomine sagittae telum non intelligitur, sed quod instat s gittae procul pelli, ac serire potest. Proinde tormentum bellicum e terra prominens exhibetur: cujus pars l illa nempe quae globum, aut id, quia eiaculari dobet. continet) sub terra latitat. Vt itaque sub terra haeret, seu latitat iaculum, ita etiam 'agnanimus iste princeps indicare voluit; se quidem habere sagittas, aut rationes, quibus ulcisci, injuriam ae iram explere possit, verum sub corde haerere,quod iram comprimat, rectaque ratione frenet: Heroicum enim est, non solum hostes externos, sed etiam internos, nempe pravos animi affectus domare, & vincere. Inter hos homini rationali, nullus ira turpior est. Ira enim ratione caret, & furoris est initium. Hinc recte ovidius:

Vince animos iram tua , qui carara mincia.

Verum ut ira absq3 ratione beluina est I ita quae loco& tempore fit ac ratione regitur,utilis est& necessaria, tum ad regendo subditos, tum ad compescendos hostes, Haec sagittas sub corde latentes habet tamdiu. donec occasio offeratur: idque necessarium est principibus, ne temeradc impune ab hostibus vexentur.

39쪽

T E N v I Τ. Repetitur hie Hierooraphia Amadet sexti Ducis Sabaudiae s nisi quod hie serj ns caudam ori insertam habens addatur, Serpens pruis dentiam, Vinculum concordiam sociorum, & literae Symbolum explicant. Qui causam Hierographiae intelligere cupit,' Iegat quae paulo antε scripta sunt.

40쪽

INSTAR 4

SEARCH

MENU NAVIGATION