Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

21쪽

'Physica pari cularis. res, manus sunt totidem substantiae dis tinctae, distinctas habebunt sensationes equapropter oculi sentientes non essent conscii manuum quae sentiunt, sic manus Oculorum : atqui tamen ex intimo conscientiae sensu conscii sumus illarum sensationum : ergo praeter corpus in nobis debet esse alia substantia quae illas patiatur sensationes; proindeque corpus humanum non sentit, adeoque caetera cor pora non sentiunt. Quamobrem mandus est ordinata compages rerum materialiam; in qua definitione

non fit mentio de anima rationali ; quippElicEt sit unita substantialiter corpori, non lest tamen proprie de hoc mundo, sed ad lDeum ipsem ordinata est: hinc cum Christo dicere potest, regnum meum non est de foc mundo; aut si dicatur quod sit hujusce universi aliqua pars, eo sensu dici debet, quod ita facta est, ut ad ejus nurum sint in corpore nostro certi motus, quia facta est, ut praesit avibus coeli, piscibus maris , & animalibus terrae. Compages ista bene ordinata est: nec enim a malo genio suit disposita, ut contendebant veteres haeretici. Quippe tum materia,tum motus a Deo facta siunt, quod arguit mirabilis partium concentus, ele- igans harmonia, structura excellens quae

deprehenduntis vel ab eo qui oculos in

22쪽

Pblica partisviaris. Icoelum conjiciet vel ad terram defiget. In coelis mirabitur immenses illos orbes,

constantes syderum motus, nubes Volatiles, &c. in terra varia plantarum genera, innumerabilem animalium multitudinem, dcc. ex quibus concludet, illud esse opus Architecti sapientissimi. An si mundus ct cur st. Mundum eXMere nemo serio dubitare potest ; si rationes quaerat, legat quae a nobis scripta sunt. Mundum fuisse productum patet, tum

ex eo quod materia fuerit creata, tum ex

eo quod motus a solo Deo produci possit. Causa finalis orbis universi primaria est Dei gloria : quippe Deus omnia prO- pter semetipsium operatus est, ut sua manifes relattributa : invisibilia enimDei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Causa secundaria sunt electi, quos ab aeterno praedestinavit Deus ante mundimnstitutionem , & ad quorum salutem infallibiliter habendam ordinatae sunt ipla Causa 'emplaris sunt ideae divinae, ad quas respiciebat Deus dum fundabat terram : hinc dicitur fundasse coelos in intellectu: hinc sapientia Dei comes in omnibus operibus ejus.

23쪽

ώ difica partisularιs. Causa materialis est ipsa materia. Causa formalis est ipsa dispositio partium materiae. aeritur hic utrum mundus croat fuerit ab aeterno, deinde utrum potuerit creari, tertio a quo tempore fuerit

productus, denique quanam tempestate. Sit ergo :Utriim mundus creatus fuerit ab aeterno. Partem affirmativam tenuit Aristoteles;

sed contra sit

Mundus non fuit creatus ab aeterno. Pr. Nam si foret aeternus, haberetur traditione nullum posse assignari mundi initium , videlicet habuissent homines quδd nullus fuisses primus homo : porro non modo Moyses initium mundi supposuit, sed omnes Paganorum historiae idem sup

ponunt.

Et certe si homines essent ab aeterno, rerum gestarum annales & aliqua monumenta testarentur indefinitam saltem hominum durationem : constat quippe ex appetitu singulis insito homines immortalitatis desiderio excitatos , quantum

24쪽

Ph fica particularis. Tin se est, efficere ut perpetuam sui memoriam relinquant: huc tendit historia, tendunt sepulchra , epitaphia, trophaea, Pyramides, statuae, &c. Atqui nufli annales , nulla monumenta testantur Inde

finitam hanc hominum durationem , imo nulla unquam fuerunt ex quibus id colligi potuerit: scilicet disceptatio fuit inter Epicureos ex una parte & caeteros Philosophos ex altera de mundi aeternitate. Epicurei contendebant natum fuille de novo mundum ; caeteri autem aeternam aut indefinitam saltem durationem mundo tribuebant : certe si fuisset monumentum

aliquod huiusce veteris originis , ab adversariis allatum fuisset: porrb nullum allatum legitur, & rever nullum erat: scilicet, excepto Moyse, merae fabulae apud scriptores ante Trojani belli tempora. Denique si mundus esset aeternus, cum ab aeterno fuisset hominum industria,

ab aeterno excogitasset, proindeque artes omnes essent aeternae; porro habemus omnes artium inVentores, novimus artium

illarum epocham, & nulla jam est quae non fuerit inventa ab Adami temporibus.. Scilicὸt num elapsa fuisset aeternitas sine inventione Architeretrae, sine cultu in-rici & vitis: tamen haec ab Adami temporibus inventa fiant.

Dices I Q. Opus Deo dignum debuit A iv

25쪽

8 P fica particula s. in eari ab aeterno: mundus est Deo dig

Dist. maj. Dignum Deo, id est, Deum perficidias, C. dignum Deo , id est, manifestans dignitatem Dei, N.

Dices 2'. Tempus non potest incipere. Negatur. Nam nomine temporis intelligitur duratio, quae initium habuit &finem est habitura. Rever est aeterna duratio , sed illa non dicitur tempus. Utrum Mundus potuerit creari ab aterno. Nonnulli inter Christianos, qui cum Scripturis docuerunt mundum in tempore proaucttim fuisse , docent ipsum ab aete no potui ite creari: alii vero fatentur quidem ipsum potuisse prius & prius produci , sed negant aeternitatem ipsi potuisse competere. Pro quibus sit

PROPOSITIO. Mundus non potuit creaxi ab aeterno

Pr. i'. Ex Patribus. Tertulliano, quia temitatem dixit Dei censum, & iis omnibus qui disputaverunt contra Arianos: ii quippὸ, puta Athanasius, Basilius, Ambrosius, Augustinus , ex illis verbis, iurigo ejus a diebus afurvisatis,concludebant Filium

26쪽

Pbsca particularis. 'non esse creaturam. Sic ipse Lactantius, Nicaenis Patribus antiquior, ratiocinab tur lib. 2. divinarum instit. cap. 8. Hinc Arius ipse negabat Filium Dei semer fuisse : ideo, inquit Epistola ad Eusebium Nicomediensem , ne fateri cogamur esse proprie Deum , Patri coaequalem : quamobrem cum Ariani molliores distinguere conati sunt in Concilio Ariminensi inter sempiternum & increatum, vestigiis sui Patriarchae non insistebant, sed insidiosa quadam subtilitate fucum Catholicis facere volebant, ut habet Hi ronymus in Dialogo contra Luciferianos.

Pr. χ'. Ratione. Quod creatur producitur ex nihilo sui & ex nihilo se jecti: atqui nihil potest ab aeterno produci ex nihilo sui & ex nihilo subjectit nam si aliquid ab aeterno proe luci posset ex nihilo in1 & ex nihilo subjecti, in e dem instanti nihilum fui dc iii hilum se jecti possent esse simul cum aliquo su1 &aliquo subjecti: porro impossibile est idem simul esse dc non esse; ergo nihil potest

ab aeterno creari.

Dices: ubi causa habet ab aeterno vi tutem creandi, nihil prohibet esseditam aeternum esse: sed Deus habet ab aeterno virtutem creandi: ergo, 6 c. Dist. maj. Nihil prohibet ex parte cauta producentis, C. Ex parte effectus prod

27쪽

1 o Phdifica particularis.cendi, N. Porro mundus non debuit esse aeternus,quia prilis debuit non esse quam esse. Dices iterum: quandocumque Deus est, operari potest: atqui Deus est ab aeterno : ergo potest operari ab aeterno. Concedo totum , nulla videlicet est impotentia in Deo : est igitur in ipso potentia ab aeterno,sed ut in tempore producat.

Qua tempestate Mundus fuer it productus. Quidam volunt initium habuisse mense

Septembri circa aequinoctium , quia Observant fuisse fruinis: alii volunt mense Martio , quia mensis iste ab Hebraeis semper primus habitus est: tum quia Iesus Christus pro nobis mortuus est illo mense: porro Vesunt conveniens fuisse , ut Christus ea dii, ea hora moriuus fuerit, qua

Adamum creaVir.

Sed neutra pars suam demonstrat opinionem : non prima quidem, tum quia ut Adam non productus est infans, sed vir persectus , ita plantae productis sunt cum . suis fructibus, quocumque tempore facta fuerit productio: tum quia non erat tem- pestatum inaequalitas in illo terrestri Paradiso in quo nascituri erant perpetuo fructus. Nec etiam secunda, quia initium temporum potuerunt immutare Hebraei, ut immutavere Graeci, Romani: nimirum ve-

28쪽

Pbfica particularis. risimile est primos homines non instituisse menses, hancque institutionem natam fuisse ex hominum industria Quoad convenientiam inter Christi mortem & Adae peccatum, quoad diem &horam, nihil certi asseri potest. A quo tempore Mundus fuerit productus. Haec quaestio ad Chronologiam pertinet potius quam ad Physicam, Scilicet ipsi Catholici inter se disputant de Calculo temporum a creatione mundi ad n stram aetatem : alii sequuntur Io Interis pretes , alii sequuntur textum Hebraicum.

Utut est, Sit

PROPOSITIO.

Mundus fuit conditus eo tempore quod affiginnat Moses, nec fuerunt Praadamitae. Pr.Scilicet fides debet adhiberi Moysi potiusquam alteri scriptori: primo quia Moyses est inter scriptores antiquior. 2'. Qtria videtur sincerus & candidus quo maxime distat ab aliis qui fabulas narrant, ut exordium atque genesim suae gentis habeant : sic ipse Livius, qui inter caeteros candidior videtur, dlim fatetur Remum& Romulum suam debere originem stu-

A vi

29쪽

i 1 Phdifica partἱcularis.

pro ac meretrici, fatetur ipsam 4 Marte Deo compressam, vitia gentis reticet, exhibet virtutes: at vero Moyses & alii scriptores canonici veritatem laude pro Posuerunt, veritate potius reguntur quam politica in suis narrationibus. Judas ex Thamar suscipit filios, Moyses fraudem narrat proavi sui Levi, turpitudinem &invidiam Aaronis fratris sui nec-non Mariae sororis, gentem universiam idololatriae ream exhibet, populum Vocat durae cervicis. Dices: anualo fuerunt apud AEgyptios quibus major antiquitas asserta erat AEgyptiis; sunt & apud Sinas historiae, quae ultra decem sieculorum millia antevertunt Adami tempora: ergo Mosi credendum

non est.

Fuerunt, fateor, annales illi a sacerdotibus AEgyptiis conscripti, sed nullo monumento confirmati sunt. Sunt 8c apud Sinas tales historiae; sed apud doctissimos vel illarum regionum illae historiae non habentur verae nisi ad tempora diluvii,& quae antecedunt tempus illud, habentur ut fabulae aniles , & deliria seu sigmenta ab aliquibus excogitata. Instabis : ratio temporum accurate ob

servatur in illis historiis; Eclipses cuiuslibet anni numerantur: ergo naec finitia non sunt.

30쪽

Phdifica particularis. 13Hoc argumento nihil conficiunt Prae-adamitae: enimvero quemadmodum futurae eclipses numerari possitnt per decem

seculorum millia , licet jam desineret orbis , ita posito praesenti rerum ordine, praeteritae eclipses recenseri possiunt vel ἱ fe-culorum millionibus , licet non fuerit mundus per illa tempora. 2 P. Vocatis ad examen illis eclipsibus, deprehendit Cas. sinus plures ex illis falsas esse, neque evenire potuisse. 3Q. Multa in iis lem annalibus leguntur, ex quibus facile conjici potest eos esse non ita pridem conscriptos. Credamus igitur Moysi, qui antiquitate, ingenuitate, rationibus, miroculis alios

vincit & superat; Moysi , qui fuit Poeta

. egregius , perfectus Philosophus , accuratus Geometer, universalis historiae Scriptor, dc cujus Chronologia ea omnia complectitur , quae certa leguntur apud anti, quiores Historicos.

Qualis fit Mundus.

Proprietates mundi veniunt a partium dispositione ; praecipuarum autem hujusce universi partium dispositio dicimr systema. At antequam varia Philosophorum syst mala proponamus , sit ,

SEARCH

MENU NAVIGATION