Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

31쪽

r Aysica particularis.

ASTRONOMICA ,

PTOLEM EI, COPERNICI ET TYCHONIS.

Λ Stronomia ea est scientia quae occupatur in contemplandis & dimetiendis sinerum motibus, magnitudine, distantia, positu & ordine. Duas habet partes; prior sphaeram coelestem explicabit, posterior vero varias de mundi compage hypotheses exponet. Priusquam autem ulterius progrediamur, operae pretium est ut proponatur generalis dispositio partium mundi,qualis vulgΛexpinai solet juxta mentem Ptolemaei, praemittanturque nonnullae notiones circa circulum & angulos. Dispositionem hanc exhibet fig. S. tab. F. '

In . hoc systemate orbis medius terraia queuna globum exhibet : sequens spatium ad coelum usque lunae aerem, siphaeram-

32쪽

Pbsica particularis. I sque igneam , quam admittit Aristoteles: Iuccedit coelum Lunae, tum coelum Mercurii , deinde Veneris, postea coeli Solis, Martis, Iovis & Saturni: tum firmamentum, stellarum sedes: deinde primum mobile , coelum empyreum, omnium supremum, quod sit beatorum sedes: verum hic nulla erit illius consideratio. Inter firmamentum & primum mobile admiserunt nonnulli antiqui coelos duos, ab illis dictos crystallinos ; verum juxta Recentiorum observationes nulla est coelorum illorum utilitas.

Ut autem hujusce dijositionis intelligas causam, observa septem numerari planetas nempe Lunam,Mercurium,Venerem, lem, Martem, Jovem & Saturnum)dictos sedera errantia, ex eo nempe quod non eumdem semper servent in motu tenorem ;sed deprehendantur modo congredi, modo digredi, moire accedere, tum ad se invicem , tum ad terram, mordo recedere,

modo in aust m ferri, modo in boream. Hinc fit ut singulis assignari debeant orbes singuli, alii aliis superiores, prout illa sydera minus aut magis distant terra, sicut designantur supra dicta figura.

Cum autem stellae fixae appareant eumdem semper inter se situm servare , eum demque in motu tenorem , hinc una iis assignatur sedes, nempe firmamentum.

33쪽

16 Pbfica particularis. Qursiam sit usus primi mobilis intelligetur ex dicendis. DE S P Η AE R

Orbis universus oculis apparet ut glo- bus; quem ut exponeret, finxit Archimedes machinam aliquam quam vocant spha ram armillarem, stab. 4. fg. I. ex eo quod ex pluribus circulis, velut ex armillis constet. Sphaera autem definitur, corpus solidum una superficie comprehensum, in cujus medio punitum est quod dicitur centrum , a quo linea redia ducta ad ciscumferentiam

Iunt aequales.

Sunt in sphaera . diametri; diameter autem est linea re sta, quae ab una parte circumferentiae transit per centrum ad aliam circumferentiae partem: ut in circulo a , c, d, linea a, e , c. stab. q. fig. 2.)Semidiameter ejus media pars, aliter radius, est linea recta ducta a centro ad circumferentiam , ut litam e , b. Diameter circa quem sphaera volvitur, est axis, cujus duae extremitares poli dicuntur, quia iis veluti immotis, tota sphaera

innixa volvitur.

Sunt in sphaera circuli: cireulus est figura

plana, qua ita sub curva continetur, ut a centro lineae recta ducta ad peripheriam snt aquales. Peripheria dividitur in 36o par-

34쪽

tes, quae dicuntur gradus: ergo semici culus, qui diametro a e c dc media parte peripheriae a b c , continetur, Contineta 8o gradus, & quadrans 9o. Quilibet gradus dividitur in 6o minuta prima: quodlibet minutum primum in 6o minuta secunda , quodlibet secundum in so tertia,& sic deinceps. Circuli alii concentrici, alii excentrici:

concentrici habent idem centrum : eXcen

trici verδ habent centra diversa: alii sunt paralleli, qui ubique distant aequalitor a1e invicem : alii minime paralleli, qui sese intersecant, aut saltem inaequaliter distant; alii majores, qui sphaeram dividunt in partes aequales; alii minores, qui ipsam secant in partes inaequales. Da S p Η A. R A C OE L E S T I. Circa sphaeram coelestem multa occurrunt explicanda, nempe syderum motus, ortus & occasus, eclypses, Vatiae phases lunae, unde fiat ut aliqua sydera numquam occidant respectu nostri, alia vcroninquam supra horisontem nostrum assu gant, ac praecipuὸ quonam modo sel faciat varias anni tempestates, modδ accedendo ad boream, modo recedendo ad austrum ; similiterque quonam modo luna, Mercurius, Venus, Mars, Iupiter,

35쪽

i8 Ndifica particularis.& Saturnus, hos selis accessus & recessus

imitentur variis temporibus.

De Partibus Sphaerae. Tres praecipuae distingui universim debent in sphaera nostra artificiali, nempe axis, Poli 3c circuli: distinguuntur insuper in circulis puncta quaedam cardina

lia dicta. De Axe o Polis Sphaera artificialis. Suppono globum illum in medio sphaerae

qua utimur positum , repraesentare terra queum globum, quem spraetericum esse, aut saltem sphaeroidalem,probant Physici,ex eo quod progredientibus a borea ad austrum vel e contra, aliae & aliae coeli partes hinc occultenmr,inde vero aspectabiles fiant;pr gredientibus ad ortum sydera prius oriantur, progredientibus vero ad occasum tardius. Axis est ferrea virgula per mediam sphaeram traducta, quae utrinque in duo puncta desinit.

Poli sunt illa duo puncta super quibus tota volvitur machina. Nota autem tereaqueum globum non

sustentari ullo axe,qualis exhibetur in sphaera nostra; intelligi tamen debere lineam se traductam in mundo, quae utruruque ad

36쪽

Ph ica particulms. I 'primum usque mobile protendatur, desinatque in duo puncta quae dicuntur poli seu cardines mundi, super quibus concipitur volvi tota mundi machina singulis diebus , nempe viginti-quatuor horarum spatio circumcirca. Polorum alter dicitur boreus seu arcticus, ille nempe qui horis ii nostro supereminet; alter vero australis seu antar ticus , qui sub horisonte nostro delitescit. De Circulis Sphaerae. Nostra sphaera artificialis ex decem tantum circulis constat, quorum sex maj res sunt, nempe Horison, Meridianus, AEquator, Zodiacus, & Coturi duo : quatuor Vero minores, nempe duo Tropici& Polares duo. De Horisonte.

Horison seu finitor sc dicitur, quia finit

seu terminat aspectum nostrum, est extremus sphiarae nostrae circulus qui cael

ros ambit.

Dividit sphaeram in duo hemispheria,

alterum superius, alterum inferius. Repraesentat eum imaginarium mundi Circulum in quo nobis circumquinue aspicientibus apparet quasi coeli dc terrae conjunctio.

37쪽

Μυ lia panicularis. Distingui selet duplex, alter sensibilis

dichis, plano suo ductus per terrae super-skiem, alter dictas rationalis, per centrum

terrae ductus, qui quidem a sensibili distat

semidiametro terrae. Quia autem terraqueus globus comparate ad coelum se nabet instar puncti sicut comici potest, vel ex eo solo quod dimidia semper coeli pars nobis conspicua sit) ideo utrumque horisbntem possumus quasi unicum considerare. Cogitari potest ipsius axis, cujus duae extremitates seu poli, sunt puncta duo, quae arabicὸ dicuntur Zenith & Nudir: Zἐῶθb Z est punctum verticale, quod vertici nostro imminet. Nadis N verb est punctum vertici oppositum , quod nostris pedibus ex adverso se icitur. Ulus illius est definire ortus & occasus syderum; oriri namque dicuntur sydera ubi suprὲ hori intem assurgunt: occidere vero ubi infra ipsum delabuntur.

Nota Io. autem hunc circulum uni- γcum esse atque immobilem in sphaera nostra artificiali, considerari tamen debere tanquam mutabilem, pro locorum diversitate; quia enim ejus poli sint Zenith& Nadir, dc quia mutatis polis, mutari debet circulus, clarum est ipsum diversum esse pro locorum varietate, utpote quorum varia sent Zenith & Nadis.

38쪽

Pusica particularis.

Verlim ut eam horisontis mutabilitatem intelligas, satis est quod sphaera in Ordine ad ipsum' mutari possit; perinde enim est sive ipse mutetur circa spnaeram, sive sphaera in ipse. Nota Σ'. Quod quando horisen secat aequatorem in angulos rectos, qualis est, horisbn populorum qui degunt sub linea, 'tunc videntur stellae omnes quotidie oriri& oocidere ; quando horisbn 8c aequator sunt paralleli, qualis est horison eorum qui polos incolunt, tunc quotidie videntur rixae omnes quae sunt in hac parte: v. g. incolae poli archici vident omnes stellas boreales, nullasque cernunt meridiongles ;& incolae poli antarchici intuentur omnes meridionales , nullasque conspiciunt se tentrionales: conspiciuntur vero in polo archico planetae dum arietem ingrediuntur , occidunt veris dum libram subeunt: , hinc signa septentrionalia es meridionalia. Denique quando horisen secat aequatorem Obliqu8, qualis est horison noster, tunc ascensio byderum est obliqua; tunc

sedera quae non longius distant a polo archico quam 8 gradibus & minutis

non oriuntur neque occidunt, quia runt semper supra horisontem posita: pariter vicina antarctico nec occidunt, nec Oriunetur , quia sunt infra horisontem posita. Immobilis est, ut diximus, in sphaera

39쪽

11 Phdifica particularis. armillari horisen H , O , R , L fig. r.eab .) in quo designantur gradus quos in Zodiaco Qt videtur percurrere. De Meridiano. Circulus meridianus in sphaera nostra artificiali ille est qui sustinet extrema axis, horisontemque secat ad angulos rectos. His designatur litteris H , Z, R N. Repraesentat eum circulum quem fingimus duci per polos mundi & per puncta verticalia Zenii h & Nadis. Ejus poli sunt in intersectionibus h risentis & aequatoris. Sphaeram dividit in duo hemispheria,

alterum orientale: alterum occidentale., Syderum cursum supra horisontem in duas aequales partes dividit; unde meridianus dicitur, quia ubi sol ad ipsum pervenit, media dies est; arcus autem quem unumquodque sydus ab ortu suo ad ipsum usque describit, appellatur ascendens, alter vero nempe ab ipse ad occasurn descendens. . Dividit similiter sederum cursum infra horisontem ε, unde ubi sol ad ipsum infra horisontem pervenit, media nox est. Praetere in ipso designatur elevatio poli, nempe juxta eum ipsius arcum qui Comtinetur horisontem inter & polum.

40쪽

Pbsica particularis. 23 Unicus est in sphaera nostri: intelligi

tamen debet toties variabilis, quoties mutatur situs ortum inter & occasum;

conficitur enim ductus per Zenith Ac dir: haec autem puncta diversa sunt pro diverse situ ortum inter de occasum. De AEquatore, Tropicis is Polaribus. Hic sunt quinque circuli paralleli in sphaera nostr : omnium medius est aequator et duo hinc & inde aequatori viciniores sunt tropici: reliqui duo polis viciniores

dicuntur potares.

AEquator sphaeram dividit in duo hemispheria: alterum boreale, alterum australe. Repraesentat eum in mundo circulum,

quem ubi sol diurno motu describit, aequantur noctes diebus, ob aequalem nempe solis moram supra & infra hori- sentem. Ubi notabis corpuscula coasiderari ut partes noctis. Tropici repraesentant duos in mundo circulos , alterum quem describit sol cum

maxime accedit ad boream, alterum cum maxime recessit ad austrum.

Hi porro circuli hinc & inde ab aequa tore distant viginti-tribus gradibus cum dimidio: nempe quia sol non pluribus ab aequatore digreditur verssis polos. Alter tropicus cancri dicitur M Κ,

SEARCH

MENU NAVIGATION