Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

51쪽

ue Physica particularis.

polaris conspecta in circulo meridiano per foramina dioptrae deprehendatur attolli suprὴ horisontem in gladibus 46 &29 minutis, ita ut post horas I et videatur attolli secundum 3I gradus & minuta I 'hi R , erit inferior polo veisds Q, superior vero versus R ; polus igitur erit incentro circuli, quem describit stella A; diameter vero hujusce circuli est 4 grad.& ueo min.& semi-diameter 2 grad. minurias. hos adde minori altitudini stellae, vel detrahe a majori altitudine, elevatio poli erit 48 grad. & J . Ex circulis terrestribus intelligi potest populos alios esse, qui sint antipodes, alios qui sint antaeci, alios qui sint periaeci. Periaeci aestatem & hyemem patiuntur

eodem tempore, eadem dierum & noctium incrementa: nox tamen & dies

diversis adsunt temporibus illis populis, is locos viciniores polo non incolant. Hi vero sunt sub eodem circulo parallelo aequatori & sub oppositis partibus ejus, dem meridiani. Antaeci temporibus oppositis patiuntur hyemem Sc aestatem ; eodem vero rempore iis adsunt meridies & media nox; proindeque sunt sub eodem meridiano in eodem hemispherio. At sub parallelis hinc inde remotis ab aequatore. Antipodes, diem, noctem, aestatem,

52쪽

Pbfica particularis. 3s hyemem , opposita patiuntur; sitiat sub locis e diametro oppositis sibi obsistentes

vestigiis contrariis. DE PHOENOMENIS PER SPHAERAM EXPLICANDIS.

Explicatis sphaerae partibus, superest ut Ope illius machinae explicentur syderum motus , phases , eclipses , Variae aptarentiae pro vario sphaerae situ, crepuicula. De Motibus Dderum. Syderum motus duplex est, diurnus M

Diurnus motus ille est quo sydera singulis diebus terraqueum globum circum- lustrant , procedendo nempe ab ortu ad occasum: qui quidem motus omnibus sederibus communis esst spatio 2 hor

rum circumcirca.

Annuus motus dicitur ille quem singuli planetae habent juxta Zodiacum, procedendo nempe ab occasii ad ortum : luna quidem intra mensem ; sol intra annum: Mars intra annos duos : Iupiter intra annos duodecim: Saturnus denique intra annos triginta. Veneris autem dc Me curii specialis est ratio, 11cut ostendetur

ubi de variis mundi systematibus. B vi

53쪽

Pbfica particularis.

Explicatur diurnus omnium sederum motus: dicendo nempe illum ex eo pendere quod primi monilis motu intrὲ viginti-quatuor horas abripiuntur , tum fir-'mamentum cui assixae sunt stellae, tum

omnes planetarum orbes seu coeli. Explicatur autem annuus planetarum

motus: dicendo nempe quod dum cujus libet planetae orbis seu coelum, simul clim toto primi mobilis primique firmamenti motu fertur dictim ab ortu ad occasum, interim quilibet planeta proprio lentoque motu in orbe seu coelo suo ab occasu in ortum regreditur juxta zodiacum. Concipe igitur sphaeram nostram volvi circa

suum axem ab ortu ad occasum : thmfinge planetas tanquam totidem animalcula quae , dum machina ab ortu in occasum ea abripit, proprio motu ab occasu Versus ortum regrediuntur in zodiaco juxta praedictam annuorum motuum pro portionem. Hoc modo facile concipies

annuos planetarum motuS

Hinc autem intelligi facile potest quonam modo sol varias anni tempestates faciat; scilicet dum ipse annuo mota suo unum fere zodiaci gradum unoquoque die percurrit, repetitur successivh in variis zodiaci signis; verno quidem tempore percurrendo arietem , taurum & geminos ; aestate cancrum, leonem & vit-

54쪽

Ph a particularis. 37stinem : autumno libram, scorpium &1agittarium : hyeme, capricornum , ac uarium-& pisces. Quia autem ob Eocliaci obliquitatem sex ex illis signis ad polum arcticum accedunt, caetera ad antarchicum, hinc fit ut sol modo unum terrae polum illuminet, modo alterum. Eodem autem modo judicandum est de caeteris planetis juxta supradictam annuorum motuum proportionem. De Lunae Phasibus. Notandum est dimidiam semper lunae partem a sole illuminari, nisi tamen ipsa eclipsim patiatur: quamobrem variae illius phases ex eo tanthin pendent quod ipsa magis aut minus obvertat nobis sui nemispherium 1 sole illuminatum.Quia enim luna motu suo annuo longe velociuS Zodiacum percurrit quam sol s sol namque unicum circitur gradum dii tim conficit in zodiaco, luna vero tredecim gradus &lius) hinc fit ut ipsa singulis diebus

magis ac magis removeatur a conjunctione cum sole, donec omnino ei opponatur , ac postea ad ipsum accedat: unde fit ut ejus hemispherium nobis obverssem, modo minus, modo magis a sole illuminetur. Has phases oculis expωnit fig. 2. tab. I 6.

55쪽

38 Phdifica particularis. Ubi luna interponitur nos inter & lem puta si sol lupponatur in Α, luna in B, terra in C) sng. 2. tab. i .) quia tunc lunae hemispherium a sole illuminatum , nulla sui parte Obvertitur nobis,

tunc luna dicitur silens seu nova. Ubi vero ejus hemispherium a sole illuminatum incipit ex parte nobis obverti sut si luna existat in D) tunc luna dicitur falcata ;ubi ejus hemispherium a sole illuminatum dimidia sui parte obvertitur nobis ut si luna existat in ri tunc dicitur dimidiata seu quadrata, seu bissecta. Ubi ejus hemispherium nobis obversum pauid magis quam dimidia sui parte illuminatum a sole sui si luna existat in F) luna dicitur gibbosa; ubi ejus hemispherium nobis obversum totaliter illuminatur nempe ubi terra lunam inter & selem interponitur sui si luna existat in G) tunc ipsa dicitur plena ; postea vero rursus dicitur gibbosa , bis lecta , falcata nempe in punctis H, I, Κ. De Solis ct Luna Erii bus. Contingit eclipsis solis ubi luna ipsum

inter 3c terram sfig. s. tab. .in interposita ejus lumen praeripit terrae, seu, quod idem est , ubi terra incurrit in umbram lunae; contingit vero eclipsis lunae, ubi terra

56쪽

m ica particularis. ipsam inter & selem interposita selis lumen ei praeripit, seu squod idem est) ubi

luna incurrit in umbram terrae.

Eclipsis igitur lunae est destinis luminis in luna ob umbram terrae: eclipsis vero solis est defectus luminis in terra obumbram lunae: quamobrem haec melius diceretur eclipsis terrae quam eclipsis solis. Porro eclipsis selis non nisi in novilunio contingit, nempe quia eo solo tempore solem inter & terram luna interponitur. Eclipsis vero lunae non nisi in plenilunio; nempe quia eo solo tempore terra lunam inter & solem interponitur. At cur non contingunt eclipses solares in omni novilimio , nec lunares in omni

plenilunio 3 hoc ut intelligas, Nota solem , ut diximus, nunquam ab ecliptica deflectere, lunam vero ab ipsa modo in boream , mod5 in austrum defectere , sicque describere in Zodiaco circulum , qui eclipticam oblique secat in duobus oppositis punctis , quae vocanturnodi; alter ascendens dictus , qui & caput draconis dicitur, quo ex austro in boream ; alter descendens dictus squi 3ccauda draconis dicitur ) quo ex borea in

austrum transit luna secando eclipticam.

Non igitur contingit eclipsis lunae in omn1 plenilunio, quia luna ubi deflectit ab ecliptica, umbra terrae se subducit,

57쪽

o Ph ica particularis. neque pliam contingit eclipsis selis ini omni novilunio: quia , dum Funa sic deflectit, terra ejus umbrae subducitur. Quamobrem nulla unquam contingit sive lis sive lunae, nisi luna tempore sive novilunii sive plenilunii existat in aliquo e '' supra dietis nodis, aut saltem proxime. Observa autem nodos illos non esse fixos, sed sensim congredi in antecedentia Zodiaci signa tribus circiter minutis singulis

diebus, adeo ut totam eclipticam percu rant intra novemdecim annos. Sole manente in eodem situ, eo major est eclipsis, sive solis sive lunae, qud luna vicinior est

terrae ; nimirum quia luna tunc majore umbra terram te8it, aut in majorem umbram terrae incurrit: supposita autem luna in certa distantia a terra, quo ibi vicinior est teri ae , eo minor est eclipsis , ob

Oppositam nempe rationem. Hoc autem

facile concipies si animi advertas quod cum sol sit longe major sive luna sive terra, harum umbrae desinunt in modum coni, 'edque brevius finiuntur quo set vicinior est. Porro eclipsis lunae potest esse totalis: nimirum quia , cum terra sit longe major luna , fieri potest ut tota luna incut-rat in umbram terrae : eclipsis vero solis potest quidem esse totalis respectu alicujus regionis terrae , v. g. respectu Galliae, ob eamdem nempe rationem; sed non

58쪽

Hdifica particularis. At

potest esse totalis respectu totius terrae: quia cum luna sit longh minor tum sole, tum terra, ipsa non potest totam terram sua umbra obtegere ; imb fieri potest sobillam nempe rationem) ut eclipsis solis sit totalis respectu alicujus regionis terrae, partialis respectu alterius: in alia vero regione nulla sit. Distinguendum autem est umbram inter & penumbram. Umbra dicitur ubi nihil luminis cernitur , penumbi a VeId ubi lumen ab una parte solis recipitur, non autem ab altera ; hoc totum declaratur figuris 3. 4. quarum prior exhibet

eclipsim solis, posterior verδ eclipsim lunae,

utramque cum penumbris: ubi etiam videre est quonam modo umbrae sive lunae, sive terrae, desinant in modum coni, ex eo

nempὸ quδd sol iis longὰ major sit. De triplici Sphera Positu variisqae pro ejus

varietate Phaenomenis.

Sphaera distinguitur triplex, recta, parallela & obliqua. Recta dicitur ubi aequator incumbit vertici, polique inexistunt horisonti. Dicitur autem recta, quia in ea aequator horisentem secat ad angulos rectos, oriunturque & occidunt sedera ad angulos rectos respectu plani horisontis.

59쪽

i Phdifica particularis.

Parallela dicitur ubi alteruter e polis incumbit vertic1; diciturque parallela , quia in ea moventur sedera motu diurno parallelo horisenti: in ipsa aequator& horison idem sunt. Obliqua dicitur, ubi neque poli neque aequator incumbunt vertici ; sed alter epolis supra horisontem eminet, alter Vero infra delitescit. Dicitur obliqua , quia in ea aequator horisbntem oblique secat, moventurque sydera proinde motu diurno respectu horisentis. In sphaera recta omnia si dera oriuntur Zc occidunt: in hac namque poli inexi sunt horisonti; omnia autem lydera circa

polos volvuntur.

In sphaera parallela nullae stellae fixae

Oriuntur aut occidunt, sed aliae semper horisonti supereminent, aliae vero semper

infra ipsum delites t. In hac quippε

aequator & horiton idem sunt: moventur autem sydera motu diurno parallelo aequatori; at stellae fixae quae ab aequatore versus unum polum constitutae sunt, nun- quam versus alterum polum divagantur, nisi tamen sermo si de eo lento motu , de quo dicetur postea. Planetae vero in sphaera boreali parallela oriuntur ubi motumo annuo ingrediuntur arietem, occiduntque ubi ingrediuntur libram in

australi e contra. Quippe in sphaera pa-

60쪽

Pbstragarticularis. 43rallela boreali sex borealia Zodiaci signa

semper horisones supereminent, sex australia sub hori late semper delitescunt , contrὲ vero in sphaera parallela australi. In sphaera obliqua alia sydera oriuntur & occidunt, alia vero nunquam oriuntur nec occidunt; atque ex his aliqua sub horisente semper delitescunt, ut re- speetia nostri, ea quae sunt vicina polo antaretico ; aliqua ver3 semper super horisentem sunt: ut respectu nostri ea quae

sunt vicina polo archico: puta quae ab ipsi, non pluribus distant gradibus quam quadraginta & octo cum quinquaginta Ju bus minutis, quae est elevatio poli Parisiis. In sphaera recta perpetuum est arqui- noxium, quia horison in duas aequales partes secat omnes parallelos quos sol motu diurno describit. In sphaera parallela dies est sex menasium, noxque totidem ; nimirum quia media Zodiaci pars horisbnti semper supereminet, altera medietas sub eo temper delitescit. In sphaera obliqua reperitur dierum noctiumque inaequalitas pro variis anni tempestatibus; quae quidem inaequalitas varia est pro varia elevatione poli supra horisbntem. Scilicet qud magis acceditur ad alterutrum polum , eb longior est maximus anni dies; ita ut in aliquibus re

SEARCH

MENU NAVIGATION