Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

6 Iuris Canonis i invicem; ex Scholastica disciplina quae

tum primum oriebatur , & cujus erat peritissimus ) iis varias interpretandi dia conciliandi rationes subjecit. Unde quidam ejus librum inscripserunt Concordiam discordantium Canonum : Et Stephanus Τomac. in Epist. I. Gratianum vocat Magnum Canonum Interpretem. Adeo ab omnibus probata est ea methodus, ut qui jus Canonicum Bononiae docerent, solum illud Decretum legerent in Scholis & ideo dicerentur Magistri dc Doctores Decrotoria, cap. 3. de judic. ct cap. I. de regul. in

quinta Compilat qui statim ab ejus libri editione summas , hodie paratilla ejus scribebant, ut docet eadem Epistola Goffridi Comitis. Sic etiam ejus Academiae fama illa erat eo tempore, ut ad eam juris studiosi undequaque conssu rent , qudd per totum occidentem in ea sola tum primum jus civile doceretur , ut videre est apud ejus aetatis Authores Petrum Blesensem , Joannem Sarisber. ct Stephanum Tomac. in Epistolis. Cumque studiosi a suis Canoni- , ci Iaris Professoribus nihil aliud domum suam exportarent, quam Glossas& Commentarios in Decretum Grati vi , hoc ei magnam existimationem

22쪽

Institutionum. Liber I. Tapud omnes peraeque gentes conciliare potuit. Sicut autem saepissime Veteres Interpretationem Aniani ad Cod. Th. acceperant pro ipsis legibus : ita& plerumque Veteres Canonici Iuris

Interpretes Gratiani verba cum ipsis canonibus confuderunt, quod tamen utrumque omnino distinguendum monet Contius, & adverterant aliam Romani Correctores. Stephanus Torn

censis in opus illud Commentarium primo scripsisse dicitur. Ac tandem tres sunt Decreti partes, a. ldividitur in centum distinctiones.. in causas & quaestiones , ubi ca sae sunt hypotheses aut species , ex quibus varias quaestiones desumit Grati,nus & siepe in utramque partem tractat. Τertia est tractatus de consecrat. alter, de poenitentia; quae laudantur ex eo Decreto, canonis nomine citari solent, nec eam ex eo libro vim & authoritatem habent, quam ex ipsis fontibus, seu ex iis locis, ex quibus desumpta sunt Secunda pars Canonici Corporis &Collectio Decretalium Gregorii Noniquinque libris constans : Decretalium, supple Epistolaru, quae nihil aliud sunt, quam rescripta summorum Pontificum ad celationem & consultationem Praela-

23쪽

torum, vellentium , non diu ante Gre orium no

nuin de iis ita loquitur Stephanus Tor-nac. in Ep. profertur inextricabilis 'isa decretalium Epistolarum , ct antiquiores sacri Canones reiiciunt ιι r. Unde fluxerunt quinque Collectiones earum Dacretalium ut quoquo modo essent certae, & partitii privata, partim publica authoritate concinnatae sunt. QVatuor priores Ant. Augustini beneficio habemus & quintam opera Cironii, sed cum minus absolutae essent, Gregorius nonus ex iis & ex quibusdam Epistolis suis sextam compilationem componi mandavit Raymundo Cardinali Dominicano ad an. 1136. eamque autho ritate Apostolica confirmavit, ut etiam testantur Martinus Polonus , & Math. Paris ad eum an. 3c addunt eam ab ejus nomine appellatam fuisse Gregorianam. Ea vim & authoritatem habet etiam in Gallia, nisi quatenus regni & Ecclesiae Gallicanae juribus adversatur. Quae sunt ex ea Collectione , per capitula citari solent, puta cap. I. de 8 b.

apud Gregorium : quod ille sit ejus Author ; aliquando etiam Verbum illud

additur, extra. cap. I. ext. de praeb. id est

in iis Decretalium Libris , quod illiseris Canonios ad libillos aut desideria pe-

24쪽

Institut ionum. Liber I. 9sint extra Decretum, ex quo solo consistebat antea totum Ius Canonicu. Quodlibet fere capitulum incipit a priori verbo Decretalis Epistolae , quam ut plurimum integram habemus in antiquis Collectionibus. Post illud subiicitur infra : quod saepius in eo capitula resecata sint ea , quae ad solam ejus speciem pertinent, si asteratur sola propo-sti negotii definitio. Unde Math. Paris, ibidem ait sub quodam compendio eas decretales Epistolis abbreviat as D.sse. Et ideo prior ea vox retinetur, quia Veteres glosse Decreti & Antiquarum Collectionum semper Decretales Epistolas laudare solent ab iis prioribus verbis a

quibus incipiunt, ut ita facilius uti possimus iis glossis. Tertia pars dicitur Sextus Bonifacii octavi , sic dictus , quod quinque libris Gregorii noni additus sit : Constat etiam aliis quinque libris, quos Bonifacius octavus opera Guillelmi Ebredunensis Archiepiscopi ex Decretalibus Pontificum a Gregorio Nono ad eum compilavit, an . Domini I 297. ut testatur ejus prooemium, sicut & Mart. Polonusine jus vita. Fere autem Galli reiiciunt illud volumen , ut etiam agnoscit Glos se ai cap. I6. de elent. in sexto. seu PO a

25쪽

io Juris Candinici idem est, apud Bonifacium, propter graviores inimicitias inter eum Boni- facium & Philippum Pulchrum ait Paulus 2Emilius : cum tamen Pontifex ille suum hunc librum miserit in Galliam ad Doctores & Scholares Parisiis MAureliae commorantes, ut Notat Ianus a Costa ad tit. de iudici Sequuntur quinque libri Clementinarum, quos Clemens quintus compit vit ad an. I 312. ex Canonibus Viennensis Concilii sub eo habiti ex & quibusdam suis constitutionibus. Glossa notat eum valde interpolasse illos canones, quidam Anonymus in ejus vita scribit, in ea collectione quosdam esse canones , de quibus in eo Concilio actum non est, eamque publicatam fuisse tantum a Ioanne χχ. ejus Clementis successore. Continuator Guillelmi de Nangis in Chronico addit eam publicationem suspensam fui se in Gallia, quod

in ea collectione quaedam excommunicationes nimis rigidae continerentur ac

tandem receptam illam fuisse ab omni bus Universitatibus. Speculator omnes ejus Concilii Canones collegit & inter-

ratus est.

Denique in corpore raris Canonici sunt Extravagantes , nempe Constitu-

26쪽

Institutis m. Liber I. rationes Decretales Ioannis a 2. & EX- tr magantes Communes, qvie sunt horum summorum Pontificum. Sic dicuntur, quod vagentur extra Collectionem Decretalium, a privatis collectae sunt, & ideo vim & robur non habent, nisi fides iis adstruatur, aut ex scriniis Apostolicis, aut ex probatae fi dei scriptoribus. Cum ita tandem nostrum Iuris Canonici Corpus per partes editum est, ne studiosi multitudine & varietate rerum onerentur , quas vix ab initio capere possiant, Iuris illius Institutiones componere placuit,quae sunt totius Canoni cae scientiae prima elementa. Nullae ad huc prodierunt, quae publicam habeans authoritatem. I. Nam & Lancelotus in tuarum prooemio fatetur eas esse privati hominis , seque numquam impetrare potuisse Apostolicam earum confirmationem. Unde & Gregorius- decimus tertius in rescripto ad editionem Corporis Canonici earu non meminit.

Probe quidem novi opusculum illud meum eodem jure censeri. sed nec illud edere mens est, quasi vim ullam vel aliquam authoritate habere debeat. Ut illud in votis est ut Canonici utcumque Jucis suidiosos utcumque juvate lusium

27쪽

ii Juris canonici Utinam editae essent Iuris illius Institutiones , quas ab Ant. Augustino scriptas fuisse ait Doctissimus Balusius ad

Gratiani Decretum 1, proruldubio iis me totum dedissem , nec ullatenus manum admovissem calamo.

Hinc vero fluxit bonum illud Ecclesiae depositum : quod cum sacra scriptura nec omnia contineatri quaeque continet saepe subobscura sint & variam patiantur interpretationem, ideo nobis proposita est traditio Apostolorum, quae suppleat Jc exponat, inquit Augustinus lib. s. de bapt. contra Donati cap. 23. 8cita Sancti Patres admittunt Apostolicam illam esse traditionem, quae sit universalis , seu quae obtineat apud omnes Ecclesias, nec a fide abhorreat . Quidam vero aliam traditionem faciunt, quae non sit a Christo vel Apostolis , sed quae ab hominibus profecta sit : ut cum Electus Pontifex Rom. jurat se nihil mutaturum de traditione , quod a probatissimis praedecessoribus suis servatum reperit , ut est in lib. diurno Rom. P t. ct apud Ivonem Cam

Consuetudo cst particularis alicujus Eeclesiae institutio, d. can. 8. quae non fidem aut religionem spectat, sed ritus,

28쪽

Institutionum. Liber I. I 3 solemnia, disciplinam , jurisdictionem. In iis enim tanta fere est diversitas u- suum, quanta est multiplicitas.

TITULUS I. De Jure Canonico. ILLuo est,)μs quod Ecclesia sibi constituit.

Ecclesia id est coetus & congregati Ofidelium, ait Arnulphus Lexov. in sermone ad Synodum, Eam quoque definitionem habet Zona. ad can. 7. Carthag. Concilii. in ea dici recte potest delium nomine Laicos etiam venire, ut apud S.Cyprianum 3c Optatum in aliis casibus, eaque latior interpretatio huic, nostro juri Canonico valde convenit, quippe quod constet tot constitutionibus Veterum Imperatorum , tot Capitularibus Regum nostroru , tot Iurisconsultorum sententiis. Ecclesia in Christi nomine Congregata jus constituit, eamque potestatem habet a Christo Domino ut palam est ex decimo octavo Mathaej vers.

8. ct i 9. sibi constituit, id est suis fidelibus liberis, quibus proprie scripti sunt

canones ait Leo quartus in Epist. a.

ad Episcopos Bruannia, & quidem ad

29쪽

Institutionum. Liber I. stolorum, quod ab eorum Succetaribus editi fuerint, qui omninb erant viri Apostolici. Constat etiam eos omnes non simul editos fuisse , sed variis temporibus 8c locis , cum viri illi Apostolici nondum libere convenire possent, ait Hincmarus Remen. in opusculis. Sunt tamen Antiquissimi: nam laudantur in Nicaeno Concilio ad initium quarti saeculi. Et ideo dici potest eorum Collectionem completam fuisse ad

finem tertii. Nec constat ex eorum numero. Graeci octoginta quinque agno iacunt, Latini quinquaginta priores, quos Dyonisius exiguus ex Graeco in Latinum vertit,& suae Canonum collectioni praemisit, non etiam cum iis junxit, quod inquit nec ab omnibus probari sint. Et

hinc Gelasius in can. q. dict. I . ait eos esse apocryphos , cum nec de eorum numero, nec de tempore , nec de loco , nec de eorum Authore constet. Quia tamen & Concilia, & summi Pon tifices , & Sancti Patres eos fere omnes utcumque probarunt , Gratianus quosdam ex iis exscribere potuit.

Idem plane dicendum de Canonibus sextae Synodi inTrullo,id est in secretario Constant. Imperialis Palatii, quod

nempe videantur eti am incerti. Constat

30쪽

16 Juris CanonicI. enim nullos ab ea editos fuisse Canones de disciplina ; & tamen idem Gratianus quosdam ex ea Synodo exscripsit. Sed huic objectioni satisfacturus 3, asserit

quatuor aut quinque annis post eam Synodum eosdem fere Patres in eo dem loco convenille , qui centum δίduos Canones pro ea Synodo & ejus nomine ediderunt. Ac rectissime Ant. Augustinus obtervat eos tantum ab

Adriano primo probatos fuisse, qui jure& juxi aregulas ab ea oditi sunt. Vide Can. 6. 7. 8. dist. I 6. Sicut Juris Civilis ita δc Canonici summa illa divisio est, ut aliud sit jus publicum, aliud vero privatum. Et tamen Iuris illius Institutiones a Canonicis disserere debent, quod in illis vix attingatur jus publicum : illud vero in Canonicis praetermitti numquam possit: Et quia jus Pontificium in publico connetur , ajebat etiam M. Tullius lib. a.

de legib. & quia jus publicum in Sacris& Sacerdotibus consistit, can. i I. dist. I. vix autem absque iis pars ulla Canonici Iuris tractari potest , & totum jus quod ad eos pertinet pro publico haberi docet Glossa a d. d. can. 1 I. igitur Ius publicum est, quod ad statum totius Ecclesiae pertinet , ac praecipue consis.

SEARCH

MENU NAVIGATION