Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

digitur Lonum. . Liber L. M nerunt Imperialium Constitutionum. Primus Regino non tantum retulit Rom. leges, sed etiam multa ex C

pitularibus seu Constitutionibus C roli Magni δc Ludovici Pii , quas Ansegi sus Abbas de Benedustus Levitaui . libros satisconfusE , non multum

antea compilaverant.. Eum sequuti sunt Ius Carnot. & Gratianus, nec non

etiam Burchardus Cumque inter eas Constitutiones referunt quasdam Ethnicorum Iurisconsultorum leges , dicendum est eas exscribi ex corpore I ris Civilis, quod Iustinianus Imperator Christianus edidit; cuius Constitutiones ab Ecclesia recipi de probari ait Hincmarus Remensis. Et observanduest quod cum Abbo Flori M. Abbas in suis Canonibus, Cap. o. I . laudat aut exscribit leges , rectassivi quidem

notat Mabilonius in Analectis is..

illud omninb intelligendum esse de Novellis Iustiniani ; sed addere debuit,

secundum versionem Iuliani Anteces.soris Constantinopolitani, sicut etiam occurrit passim in aliis Canonum Compilationibus. Cur verb Imperialis Constitutiones ita cum Canonibus exicriptae sint 3 R etionem hanc aliart Sebastianus Bria

52쪽

tius in praesai ἐonem ad Panormiam Gonis Carnot. Et quia Sancti Patres de spiritualibus plusquam de temporalibus disseruerant, idcirco ex labris Digestorum, Codicis , Constitutionibus Authenticorum , leges Iurisconsultorum& Imperatorum interposuit , nempe Ivo Carnot.

De Iure non Scripto. Consuetudo est Ius quod moribus

constitutum dicitur , & ex non scrinio descendit l. 3 1. ct 3 3 f. de legib. est Ius quod diuturni mores utentium consensu comprobati absque ullo Scripto introduxerunt; sed in Iure Canonico Jus non scriptum ex traditione, dc Consuetudine constat. Can. 8.di'. ii. S. Augustinus in Epist. Ii 8. O Ir'. utramque separat, & ait, traditione esse regulam aut disciplinam, qua

non scripta, sed tradita toto terrarum ombe custoditur, ct in universa quacumque ne d=undit Ecclesia r Nec dubitat quin ea prosecta sit ab Ap, stolis, quioam uobis,per quaedam,veluti fideicom

53쪽

Institutionum. Liber I. missa reliquerunt, ait Arnobius lib. 6. adversus gentes. Unde S. Basilius ad Amphilochium cap. 29. Apostolicum

esse ait perseverare in non scriptis traditionibus Ecclesiarum, ait Petrus Venerabilis. lib. I. Epist. 2. Er ad quamcumque veneris Ecclesiam , servandi sunt ejus mores , ut vitetur scanda iam , atque etiam pro eorum societate , cum quibus vivis ait Augustinus

in Epist. 86. Nec propter varias illas consuetudines ab Ecclesia pace stunitate recedendum eqs , ait Cypri nus in Epist. 7s. Cum nihilomitius

semper una sit fdes , universa semper Ecclesia , Stcphanus Torn. L 3. Epist. 3.

Sed ut Consuetudo servetur , rati ne subnixae sit necesse est , & veritati consentanea ; Nara inquiunt Augustinus & Gregorius Magnus , Chiistus Dominus dixit, Ego jum veritas , non etiam, Ego sum Consuetudo. Proptereae

requiritur ut nec lit contra fidem, nec contra Sacros Canones , nec contra bonos mores & ut diuturno usu comprobata sit, qui forte est o. a norum. Cap. 23. Ext. de V . S. Et aliquando firmata contradicto Iudicio de legib. ac licet in scriptis

54쪽

redigatur semper tamen ab ipsa. Or2-gine dicitur Ius non scriptum sicut Sctraditio, qMmvis consignata sit in iis biis Sanctorum Patrum. Denique consuetudo legem imit tur , & quod Ius novum instituit, M. quod antiquam legem tollit δέ abrogati quod tamen ita intelligendum,si vel potior sit ejus ratio quam legis , vel si ratio legis cesset, aut deficiat, nec sit amplius Reip. utilis : quamdiu enim ratio legis militat, non ea vis est Co suetudinis ut eam rationem & legem vincat l. 2. Cod. quia sis longa Consuetu-Quamdiu per causam publicam ni hil intervenit L i. Cod. N. . de lon. Cons. id est, quamdiu Nova quaedam in publica util1tas non emersit, quin i sem illam abrogari postulet.

De ore perfnarum.

OΜno Ius quo utimur, setiam ν Canonicum ) vel ad personas pe

tiri r , vel ad res , vel ad actiones. Cumque hominum causa constitutum

sit , de Iislati m agend uin est hoc lis

55쪽

Institκtionum. Liber I. Ihro primo Institutionum i secundo de Rebus seu Bonis Ecclesiasticis , tertio de Actionibus seu Iudiciis etiam Ecclesiasticis. Eam divisionem sequutus est Antonius Augustinus Iuris Canonici Peritissimus in Epitome Iuris Pon tificii. Sicut autem in hoc eodem titulo apud Iustinianum de potestate de dignitate personarum non agitur, an aliquis sit Magistratus , an Patricius , an Plebeius: Ita & hic non agitur de iis Majoribus Clericis , qui personatum habent , aut pcrsonae dicuntur suarum Ecclesiarum, quod eas repraesentcnt, aut in iis primi sedeant. Igitur, du Iure Personarum, id est de statu & conditione eorum , qui I ris Canonici communionem habeant, quales sunt Christiani Catholici. Nam quaecunque dicit lex , iis tantum dicit

qui sum in lege, quique jugum Chrim

non subeunt , nec etiam leges Domini norunt, ait S. Basilius ad Amphitioohiam cap. 1 o. Unde Iudaei, Ethnici, atque etiam Haeretici nullum Ius capiunt Christianarum litterarum , ait Tertullianus de praescript. adυer. Haret. cap. 34. Ideoque vix pertinent ad Ius Canoniacum , nisi ut ab eo declarentur, co demnentur , & ejiciantur.

56쪽

x Juris Canonἱci Ius Canonicum perinde ac Ius Civilis summam seu primam hanc personarum divisonem agnoscit , ut illi omnes Christiani aut liberi sint , aut

servi. Nec enim Christus venit mutare conditiones , ait S. Hieronymus

in Epi'. ad Ephes. cap. 6. liberos non fecit de servis, S Augustinus in Psalm I 24. quibus agendi & vivendi regulas dedit: Et post eum Apostolus; sed MJus illud eos etiam homines pro semvis habet, qui alieno dominio contra naturam subjecti sunt. Nam ait Hieronymus ibidem, non natura semitium

dedit , sed captivitas fecit : Et Theothitactus ad eumdem locum , Deus a principio servilem Conditionem non creavit, sed sicut leges hominum, quasi eum Romanis Iurisconsultis dicerent:

servitus est contra naturam , &

a Iure Gentium introducta, quod saepius illa ipsa etiam Ecclusia Veneratus,& recipit. Can. q. dist. I. Unde tot Sacri Canones & de servis privatorum , & de servis publicis, & de servis Ecclesiarum , quos habebant in

dotem, sicut 8c de varia eorum omnium manumissione, seu datione libertatis. Singularem ejus speciem, Constantinus Magnus introduxit ,

57쪽

Institutionum. Liber I. 63 quae fuit in Ecclesia , dc dandi directam libertatcm, ac civitatem Romanam. I. I. Cod. 7 h. de Manum. in E

cles. Eam quoque probarunt Africani

Canones. 6 . 9 82. insuo Cod. Quandonam inter Christianos abrogata sit servitus non fatis constat. Ejus adhuc vestigia occurrunt circa saeculum decimum-tertium , in Titulis Decretal. de servis non ordin. de Conjug. se . de natis ex lib. ventre. Quaestionem illam expendit accurate Bodinus noster in sua Repub. lib. I. cap. s. Circasin. Et ita breviter rejicienda est eorum opinio, qui asserunt Ecclesiam , praecipue vero Gallicanam omninb ignorasse servos , de quibus tamen in ejus Canonibus toties agitur, & in ipsis etiam Decretalibus. Nec alia Man missionum Exempla illis obtrudere juvat , quam quae sunt nostrae Andegavensis Ecclesiae. Aliud in Ecclesia Sancti Albini referunt Petrus Pithoeus 3c Ianus a Costa : duo in Ecclesia Sancti Laudi quae vetustiora esse non possunt Magnus Bignonius ad Marculis sum : aliud in Coemeterio S. Ioannis

Baptistae, hodie S. Iuliani. Ea plus satis evincunt servos diutius egisse in Gaulia : in iis praecipue tractantur Or-

58쪽

Junis Ianon ridinatio de Conjugium, de quibus suo

loco

TITULUS VIII.

De Lauis. DIximus de servis inter Christia..nOS, quatenus pertinent ad Ius Canonicum. Nunc de liberis hominibus : Inter eos Iure Civili multo sunt differentiae, aut enim sunt Ing

nui aut Libertini. Sed rectissime Magnus Bignonius ad formulas Marculsi notat Ingenuitatis &Libertinitatis differentias in Ecclesia , sensim abiisse in desuetudinem: diutilis quidem reman serunt Liberti & Patroni. Can dist. 3 . sed Libertinitatis conditio in usu esse desiit, praecipue vero cum manumissio fieri coepit in Ecclesia. Sequitur ergo alia divisio person rum . quod omnes Christiani Catho . ei, sunt aut Lauci, aut Clerici. sicut a tem Iustinianus tum prim iam agit de potestate dominorum in servos , quodi ea fit a Iure gentium ; Et postmodum de patria potestate , quam facit Iuris. Civilis : Ita & prius agendum de Laia

59쪽

Institutionum. Liber I. ης cis , a quibus etiam incipit Author Constitutionum Apostolicarum: quamvis enim iis Clerici praestent in Eccle-sa , Naturae tamen & Convenientiae ordo methodum illam postulat. Cum& quilibet homo nascatur Laicus, ait Ioan. Gall. so. sed ex accidenti Clericus fiat ; sicut aliquis est homo.

antequam Imperator, Tertuli. Apolog. cap. 3O. atque etiam valde convenit

post generalem titulum de Clericis, tigillatim-α --. plures alios subjicere, qui ad eumdem tractatum per

tineant.

Forte quidem nascentis Christianis. mi temporibus, fideles omnes dicebam tur Clerici. Hoc subindicare videtur ea ipsa notatio verbi. Nam est a verbo Graeco , quod est sors de haereditas: omnes autem fideles sent.consertes & co haeredes Christi, undere promiscue dicuntur Clerici in Ep. i.

S. Petri. Ita tamen ut ex iis quis dam essent e. τύφωn ait Apostolus ad

Ist cap. i. in lumine, in cognitione christi, ad quam tam vocati erant, quida Clerici Ministerii, Actari cap. I. quod praeter cognitionem S cram aliquod Ministerium haberent

in Ecclesia. Sed viam postquam ejus

60쪽

o seris Canonici authoritas differentiam constituit intexplebem 3c Ordinem, duo prodierunt genera Christianorum, ut alii generis tibi nomen uindicent , 8c specialiter dicantur Clerici, alii vero Laici, quod snt ex populo, a verbo Graeco quod est populus , Can. duo sunt' ΙΣ.

quast. I. Cum autem ubi tres sunt, etiam

Laici. Ecclesia ibi sit, ait Tertullianus, nec eius leges solis Clericis , sed omnibus Fidelibus scriptae sint, unicuique

in eodem ordine, in quo Deus eum instituit, lib. 2. Can. 7. Paris. Concilii sub Ludovico ct Lothario : In multis Conciliis speciales quidam Canones pro Laicis editi sunt , Et ita pertinent etiam ad Ius Canonicum .' Ideoque Martinus Bracarensis, Burchardus, Ivo,& alii de iis seorsim quosdam titulos habent in suis Canonu Collectionibus, scut & Photius &Harmenopulus in Epitome Canonum sentio s. Constat vero eos diversarum esse conditionum cap. 3. Cabilon. Concilii sub Carolo Magno. Et ut innotescat quid juris obtineat in iis singulis , Ivo Carnot. in Decreti sui parte decima sexta eorum causas&ossicia expendit. Burchardus vo mac. librum I . Decretorum generaliter

SEARCH

MENU NAVIGATION