장음표시 사용
471쪽
Institutἰοnsem Liber III. ης Iraenum , & quasdam caeremonias exercuisse Iudaeorum , dixerunt ea omnia facta fuisse .ivν. dispensative. Ivo Carnot. in pra setione squam ejus decreto & panormiae affixare video)pluribus exemplis probat apud Sanctox Patres antiquissimam esse illam dispensationem a imo dc dici potest eam legi valde convenire. Nam legis virtus est etiam permittere , quod nempe legi repugnat utcumque. Et hoc nihil aliud esse quim dispensare scribit S. Chrysostomus in x. ad Galatas. .Ejus dispensationis effectus ille est , ut integro , sincero, & incorrupto permunente Canone , atque inter alios omnes vim suam obtinente, is cui ea dispensatio indulgetur, a vincuru & obligatione Canonis absolvatur. Elegantor illud describit Eulogius Alexandrinus apud Photium in Bibliot. Cod. 237. Cum ait saepe numero Ecclesiam aliquid indebitum tolerare, & amplecti ad breva tempus , ut continuum & inconcussiim robur pietas accipiat, & ad dissolvendos eorum insultus qui veritati insidiantur, dum interim Ecclesiae Rectores de ac curata veritate nihil quidquam remit
Ille idem Eulogius ibidem ait oeco no
472쪽
miae rationem non omnes admittere ambitros, seu non omnes eam indulgere posse. sed tantum Christi Ministros a que dispensatores Mysteriorum Dei, &quibus Pontificalium thronorum curam dc fidem leges crediderunt. Tales sunt Episcopi, quibus olim solis competebat dispensationum concedendarum potestas. In Can. n. Nicaeni comeilii Episcopo licet de severitate poenitentiae aliquid humanius cogitare, id est dispensare. Eadem potestas ei conceditur in Can. h. ct 4. Ancyriana Onodi.& rn Can. 42. Carthagin. Constat etiam
ideo Episcopos aegre tulisse , quod se quentius Martyres p cem & veniam darent lapsis , quia genus illud dispensationis ad solos Episcopos jure Communi pertinebat. Adde Photium in No
mocanone tit. 9. cast. 3 9. ubi observat,
quod Episcopi post peccatoris conde
nationem . et ad meliorem frugem revertenti Canonicam poenam remittere, aut utique remittere possunt, quod non
fit nisi per dispensationem , nec illud liceat publicis judicibus: Eam differentiae rationem subindicat , quod facti quidem quaestio in eorum judicum potestate sit, non etiam juris authoritas. L. ordine, i d. ad Municip. sed sacri
473쪽
Canones omnem juris authoritatem de derint Episcopis. Constat etiam dispensationum con cedendarum potestatem olim competi iste Synodis, & quidem Provincialibus , ut colligi potest ex Epistola S. Athanasii ad Romanum Epissopum,& ex Can. s. Nicaeni Concilii , ex multis Canonibus de postulatione re translatione Disicoporum , quae utraque fiebat aut permittebatur in perfecta Synodo Provinciae. Quibus adde Ant. Augustinum in Epitome Iuris Pontificii, ubi agit de majoribus Causis , quae in Synodis peragebantur. Ac tand- eo fluxit Ecclesiastica disciplina ut Romanus Pontifex omnes fere dispensationes sibi viridi carit. Varias & bene multos ejus rei probationes congerunt illustitia simus de Marca lib. 3. de Concordia Sacerdotii ct Imperii, cap. 13. 2sqq. &eruditus Thomassinus in libris de Eccles
casibus in novo jure nominatim expressis , quique relicti sunt Ordinariis,
quia, inquiunt, vocati sunt tantum in partem sollicitudinis, non etiam in plenitudinem potestatis. Eos omnes casus
474쪽
quibus non possunt , accurate colligit Durandus, seu Speculator intit. de disepensatione Episcoporum. Adde Concilium Tridentinum in variis locis , ac potissit num in Sess. 1 . de Reform. Matrimonii, Can. s. st 6. Abbates etiam regulares dispensare possunt , in iis videlicet quae sunt de rebus Monasticis. Et rectissime S. Bernardus de praecepto,
ct dissensat. cap. 7. ait Abbatem dispensare non poste de iis , quae in regula de spiritualibus tradita sunt, quia non est supra regulam , sed aliquando de iis dispeosare posse , quae in corporalibus
Sapienter Symmachus Pontifex in Epist.. ad Avitum Viennens apud D eherium t o. s. Spicit. ait quod fit praeter regulam, modo sit ex iusta causa, regulam non infringere : & hoc nihil aliud est, quam dispensationem non eme con- .cedendam absque justa causa Nihil frequentius in libris Iuris Canonici. Quaenam ea sit justa causa, docet poti silinum illud S. Ber nardi lib. de Comsiderat. Deinde quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur : ubi necessitas urget, excusabilis est dispensatio : ubi utilitas provocat, dispensatio
475쪽
Institutionum Liber III. os laudabilis est, utilitas, dico, communis, .non propria. Nam cum nihil horum est,
non planε fidelis est dispensatio, sed
crudelis dissipatio. Ιvo Carnot. in ea . praefat. ait, si honesta vel utilis sequatur Compensatio, potest praecedere autho ritate praesidentium diligenter deliberata dispensatio. Quidam alias causas afferunt, sed quae ad duas illas referantur. Vide Gratianum passim, ac potissimum ad quosdam Canones causa primae, qu . T. Omnes quidem agnoscunt illicitam esse illam dispensationem , quae sit ab , que justa causa : sed bc forte verius est eam quoque invalidam esse. S. Berna dus laudato loco ait eam non esse fidelem dispensationem. Gai fidus Vindo cin. in opus. cap. se ait eam rationi ta' mul & veritati contradicere. Adde dum est eam esse contra sacros Canones, ac proinde ipso jure nullam, eorum inDear quae fiunt contra leges Ly. Cod. delego. quidam volunt eam ipso jure v Iere propter authoritatem dispensantis, ut quam velit legem ferre, Zc ad libitum tollere, aut temperare possis : sed cum ejus authoritas illa sit a Deo, si quidem dispensatio injusta fit, dici num V v
476쪽
466 Iuris Canonἰοι quam potest eam a divina authoritate
In dispensationibus concedendis regulae illae obtineant necesse est. Primo cum dicitur Canonicam illam esse diu pensationem , quae fiat necessitate vel utilitate suggerente, observandum est illud S. Bernardi, utilitas dico, non propria sed communis : Qui dispensationem indulget, quaerere non debet quae sua sunt ; sed quae sunt Dei, videlicet adu communem & publicam salutem : Imclinare non debet humanis favoribus, humanum favorem auspicari non debet, ait Arnulphus Lexoviensis in Epist. 26. Utique antiqui Canones nullam tere privatoru rationem habent in dispensati
nibus indulgendis, sed praecipue publicam utilitatem inspiciunt. Sequiori aevo,. nempε a duodecimo saeculo, jam Ro- 'mani Pontifices nobilitatem petentis, meritorum praerogativam , morum honestatem, bonam famam inspicere ceperunt quasi justas dispensationum cauissas , ut passim occurrit in libris decret lium. Sanctissima etiam est ea regula, quam Gaufridus Vindoc. affert laudato loco,
dispensationes aliquando in Ecclesia fa-
477쪽
Institut7onum Liber III. 467eiendae sunt, non quidem, amore pecu-cuniae vel quolibet humano favore, sed pia & misericordi intentione. Unde Innocentius I. dispensationem vocat misericordiam. V uigb dici solet vix olim eoncessam fuisse dispensationem infringendi Ca,nonis, seu datam fuisse velut in antecessum ad infringendum aut violandum Canonem, sed tantum infracti aut violati , ut illud toleraretur bono publico,& severa ejus poena utcunque temper retur. Hoc quidem ita obtinebat εώ ν πλεῖς ut plurimum sed tamen multa ejus dilpensationis exempla o
currunt in antiquis Canonibus & his. tortis Ecclesiasticis, quae data est ad inofringendum Canonem , puta ad postulationem , ad transiationem, ad Ordinationem, atque etiam ad Matrimonium. Regulariter quidem Ecclesia Romana solet dispensatoriὶ multa infirma tolerare, postquam patrata sunt, ait Do Carnot. in Epist. 26 C. vix permittit ut fiant. Nec Summus Pontifex permittere potest, quod puta malum est , ait S. Bernardus in Epist. 7. regulariter indulgentia seu dispensatio culpam praevenire non debet, ne securitas alat audaciam, de ad delinquendum fiducia re-
478쪽
seris Canonicἱ 'missionis invitet, ait Arnulphus Lexov. in ead. Epist. 16. sed tamen constat nec incognitas nec infrequentes olim fuisse dispensationes infringendi Canonis. Et forte dici potest frequentius usurpataS. illas fuisse' ab undecimvo saeculo, non
tam ex vitio Pontificum , quam temporum , quibus ea erat fidelium contumacia , contemptus ille Canonum . ut vix
aliquid facere vellent ex statutis Ecclesiasticis, ideoque saepissime opus erat relaxatione seu dispensatione ait. S. Anselmus lib. 3. Epist. i. quam ipsam
quasi nondum editam exscribit Juretus ad Epist. 2I . Ivonis Camot. Denique videndum superest in quibus rebus , dandae sint dispensationes.
Hoc diligentius exequitur Ιvo in ead. praefat. cum ait praeceptiones aut prohibitiones vel esse immobiles . vel Eine mobiles. Eas vocat immobiles quas lex divina lanxit: mobiles, quas lex aeterna non sanxit;sed posteriorum diligentia r tione utilitatis invenit , non ad salutem
principaliter obtinendam . sed ad eam tutius muniendam Et statim subjicit. In his, quibus observatis salus acquirurur, vel in quibus neglectis mors indubitata consequitur, nulla est adhibenda dispensatio : Sed ita sunt omnia ma
479쪽
data vel interdicta servanda, sicut fiant aeterna lege sancita : In his vero quae propter rigorem disciplinae vel muniendam salutem, posteriorum sanxit diligentia , si honesta sit & utilis compen- satio, potest praecedere authoritate praesidentium diligenter deliberata dispensatio.
Ex primo eorum capite dispensatio juris divini non datur. S. Cyprianus iusi'. 68. in princi aliquid cuiquam largiri non potest humana indulgentia, ubi intercedit dc legem tribuit divina praescriptio. Gaufridus Vindoc. in tr-ctatu de ordinat. Episcop. Romana, inquit, Ecclesia divinarum scripturarum legem solvere non debet, sed conser vare. Summus Pontifex jura divina& naturalia interpretari potest , non etiam de iis dispensare. Differentiam hanc rectissime facit Grotius inter dispensationem & interpretationem lib. a.
de jure pac. ct belli cap. 1 o. De prima illa dispensatione juris divini & nat
talis vide Gratianum in dist. ι 3. I . sed nihil frequentius. quam ut ex juvia causa dispensari possit contra Canonicas institutiones, ut loquitur Ivo, seu adversus decreta Canonunia
480쪽
IDest de eo quod facere debet judexp
ait M. Tullius. Primo, de Invent. atque etiam officium significat potestatem: Unde in Glossis nomicis ο'φφώ ε ξενικα, sicque in hoe tit.. agitur de iis quae judex facere debet & potest. Iusetinianus in eod. tit. de eo tantum judice agit, qui addictus sit certae cuidam actioni ; & rectissime quibusdam propositis exemplis docet, quid facere debeat Nam ejus actionis natura judici pleraque indulgere dicitur in l. ct si
quis. g. idem Labeo. I 3. d. de relig. ct mni p. fun. sed cum in iure Canonicis actionum subtilitas exoleverit , ut olim diximus , alia est ejus tituli methodus. Nec tamen in eo jure judex contemnere debet variam hane eorum naturam,
ex qua passim ei pleraque facienda incumbunt , quamque ideo addiscere debet ex libris iuris civilis. De officio judicis, videlicet Ecclesiastici , vel autem est ordinarius vel de legatus. Prior ille dicitur, qui ordinario jure provinciam aut Dioecesim regit, .
