Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

Institutionum Liber III. ue Ieum summus Pontifex alicui confert Beneficium, eum absolvit ab excommunicatione ad effectum illius obtinendi non quantum ad Ecclesiam & satisfactionem ei debitam. Quod si Clericus ille ante absolutionem celebret . du- , bitatum est olim an fieret irregularis Sed Gregorius nouus decidit eum non

fieri, cap. uis. eod. Et sorte ratio ea est, quia minor excommunicatio removet' tantum a perceptione Sacramentorum,

non etiam ab Ordine : ac proinde Clericus ille cum celebrat, non omnino facit contra censuram. Peccat quidem graviter, quod eam contemnat, ideoque imponenda est ei gravis poenitentia, sed noέ fit irregularis, quia sola ipsa celebratio non est prς cish contra censuram.

Denique Pontifices docent pluribus modis irregularitatem tolli, sicque vix est ullam esse perpetuam:primo quaelibet tollitur per dispensationem, quae detur ab eo, qui ejus dandae potestatem habeat, olim Dioeceanus Episcopus, hodiε, Rom. Pontifex. ac si ea ex desicto proveniat, opus est etiam indulgentia principis. Secundo quae est a defectu natalium, tollitur professione monastica cap. I. ex. de Al. pres tertio qui petr

462쪽

sequens patris & matris matrimonium legitimatus est, desinit esse irregularis, quasi sublata causa, tollatur effectus.

De Privilegiis. HUc usque de iis quae jure com

muni obtinent, nunc de iis quae jure singulari, a quo non multum differt privilegium ; sic dicitur quasi lex privata, seu in primos idest privatos, seu singulos lata. Et ab effectu quasi privaret legem,ait Caper Grammaticus, cum nempe privatum aliquem a generali lege solvit & eximit. Unde is pius odiosum δc restringendum pro pric qui dem non est lex, quippe q iae sit generaIe jussum principis , ncc seratur in singulas personas : sed tamen transsato nomine, lex dicitur, ait Gellius lib. Io. cap. 1O. Illud ita definitur lex privata quae specialiter aliquid indulget alicui

personae vel loco. Cap. a. s. ex. h. t. aliquanda generaliter accipitur, aliqua do simpliciter. Primo casu continet etiam immunitates & exemptiones. Secundo continet honores, potestates, re

463쪽

Institutionum Liber III. sssura, quae quibusdam in alios conceissa sunt. Immunitates autem sunt va-eationes aut libertates a functionibus

publicis : Exemptiones dicuntur liberiatates a potestate & jurisdictione supe

riorum.

Sicut in jure civili privilegia originem

habent ab ipsa legera. tab. quae juris civilis fons & origo, apud Tacitum rIta & in jure Can. eam habent a Nicae no Concilio in Can. g. quae prima fuit etiam generalis lex Ecclesiae, post pacem ei datam;&sic eadem est origo legum,&privilegiorum. Quia tamen Canon illeret Moa seu antiqua privilegia ciuibusdam Ecclesiasticis data confirmat, quae nempe sola vetustas iis dederat ,ait Nicolaus I. in . 39. dici potest Ecclesiastica privilegia esse traditionis Apostolicae,

cum ei adscribenda sint ea omnia, quae per universam Ecclesiam obtinent, cum non extant in scriptis Apostolorum, ait S. Augustinus lι bd. de bapt. contra. Don. cap. 7 Privilegia sunt aut personalia aut localia. Illa vel certae cuidam personae concessa sunt, eaque mortua expiranti Vel certo generi personarum, puta Monachis hujus aut illius Ordinis, eaque; quamdiu nempe id ge-

464쪽

nus monachi egerint in orbe Christi uo. Localia quae quibusdam religiosis

locis data sunt. Non aliorum fere formulas habet liber diurnus Roman. Pontificum non ita pridem editus. Sic dicu tur quod ita iis locis adhaereant, ut qui locos illos tenuerint, iis gaudeant privilegus, puta Canonici in locum mon chorum suffecti. aut monachi alterius ordinis ; locis quippe concessa sunt non personis. Ea omnia non sunt aequalia, varias habent clausulas, & saepius sunt de rebus spiritualibus : quales sunt Abbatis electio & benedictio , monastica disciplina , Sacramentorum adminictrati O, praedicatio verbi divini ε, Et de rebus temporalibus , qualia sunt omnia bona & jura Monasteriorum aut Ecclesiarum. Ut plurimum etiam dantur Monachis aut Canonicis: prius de m nasticis , cum antiquiora sint. In iis Monachi cum servis comparari possunt. Sicut enim omnes homines natura sunt liberi, sed jus gentium servitutem introduxit, & statim postea usu exigente & humanis necessitatibus introduxit etiam manumissi nem, & ita duo genera hominum ess ceperunt, ut alii sint liberi, abi vero

servi : ita & in privilegiis monasticis

465쪽

digitationum Liber III. 4n

tria notanda sunt. Primum est omnes Monachos natura dc origine sua

liberos esse a potestate & jurisdictione Dioecesanorum Episcoporum. Primo anim vetustiores Orientalium Moccidentalium monachorum regulae nequidem Episcoporum meminerunt I ac licet quidam ex iis essent Episcopi; nia hil tamen juris in suos monachos dederunt Episcopis , nec alios eorum superiores agnoscunt, quam Abbates &Praepositos. Secundo Cassianus ex peragratis Orientalium Monasteriis regulam hanc exportavit, ut monachi modis omnibus Episcopatus de mulieres fugiant lib. . de institutis renuntian tium , Cap. II. dc S. Hieronymus in

Epistola ad Pammachium. ait, suos monachos Dioecesino suo nihil aliud debere quam honorem , 8c in Epistola ad Theophilum eos essi. liberos. Tertio Sulpitius Severus in Dialogo de virtutibus Orientalium Monachorum cap. 4.

ait iis summum jus esse sub Abbatis Imperio vivere, dc ab eo per omnia pendere. Denique Carthagin. Concilium initio Sexti Saeculi habitum Sus secum quae non ita pridem edita est) sic habet: Erunt igitur omnia omnino Monasteria, sicut semper fuerunt, modis

466쪽

omnibus libera. Primaevam hanc lubertatem facile adstruit primaeva etiam earum conditio, quod fuerint omnino

laici; ac proinde non aliter Episcopis subditi, quam alii quilibet laici : Unde in Conciliis ante Chalcedonense nuhil de subjectione Monachorum. Secundum est statim atque ordinati sunt Monachi eos sibi subjicere tent runt Episcopi in vim illius Ordinationis , ait ibidem S. Nieronymus, 3c ejus ferε tempore. III. Arelat. Concilium sic loquitur : rationis & religionis plenum est, ut C Ierici Monachi ad Ordinationem Episcopi debita subjectione respiciant, laica vero Monasterii congregatio ad solam & liberam Abbatis

dispositionem pertineat. Unde S. B Dedictus in cap. 69. sua Regula Monachum Presbyterum relinquit correctioni Episcopi. Cumque cohiberi non potuerit ea Vana gloria sic vocant Ve--teres eorum Patres ) ut omnes plane Monachi promoverentur ad sacros Ordines , invaluit, ut jure communi Epis

copis subjecti esse dicerentur.' Tertium est statim atque Monachi Episcopis subjecti esse ceperunt, se ab

eorum potestate liberare tentarunt per cxemptiones , ut palam est ex utroque

467쪽

Institutionum Liber III. 41 illo Concilio Carthag. & Arelat. quod

laudavimus. Earum utique frequentior exemptionum causa occurrit Episcoporum vexatio & oppressio. Gregorius

Magnus passina, Gregorius VII. lib. E. Reg. D. 69. Paulo aliter de Canonicis sentiendum: Nam omnino verius est ab initio seu ab ipsa origine, a prima institutione se ditos illos fuisse Dioecesianis Episcopis. Faciebant quippe caelum Presbytero rum , ait S. Ignatius ad Antiochenses ,

qui Episcopali jurisdictioni subjacebant:

Nec nisi tardius exemptiones quaesierunt eadem ipsa ratione,qua Monachi. Aliquando tamen illa ipsi Episcopi ea privilegia tum primum dare ceperunt Monachis , ut eorum quieti consulerent. Et ex eo usu Marculsus sub prima stirpe Regia, primam eorum formulam exscripsit. Ea dabant saepius in Synodis Provincialibus , & a Coepiscopis subscribi curabant: aut etiam ea dabant ex consensu Cathedralium Canonicorum, quia exemptiones illae quaedam erant alienationes Iurisdictionis Episcopalis, cap. 4. ext. de iis qua f. a prael. sincco . cap. dc ad petitionem sundatorum& Regum. Primo quidem Reges ab Episcopis data privilegia regali prae-

468쪽

cepto confirmabant , cujus formulas

subjicit Marculsus ibid. cum ea Epigrapher Concesso Regis ad illud Pris legium. Sed postmodum ea ipsa privilegia dederunt. Ac tandem iis Episcopalibus privilegiis accesserunt etiam Apostolicae com firmationes , ut nulli ea infringere auderent , ait Hincmarus Rem. in Ο-pusicutis cap. 26. in β. Imo 8c illi ipsi

Summi Pontifices dederunt eas exemptiones. Nihil frequentius apud Gregorium Magnum & alios. Nec dicendum est primum illum esse authorem eorum privilegiorum : Nam quaedam a suis decessoribus data confirmat tib. 7. Reg. EP. 1 F. Ρ . Constat quid em de facto , quod videlicet ea dederint . constat etiam de iure , nam ea dari possunt ab iis qui legis conde

dae potestatem habent, qualis est Summus Pontifex , ut diximus lib. I. Quam vis autem Monasteria exempta sint, &quomodocunque habeant privilegia, semper tamen Dioeceiano Epistopo h norem ω reverentiam debent. Cumque administratio Sacramentorum , &Praedicatio verbi divini proprie sint munia & functiones Clericorum, quas Monachi omnino acceperunt ab Epise

469쪽

Institutionum Liber III.

topis , ut etiam agnoscit S. Hieronymus cum tertio Arelat. Concilio, ducendum est religionis & rationis plenum 1llud esse, ut in iis debita subjectione ad Ordinationem Episcopi respiciant, perinde ac alii quilibet Clerici.

TITULUS XVIII. 'De Disostionibus Ecclesia litari 'Abi τε R adhue Iuri Canonico de

rogatur , puta per dispensationem dcclesiasticam : cumque Tractatus ille In omnes fere Iutis illius articulos excurrat , non tam male forsan subjicitur ad calcem istius operis. Tum primum tollenda est homonymia, & postea videndum quid rei sit. Quam Grieci appellare solent οἰουνομι- , Latini C noni stae dispensationem vocant. Illi triplicem agnoscunt oeconomi ae speciem : ut altera sit de rebus plane divinis , puta cum incarnationem vocant sicut & divinam providentiam , & verbi divini praedicationem. Altera de administrandis rebus Ecclesiasticis, altera de disciplina Eccles astica, & ejus Canonica relaxatione. Sic etiam Latini incarnationem vocant diL

470쪽

6o Juris Canonicipensationem Anonymus in Breviari. idei a S mundo edito in principio,& Lupus Servatus in lib. de trib. quae LQuae est de administrandis rebus Ecclesiasticis, usitato etiam Iurisconsultis v cabulo dispensationem vocant : Unus pro omnibus su sticit Agobardus , qui Librum edidit de Dispensatione rerum Ecclesiasticarimi , quae est de relaxanda Ecelesiae disciplina. Eam quoque Vocant dispensationem, S. Augustinus in Epist. 19. & Gelasius in Epist. 6. in

princ. & omites Recentiores. De prima& secunda specie non agitur in hoc tita sed tantilin de tertia De ea longiorem tractatum instituere, nec istius est loci, nec nostri instituti,

sed videre bleviter quid ea sit, a quibus dari possit, qua de causa, & in quibus rebus. Ea sic definiri solet ; provida

Iuris relaxario. Dutandus seu Speculator latiorem hanc ejus definitionem affert ut sit provida Iuris communis re laxatio utilitate seu necessitate pensata. Veteres fidei nostrae patres usurpatam eo sensu dispensationem ab ipso Apostolo acceperunt. Cum enim viderint eum iptum circumcidisse Timotheum, Petro restitisse in secie quod circumciderct gentes, se totondisse quasi Naza-

SEARCH

MENU NAVIGATION