Vita s. patris Nili Iunioris scripta Grece a contubernali eius discipulo

발행: 1624년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

AD LECTOREM

ABES candide Lector, Beati Patris Nili iunioris historiam, Iucis opus, &publica Iuce dignissima ; quam usque

adhuc non evulgatam latuisse in tenebris, commune damnum iudicabis. Omnia narrationis historicae lineame. ta in ea comperies; & veritatem non

coloribus pigmentis i. venustata, sed nudς simplicitatis pili itate conspicua.

Monachi vitam monachus scribit,magistri discipulus. Quis tamen ille fuerit, non plane constati. Bartholomaeum suspicantur multi,quidam etiam asserunt; virum &ipsum sanctissimum,Nili ciuem, &sapientiae eius & pietatis haeredem. cuius opera venerandum Cryptae Ferratae monasterium absolutu,& aedes Beates ini extructa est. Ut autem Nilus hic noster Italograecus Hostanensis, iunioris titulum habuerit, paralleli quaedam fecit admirabilis conuenientia cum antiquiori Nilo; quem pietatis monasticae splendor, & praeclara ingenij monumenta de vitae lolitariae instituto immortalem reddiderunt. Vixit is imp rante Mauricio,& Praetorem Constantinopoli egit. Deinde paribus cum uxore voris regulam ipse quidem monasticam professus est in Aegypto una cu filio Theodulo, & Sacerdos fuit :vxor vero cum filia secessit in taminarum monasteria:& uterque ianctitatis lauream adeptus est. At vero Nisus iunior, Q Φ licet

14쪽

Iicet sacerdos numquam fuerit, tamen relicta uxore tantos in monastica professione secit progressus , ut plane monachorum S eremitarum institutor euaserit, ct Basilii Magni ordinem in Italia mirifice illustrarit. Scripta vero eius etsi

nulla extant, multas tamen & egregias ab eo fuisse elucubratas epistolas testatur, qui praeclaram hanc vitae eius historiam posteritati mandauit. Ceterum suisse singularem in eo iuniorem Nilum , quod Graeciae deficientis extiterit quasi serotinus flos, tanta est laus, tam excellens praerogatiua , vemerito schismaticorum mentibus pervicaci duritie exsicca. tis , Nilus ipse sit exundans ad irrigandos eorum animos Aegypti Nilo abundantior & selicior. Quando perditissimus

Photius, omnium Schismatis malorum consarcinator & architectus, Romanam cauillabatur Ecclesiam , & Pontificis Romani auctoritatem oppugnabat Ob additamentum , ut

schismatici vocant, ad symbolum, S dogma ipsum de Spis ritus Sancti processione Sa Filio, atque ob ieiunium Sabbati: tunc Nilus tanta obseruantia Romanam prosequebatur Ecclesiam , tam religiosus erat summorum Apostolorum gloriar venerator & cultor, ut ad se venientes curationis gratia , Romam ad Apostolos t ransmitteret, tanquam ad perennem pietatis S religionis fontem ; seque indignum diceret, qui principes Apostolos vel solo nomine appellaret. Proincessionem vero Sancti Spiritus ex Patre S Filio, non calumniatus est ut dogma nouum et quippe qui optime norat, quid Sanini Patres docuissent,& praesertim Cyrillus in sacrosancta Synodo Ephesi. Quam vel oscitanter legerat impietatis magister Photius, vel ccrte licitum sibi putabat mentiri vir pessimus, ut ambitioni suae blandiretur. Cum Cyrillus meridiana luc clarius, apertissimis verbis fidem antiquae Orientalis Ecclesiae declarauerit de Sancti Spiritus processione; & e visceribus fundamentorum Nestorianae haereseos,ubi illam radicitus euellit, adeo luculenter docuerit, expresserit,inculcarit eius ab utroque processionem, non semel,non perfunctorie, sed neruosis utendo demonstrationibus plurimum meditatis repetitionibus ι

16쪽

vt profecto monstri simile sit homines in tanta luce caligasse.

Esto: Photius innatae ambitionis studio inflatus lucidissima videre non potuit: Recentiores cur tam vecordes ξ cur ad veritatis radium oculos non aperuere Sed tanta stupiditate laborarunt, ut versentur in tenebris ; & sese iactitent quasi synodalium Decretorum retinentissimos defensores, qui nihil minus fiunt, quam . Synodorum obseruantes nec pudeat asserere, corruptos esse libros a Latinis. Si enim e Cyrilli verbis expunxeris, quae ille disputat contra negantes Filio

Sancti Spiritus productionem , quid aliud efficies, quam Cyrillum ad argumenta Nestorij mutum Nec vero addit mentum Nilus credidit, ut blasphemantes vocant schismatici edocti a Photio, quod symbolo iure appositum vim habet explanationis; cum probe sciret egregius Pater, quid addi, quid demi vetuisset antiquitas; & illud nullo modo addi,quod si non intelligas , male credas . De ieiunio porro Sabbati

longissime aberat veracissima Nili mensa deprauata mente Schismaticorum. Ille Orientalium consuetudinem non apocrypho cuidam Canoni Apostolorum tribuebat, praecipienti ieiunium Sabbati praeter unum, nempe vigiliam Paschae;quem a Romanis violari asserunt Schismatici ieiunantibus Sabbato . Non hasce ineptias fundebat Nilus : sed ita morem tenebat

Orientalium , ut probaret & consuetudinem Latinorum . Sciebat enim hanc esse rituum Ecclesiae pro locorum vari tate diuersi ratem , &a principio multiformem extitisse orn tum Ecclesiae ob distinctam salua unitate fidei piorum rati nem institutorum . At vero auctores schilinatis antiquistimum & venerandum Romanae Ecclesiae morem post aliquot secula impudentissime damnarunt ; & prolato conficto illo Canone imperitis persuaserunt, ita pertinere relaxationem

Sabbati ad cultum fidei Christianae, ut quod uis aliud sacrum dogma necessarium ad salutem consequendam. Tam illustris scientia , tam illustris erat Nilus pietate. Sed utinam post duos hosce inclytos Nilos non extitisset tertius,qui egregium virtutis nomen bonis omnibus affluentissimae sente . salsa- '

18쪽

. salsarum exhiberet aquarum , Thessalonicensis antistes, &e. vaniloquentiae Schismaticorum antesignanus . Huius pernisciosissima dicta & sententias una cum suis consutationibus, i , Deo dante, post sancti Patris historiam videbis edenda: vi palam fiat omnibus, quid intersit inter Nilos & Nilum; dei, nique inter auitam Graecorum theologiam, & schismatic

ri rum ab nas nouitates .

20쪽

VITA ET RES GESTAEsANCTI E T DEI FERI

NILI IUNIORIS

'terprete Ioanne Matthaeo CaryophiboeArchiepiscopo Iconiensi.

Ratia Diai nostri Iesu Christi , & charitas

Dei,&comuni. catio factiSpiritus:bonu quippe est & ordiri a Deo , & in Deu desinere: sit cu omnibus studiose audientibus, & cum tenuitate mea mentisq. paupertate, qui audacter historia vitae sancti Patris nostri Nili iunioris sum narraturus. Non enim per hominem,uel suggerente, & adhortante hominis

SEARCH

MENU NAVIGATION