Nahumi de Nino vaticinium explicavit, ex assyriis monumentis illustravit Otto Strauss

발행: 1853년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

2쪽

EXPLICAVII

4쪽

CAPUT I. DE NAHUMO VATE. q. I. De nomine Nahumi Iq. 2. De origine Nahumi Ivq. 3. De aetate Nahumi XIII CAMT II. DE RERUM IUDAICARUM ET ASSYRIARUM STATU , QUEM SPECTAT VATICINIUM.q. 4. De conditiono Iudaeorum XIXk. 5. Do rebus Assyriorum XXX CAPUT III. DE VATICINIO NAHUMI. q. 8. Brevis argumenti propositio I xv f. I. De indole vaticinit . LXVI q. 8. De eventu vaticinii LXXIII q. s. Interpretum conspectus I.XXVII

COMMENTARIUS.

CAPUT PRIMUM ICAPUT ALTER 45 CAPUT TERTIUM . 87

6쪽

q. l. DE NOMINE N Λ HUMI.Νahumi vaticinium de Nino editum priusquam deinceps enarremus, primum disputandum nobis de vate est. Nec multa sunt, quae hae in quaestione licet indagare. Nomen eius et origo in titulo notata reperiuntur; dein, quo tempore et quonam loco fuerit vaticinatus, concludendo elici atque definiri potest; praeterea nihil statuero pro certo valemus. Age igitur in nominis inquiramus significationem. Nomen ci' I repetendum est a. v. II; habetur autom in eorum v v. numero, quae altera radicali l. reduplicata et producta eius vocali formantur, cis. ΕWAI DI avssuhri. Lehrb. 1844, q. I 55 b; quo in genere pronuntiatio ad passivam et intransitivam pertinet notionem, ch. EW. ibid. , d; q. 149, d; est. Σ' , i an, ; significatur igitur is, qui plenus est eo, quod indicatur verbo. Iam vero tam , quod in L Ical non legitur, in reliquis speciebus plerumque notat consolari; cis. GESENII thes. n. V.; ulciscendi onim potestas paucis tantummodo locis invenitur, V. c. Niph. Ies. I, 24; Eet. IV, l3. XXXI, 16. XXXII, 31; Uithp. Gen. XXVII, 42. Possit ergo dupIex sensus verbo subiectus esse: aut eius, qui solatio affectus, solatio plenus est, aut eius, qui ulciscitur, qui non sine ultione offenditur. Ac si verbi respicimus usum, priorem illum praeseremus, praesertim cum nomina omnia

7쪽

ab hoc verbo derivata non ad ultionis, sed golatii notionem por- tineant, v. c. tari, misericordia IIos. XIII, 14 'U' 2, Σ'o mari,

Ii; Iob. XV, 1l all.; neque vero nomina propria, quae huc cadunt, alterum flagitant sensum, Cri I 1 Paral. IV, 19. mona, Noh. I, 1, 'as a Neh. 7, IV 2 Reg. XV, IT 8s., n mari 2 Reg. XXV, 23. Recto igitur significationem nominis reddidit CARGOVICA : qui solatio affectus est; sensum potius eXpresserunt IIIERONYMUS, LETII ERUS, A BARBANEL, cum interpretarentur: consolator; nam si quis magno ipso solatio affectus est, alios quoque probe valet consolari.

Haee autem nominis potestas vaticinii indolem uberius paullo post explicandam adeo perseeta eomprehendit specie, vix ut temere quis videatur Opinari, non personae nomen, Sed appellationem officii illius, quod deus vati iniunxerit, expressam in titulo indigitari, quemadmodum Malachiae nomen a gravissimis quibusdam interpretibus expositum est . Quod quominus admittamus, monemur primum eo, quod adiecto eius oppidi nomino, unde Nahum suerit oriundus, certa quaedam vatis Persona innuitur; tum vero quod Nahumi nomen apud Iudaeos haud ita raro reperitur'; v. c. inter Iesu etiam maiores in tabula genealogicaa S. Luca exarata nono a Iosepho loco commemoratur Nasi ιι του 'Eoλέ III, 25 . Iam vero vix est, quod notemus, cum Rntiquis omnino temporibus, tum apud Israelitas nominum tam origines quam significationes in amplissimo loco suisse constitutas; pleni enim sunt Il. 33. exemplis eorum, quorum nomina, vel Parentum spe et desiderio nuncupata, vel inspirante deo imposita, ingenii indolem et vitae rerumque gestarum rationem eXpre8SRsere atque praeclara reserant imagine; quo in genere magna praesertim Ρrophetarum pars est asserenda, Elias, Iesaias, Sachariati all. Potest autem ea natura, quam Nahumi nomine descriptam

Vidimus, aut ad deum referri, aut ad prophetam; ubi illud sta-

Hiuisit proli. in Nah. WiKgni Real orierb. a. v. Gasgnio auctore thes. a. v. in Phoeniciis quoque marmoribus exhibetur.5 Sie enim LXX reddiderunt nomon.

8쪽

I. I. DE NOMINE NAIIUMI.

tuimus, CARPARII verbis ratio rei optime illustratur: Zu alienZoiten gab es in Israol etabilose Personen, die in thren Namen fur sicli solbst und thre Vol ksgenossen ei ne immerWahrende um- herwandeinde Predigi Waren von dem herrlichen Wesen und dengrossen Thalen Jehovah's, thres Gottes, sci Wie davon, Wie dasHerr Eu thm stehen und was man von ilim orbeten una erWarten solite. Quod ubi ad nostrum nomen transfertur, licet satis praeclarum praebeat sensum, negari tamen nequit, de iis potius nominibus Valere, quae cum v. m composita sunt, utque adeo aptius adhiberi in explicando v. quam simplici v. Quare, si ad hominis potius atque vatis reserendum naturam vid tur - nisi forte nomen puero a parentibus temere nec ulla sensus ratione habita impositum esse putandum est, quo in genere affirmari nihil potest- existimabimus Nahumi forsan parentes Israelitas cum regnum Ephraimiticum gravibus plagis ad internecionem usque concuteretur, constituto infantis recens nati nomine similia nuneupassct vota, qualia seeit Lamech, cum nasceretur Noach, Gen. V, 29. Utcunque est, praesagium nominis egregie evenit. Nahumo enim contigit, ut potentissimi hostis funditus evertendi species per visionem divinitus excitatam ei offerretur, unde summo ipse affectus solatio Iudaeos simul Manasse rege suo privatos,ipemictem atque exitium ab Assyriis metuentes, consolaretur; nec eos solum, verum omnes omnino regni divini cives, qui seculari potestato unquam forent oppressi atque pessumdati. Ac licet ad notionem nominis hunc in modum Oxplicandam, ubi initium praesertim libri spectamus, magis idonea esse cogitatio ultoris videatur: altora tamen illa et praeelarior est et cumulatior; -hostium enim deletio, ut Ι. H. MICHAELIA utar

verbis, ecclesiae est consolatio. 1ὶ Ueber Mielia den Morasthiten p. 19.2 CD. q. 2.

9쪽

q. 2. DE ORIGINE NAHI MI. Quoniam de nomino diximus, quod vaticinio praefixum reperitur, iam de origine agendum est ibidem declarata v. quo secundum Rmplissimam eXemplorum similitudinem docemur, Nahumum natum fuisse in oppido s. vico Elli Osch. Deprehenditur enim consuetudo in ii. 38. , ut eorum prophetarum qui nec nobili quodam genere orti nec eximiam ipsi celebritatem nacti fuissent, patriam una cum nomine inscriberent in titulis, qua ab aliis eiusdem nominis viris distinguerentur. Sic Ahia declaratur Silonita

I Reg. XI, 29, Micha Morasthita Micha I, 1, Ieremias Anathothensis Iorom. XXIX, I. Antequam autem do situ huius oppidi quaeramus, absolvenda eorum opinio est, qui patrem prophetae v. 'se,Nn indieari existimaverint. Quae non exorta recens est; HIERON. in prooemio severat: , quidam putant IIelcesaeunt patrem esse Nahum, et

secundum hebraeam traditionem etiam ipsum prophetam suisso nec ignota CYRILLO orat, cum diceret: , ,ἐκληφό/ιεθα γαρ, ο χ

reserendum esse; at verba eius 'Iuse in utramque partem possunt torqueri, GROTII autem et DRUSH sententia, qui scribae mendum arguunt pro 'Cy re 'PU, coniecturae vix superat dignitatem. Secutus est hanc omnino opinionem VATABLUS, Cum Suspensi inter utramque et inopes consilii haererent ABKN-ESRA, ΚΙΜCIII, VITRINGA typ. doctr. proph.; grammatica quidem ratio utramque admittit sententiam '; at vero I longe saepius, ne quid confunderetur, prophetarum maiores notantur v. N, cis. Ies. I, I;

2 de patre Nahumi nihil omnino traditum memoriae est, cum de vico Ethosta sat multa accoperimus. Quare eorum quoque nugis praetermissis, qui symbolicam aliquam notionem e nomine elicuerint pluviae serotinuo v. Is se s , quia post Ionam cecinitI Cis. GgsgΝii Lehrgebaude j. 122, 2.

10쪽

Anxuri. , vel otiam a tarditate Vindictae all. - longe plurimorum tam nostratium quam veterum v v. dd. sublevati consensu

e quibus v. c. asterimus R. SALOMONEM IARCIII, qui affirmavit: xv v et 'Phre , confestim ad gravissimam quaestionem dositu Eleest instituendam trans amus. Nostra memoria in duas omnino partes abierunt interpretes.

Alii liquo ot longo plurimi et vetustissimis adiuti testimoniis locum in terra sacra quaerendum existimant, alii in Assyria, haud procul ab ipsa Nino; ab hac parte constiterunt EICHHOR-NIUS Introd. g. 385, I. D. MICHAELIS, GRIMMIUS, HETZEL HibeI-Werk VII, p. 175, ΕWAI.DUA , RITTER Erdkunde vol. IX, p. 742 ff., TUCHIUs comm . de Nino urbe, LΛYARD Ninevel, p. 125 ss. Age utriusque landamenta et argumenta examinemus diligentius. I. Ethosta fuisse in Palaestina situm 1 primo loco ex antiquitate testimoniorum patet. Tradidit enim HIERONYMUs in prooem: ,, .... cum Helcesaei nil. Helcesei, Eleest usque hodie in Galilaea viculus sit, parvus quidem et vix ruinis vel rum aedificiorum indicans vestigia, sed tamen notus Iudaeis et mihi quoque a circumducente monstratus My. Quod testimonium eius viri, qui in ipsa terra sacra vivebat, CYRILLI ALEX. confirmatur verbis, qui eodem fere tempore de v. 'Eλκεσε docuit: δε αυτη πάντεος που ' Ιουδαίων χάλρας. Quo addendus etiam videtur EUAEBIUs, qui in Onomastico S. S. nihil quidem habet praeter haec: ,ζεικεσε, ωγεν καὶ μονιι ὁ Ελκεσαiυς tamen, si vicus non fuisset in Palaestina, sed

in Assyria situs, nescio an not-Set.

Eodem fere ab aliis ducimur auctoribus, etiamsi minor eorum videatur gravitas esse. PSEUDO-DOROTIIEUS de prophii. AHic

I Cuius testimonii vim infringere sibi videbatur GEsa Ius, eum thes. a. v. MSeveraret: isCrederem homini, si vicum Ethos monstrasset, sed viculum ELcΕsI ut tunc legere solebant 'IUR N desectivo seriptum monstranti non magis credo, quam mystagogo nostratium, qui peregrino homini germanico non admodum docto de oppido Hallis elis, IIallensor , sciscitanti, ne quid ignorasse videretur, confestim vicum oppidumve proximum quodque ostenderet. Minime certam de ea re extitisso traditionem, vel ex diversitate eius appuret. At minus temere iudicasset v. d., modo diversis nominis pronuntiandi modis atque traditis a veteribus de situ eius opinionibus quidnam subiectum esset commune, diligenter reputavisset; ut omittam Hieronymum, qui maximam vilao partem in Palaestina degit, vix peregrino alicui Halas praetervolanti sui Me comparandum.

SEARCH

MENU NAVIGATION