Nahumi de Nino vaticinium explicavit, ex assyriis monumentis illustravit Otto Strauss

발행: 1853년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

21쪽

tandam eorum opinionem, qui alteram Iosaiani libri partem ad exilii tempora reiecerunt. - Deinde, ne altius descendamus quam ad Ieremiae aetatem, vetamur eo, quod in eius nonnullis locis Nahumi memoria resonat; cis. Ierem. X, I9 c. Ν . III, 19;

XIII, 22 - 26 e. N. III, 5; XXX, 8 c. N. I, 13; L, 37 c. N. III, 13; LI, 12 et N. III, I9; LI, 30 et N. III, 13; LI, 27 e. Ν. III, IT.

3 Quibus argumentis cum eiuη loci comprobetur ratio, quo Nahumi liber in dodehapropheto habetur, et eorum reiiciantur opiniones, qui prius eum vel serius vixisse, quam quo temporis spatio supra indicavimus: addendum est, sermonis quoque indolem Iesaianam aetatem olere; v. c. 'Cur Ι, 8 et in rix II, 2 a Iesaiae demum tempore reperiuntur usitata. 4 Alia aurem indicia ipsa vaticinii verba suppeditant, ubi recte explicantur, atque adeo id, quod iam elicuimus, partim confirmant, partim distinctioribus finibus describendum suadenti Quas ut ordine temporis proponamus, primum Sanheribi non expeditio solum et, qua Iudaeos affecerit, angustia apparet praeteracta I, v. 9. 12, verum ad necem eius etiam, quemadmodum

a Iesaia descripta constat XXXVII, 38 haud dubie respicitur

I, 14; neque negari potest insolentium Rabsahis verborum memoriam deprehendi II, 14. cfr. pag. 86; nec malo ΗΑΕVERNICRIUS eam rationem, qua de Iudaeis dicitur I, 7: obonus Dominus, et munimento est die angustiae eL, Hishiae tempestatem indigitare contendit; nos autem non hoe ei assentimur nomine, quod praesentis conditionis indo quaeramus indicium verum omnino Domini naturam describi existimamus, cuius praeclarum illud exemplum in recenti omnium memoria haereret; cla. p. 24. 5 Tum vero Assyriorum potentia, cum ederetur oraculum integra erat; cis. I, I 2: ,,licet integri et ita multi sint ot., cis. II, 12. 13. III, v. 15 - 17; id quod satis magni momenti est. Temere enim IIAEVERN. asseveravit: oschon bald nata Sanherib hann dies nichi metir gesagi werden. Charhaddon's Regierung bo-goisinet schon die let2ten Versvehe und Anstrengungen, den alien Glanet wieder hergustellen; at ea ratio potius invertenda est: nam post ignominiosum illum Sanheribi receptum auctoritatem et potentiam regni plane suisse fractam, paullo post ostendemus; Assarhaddon autem, filius eius, veterem imperii gloriam non ΝΟ-lum conatus est recuperare, verum revera restituit; ergo hoc demum rognanto potentia eorum integra potuit appellari. Diuiti ori l

22쪽

XVII

6 Porro ad eiusdem Assarhaddonis regnum pertinet, quod Iudaeis videmus periculum ab Assyriis imminere II, I secelebra Iuda sosta tua, exsolve vota tua cis. pag. 49; quid 3 quod iugo eorum et dominationi subiecti sunt, eis. I, v. II. 13. II, 1. Haee autem conditio illi tempori, quod Sanheribi cladem subsecutum est, nullo modo adaptari potest. Nam qui ΚNOBELII sequuntur sententiam, qui Iudaeis existimat timendum suisse, ne Sanherib rex integris copiis collectis iterum peteret Iudaeam, ut acoeptam cladem repararet, ii in idem incidunt vitium, quod modo not

vimus. At vero Λssarhaddon cum novos colonos in Ephraimitucam terram deduceret, qui evacuatos incolerent agros, mpia eius erebro Iudaeorum etiam fines vexaverunt, et vel regem eorum Manassem, occasione oblata, captum vinctumque Babylonem asportaverunti

7 Iam vero non omittendum est, quod nusquam Nahum P cata populi arguit, nec atrocem defeetum a Domino, quem asmiserant, exprobrat, sed solam liberationem si salutem pra dicat. Tale quid autem, ne sorte in salsorum prophetarum n mero haberetur, omittere omnino non poterat, nisi ea populi erat conditio, ut poenis peccata subsecutis satis superque vid retur DPPre88us atque pessumdatus, atque adeo, quantum fieri posset, . salutis promissae solatio a desperatione revocaretur. Quasrendum ergo aliquod tempus est, quo Iudaei, Manasse regnante, graviter amicti summas calamitates et vel exitium atque perniciem reipublicao pertimuerint. Cuiusmodi tempestas unica reperitur illa, qua Manasse rege in eaptivitatem abducto ipsi verebantur, ne, quemadmodum Ephraimitico regno,

ita Iudaico quoque interitus ab Λssyriis propediem Pararetur. cis. q. 4.8) Cui sententiae documentum praebent Nahumi verba I, 13

declarata se et vincula tua rumpam quae ubi accurate comparantur cum Ιos. X, 27. haud Obscure Ad regem vinetum captumque respicere videntur. eis. P. 40.

Quae eum ita sint, totius libri ratione videmus tempus illud,

quo Manasse vinctus Babylone tenebatur, non Commendari solum verum flagitari. Quod insuper suadetur eo, quod nulli praeter Assyrios commemorantur hostes, nisi sorte Aegyptii ; non multo post enim a Chaldasis etiam timendum erat Iudaeis.

23쪽

9 Quo accedit, quod vindictae de Assyriis sumendae instrumenta nullo modo nec nominantur neque aliquo indigitantur indicio; hoe solum videtur moneri, non ab Aegyptiis y Ninum sore

eversam. Et cum en sere consuetudine omnes deinceps prophetae contineantur, ut quo propiva absint ab eventibus vaticiniorum, eo distinctius atque expressius, sicuti omnia, ita instrumenta quoque divinae voluntatis describant, non temera concludemus, Nahumi oraculum satis diu esse enuntiatum antequam veniret. Hanc autem rationem satis gravem plane neglexerunt ΕWALDUR et IIITZIGIUS, qui, quantum Posset fieri proxime ab seventu con titerunt; quorum sententiam ideo quoque prorsus 4mprobandam censemus, quod humanne vatis menti atque deli

vaticinium non videtur a visione repetendum divinitus excitata atque moderata est. I, 1 D ra 'no), sed nihil est quam - earmen didacticuml Iam vero temporis notatio illa, quam modo indagavimus, quantopere cum universa vaticinii indole concinat, consestim apparebit , ubi rorum Iudai earum statum atque conditionem diligentius descripserimus.

I Thebarum expugnatio, III, v. 8 - Io eommemorata, ad indagandam Nahumi aetatem nihil pertinere potest; missa enim interpretum longe plurimorum opinione, non praeteractam aliquam afferri cladem, sod praedici suturam existimamus; id quod luculentis argumentis comprobasse nobis videmur p. 98 - 102.

24쪽

I. 4. DE CONDITIONE IUDAEORUM. Sacros Israelitariam prophetas constat non temere nee nulla prO-

vocatos occasione et necessitate fuisse vaticinatos, Verum Summis deinceps temporibus, cum respublica- in periculo et discrimine versaretur, et humani ingenii atque consilii impotentia divina luce et auxilio egeret. Hoe enim munus sacris Domini vatibus iniunctum erat, ut divino spiritu instincti atquo illuminati , rerum n deo gestarum explicata ratione et futurarum specio proposita, praesenti cuique populi statui ita moderarentur, ut ad amplectendam salutem, si non universa gens, olecta tamen eius rudera consormarentur. Cuiusvis igitur vaticinii caussa et ratio e temporis sui conditione emenda est. Iam vero, priusquam ciritatis divinae statum, qualis Nahumi

aetato erat, tristissimum ac paene desperatum enarremus, in moria paullo altius redeamus oportet.

Ubi Israelitarum historiam indo a primo templo absoluto ad alterum usque cogitando complectimur, medio sere inter utrumque loco interiectam videmus Ussiae regis mortem a. Ch. 758 . Exaetis enim laetissimis Salomonis diebus, consestim pestis illa, sub superficie diu grassata arius interdum palam deprehensa, summa cum violentia erupit: invidia decem tribuum erga Iudaeos diu cohibita potentissimam rempublieam in duas laceravit particulas, et desectus a Domino, cui Salomo primum conniverat, postea sese ipsum aperte dederat, ita auctus est, ut in regno Ephraimiti eo idololatria rite instituta sero ad aversionem usque semper duraret, Iudaei autem intor Domini et idolorum cultum suspensi modo hos modo illum sequerentur; et eum decem tribubus statim destinaretur interitus niquo internecio, Iudaeis tem-

25쪽

XX PROLEGON RNA. CAP. II.

pus quoddam et optio facta ost, num sorte poenis precata sua gravioribus deinceps subsecutis in poenitentiam aeti, ad iustum

clementemque Dominum suum integris animis reverterentur.

Quare ad exsequendam punitionem Aegyptii primum Sisaho rogo

perunt Hierosolyma; deinde ad Ussiae regis aetatem, quo magis dei praecepta neglexerunt et suis considerunt viribus, a vicinis gentibus minoribus vexabantur. Nili ilominus victoriam etiam i selieitatem largitus ost Dominus, ut benignitate convorterentur iid poenitentiam, atque adeo Ussiae tempore summam Prosperitatem utrique regno conciliavit, subactis omnibus gentibus ab Egoon Gebor ad Thapsacum ' - ut eo magis in luxuriam et su-porbiam et aliarum religionum cupiditatem inciderunt, quas

summa morum depravatio et atrocissima quaeque lacinora sequebantur. Quare cum statutum conversionis tempus sprevissent et

idolorum Canaanensium cultu inde n IOam rege magis magisque inquinarentur, Dominus mortifero Ussine anno Per Iosaiarii prophetam diram dixit sententiam Ies. VI , ut iam obstinatae contumaciae atque perniciei traderentur, nec amplius etiamsi audi-rout verbum, redire et servari tib interitu possent. Ita factum est, ut Iudaei statim sunestissimo bello a Syris et Ephraomitis illato a summo gloriae sustigio in extremam dei ieerentur miseriam , et, cum Pessimus rex Actias Assyriorum implorasset auxilium, arbitrio eorum ne Paene dominationi subig rentur; atque adeo, cum Plus dueeniis quinquaginta annis cum minoribus tantummodo gentibus conflictandum fuisset , iam ab ingenti regno mundano non vexari solum, verum Ilessumdari eteontundi coepti sunt. Nihilominus quadraginta lare uianis Praeteractis Dominus celeberrimo exemplo ostendit, quid etiam tum valerent Iudaei, si non a gentibus deo infestis Peloroni auxilium, sed suam implorarent gratiam set Omnipotentiam; Assyrios enim ad summum potentiae culmen evectos ante Hierosolymorum por-I CD. Κgu. Commentar liber die Bb. der KOnige, ad 2 Reg. XV,

16, p. 9. 2 CD. CAspAm der syrisch - ephraimitische Krim p. 8 εs., qui copioseot egregio de huius belli ratione et pondere disputavit.

3ὶ Praeter ceteros Syri Damasceni, qui singulari quadam ratione eum utroque regno continebantur, eontinui sere irritamenti simul et flagelli munere fungebantur; quomm vices iam longe gravius agendas susceperunt Assyrii. eis. CAa Ia l. l. P. 19-2I.

26쪽

q. 4. DE CONDITIONE IUDAEORUM.

tas adeo perculit, ut tarde demum ab horrenda clade respirarent. - Λt ipso etiam Uishias prosperum fortunae fiatum se serro non posse probavit; nam cum vix mirifice esset expertus, non in hominibus sed in solo deo eonfidendum esso, tamen cum Bu-bylonii amicitiam et societatem ei offerrent, blanditiis eorum Pellaetus, ut foedere sese dignum commonstraret, omnes ita opes et munimonia iactando ostendit. Tum vero Iesaias ,,ecce, inquit, , ,venient dies, et nuseruntur omnia, quae in domo tua sunt

et quae congesserunt patres tui usque ad hunc diem, Babylonem; non retardabitur hoc verbum, dieit Dominus; et ex filiis tuis qui a te exiverunt, quos gignes, sumuntur et sunt ministri in palatio regis Babyloniael - Ηaeo autem vox haud ita multo post partim evenit; nam, a quibus tam splendide et gloriose erat vindicatus, ab iisdem Assyriis Manasso filius Babylonem tu captivitatem abductus est. Tertio anno posteaquam a mortifero morbo Hishias suit servatus , natus est Manasse . Qui cum XII i ' notatis anno ad regnum pervenisset, vel nefariis magistrorum consiliis , vel pravorum forsitan amicorum illecebris seductus, ipsa insuper naturae vitiositato stimulante, et connivento iuventute ad omnia malorum irritamenta parum munita , eo pXcessit perversitatis, ut numquam atrociora vitia viderint Hierosolyma. Nam destructo Domini vivi verique cultu, quem summa cum diligentia et solli-Iὶ Ies. XXXIX, 5 s.

2ὶ Quindoeim anni Hiskiae posι morbum erant destinati, cis. Ius. XXXVIII, b, Manasse autem duodecim annos natus rerum potitus est,

2 Reg. XXI, l. 2 Paralipp. XXXIII, I.

M Quoniam in n. ss. malorum regum gesta sestinantius solent eu diri, ad concinnandam Manassis historiam, quippe qui LV annos, diutissime omnium, regnaverit, praeter ea, quaa ex ipso Nahumo patent,

nihil pertinet nisi 2 Reg. XXI, v. 1-Is et 2 Paralipp. XXXIII, v I-2I. Contra EwMnus Gesch. cles Vol hos Israel III, a, p. 364 as. egregiam sontium silvam huic tempori obtrudit, Deuteronomium, librum Iobi, Ies.

CXL-CXLII ali., quos omnes longo aliis temporibus adseribendos ecclosiae magno consensu censemus; ac licet ad universam rerum enarrationem, satis luculenter et praeclaro ab eo institutam, opinionum commenta

illa non magnopere pertinuerint, tamen in singulis rebus, fictitiis fontibus illis nixus, haud pauca arbitrarie contendit. 4 Cis. Hassii Goschichio der Konige II, p. 16o ss. o CD. KEtLu I. I. p. bb9.

27쪽

citudine restituerat pater, gentium gessi superstitionibus audacius dedit, quam quod ullus antea rex suerat ausus; id quod eo tacilius Ρerpetravit, quo inveterata populi ad idololatriam propensio Uishiae studio cohibita potius quam eradicata erat, et sat multi etiam vixerunt, qui XXIX annis ante Achasi superstitiones sectati, libidini diu codrcitae pronis iam animis indulgerent. Λe sicuti post emendata sacra impietas recenti eum impetu solet relangari, ita idololatria et nequitia cum violentia adhuc inaudita grassari coepit. Non enim in iis superstitionibus iaciendis acquievit Μanasse, quas maiores iam dudum admiserant, Sym-Phoeniciis, Ammoniticis aliarurnquo gentium accolentium, verum etiam siderum cultum, ab Assyriis mutuatum , petulantius Achaso insti-

iLius comm. in II. regg. p. bb9 ss.ὶ universum coelorum exercitum ea demum tempestate, quam Assyriam voeamus, religiosius ab Israelitis coli coeptum suisge; idque ad Assyriorum commercium esse roserendum, inde apparet, quod Assyrii non solem tantum et lunam, verum coelestia omnino corpora adorabant, uti traditum a veteribus est et monumentis praeclare comprobatur; unde etiam apparet temero iudicasse Μ- Mi , Assyrio

rum religionem suisse non idololatriam sed purum siderum cultum, nullia humanae similitudinis imaginibus admissis G, p. 68 ; permultae enim deorum imagines in marmoribus inveni utitur expressae; verum, ad quaenam numina singulae deinceps reserendae sint, non prius statui certo potest, quam scriptio enneata satis sit enucleata. Quae adhue in hoc geuero conscripta sunt, ea coniiciendo sero indagata sunt, ni quo multiplici discrepantia etiam incertiora redduntur. eis. LATARD Niniveh v. s. Ueberreste

quo adde RA Nso lim qui varia nuper deorum nomina, quue oecurrant

in inscriptionibus, proposuit in t Outtines of Assyrian history p. XVIII ss.

- At vero licet totius mythologiae huius ratio satis adhue obscura sit, tamen, quae ad illustrandos Il. ss. pertineant, necurato monumentorum examine et comparatione videntur investigari posse. Ae primum quidem .ummum numen, orex omnium deorum magnorum RAHIasson Commentara m cunei f. insc. p. 3I , Baal s. Assar, Assur, Assarak ibid. P. 26. Ouuines p. XVIII duabus imaginibus exprimitur; altera circulum exhibetvribus alis Ornatum, in quo humana plerumque figurae pars Superior eon spicitur scis. LATARD. l. l. fg. 79, a. h. o; eiusdem Mouuments of Ninevelitis. 6. 25. 34. 39. 41. 53 est. BoΝom I. L p. 253 ; in Assyriis tabulis non

invenitur nisi volitans super arboro sacra, iusta commemoranda, vel super rege, quem aut comitatur sero in procliis, et quocum omnes gestus eι manipulationes communes agit, aut a quo supplice adoratur. Eadem imago

diversa paullo ratione delineata apud Aegyptios uotissimum est solis simu

28쪽

j. 4. DE CONDITIONE IUDAEORUM.

XXIII

luit; in utroque templi atrio pontificum et populi eiectis Do

mini altaribus, Baali, Astarti, et universo coelorum exercitui foedas erexit aras; et, quod nemo antea fuerat aususia in ipsa aede Domini tetrum Astartis simulacrum constituit. Porro, quod

lacrum, nec non apud Persas invenitur cela. LAT. l. l. p. 416. VAux Nine-veh and Persepolia p. 398 . Gravior autem altera est summi numinis imago, quae ostendit virum, sicuti omnes dii, permagnis viis praeditum, qui altera manu fructum palmao tenet, altera vas s. panistrum Me quibus hie non est disputandi locus ; insignis Rutem est ea pite aquilino est. LAT. fig. I. Bomm p. 256 all. . Atque haec quidem figura vix dubitandum est quin reserat numen illud, in cuius aede Sanherib traditur tuteri tus osse, Iri I, Ies. XXXVII, 38. 2Reg. XIX, 37. eis. RA-ting. Commeu-tary P. 26 sa. Bon. l. l. p. I97 ss. GROTEF. l. l. p. 10. 33 . Summa eius dignitas atquo eximius etiam Iocus praeter cetera numina esse videtur Uri Gnorar. p. 33x et in palatio Nimrudensi quod caurum Epectat, sacrarium eius repertum est, do quo diximus infra ad I, I 4 pag. 41. 42. Nomen paullulum quidem dissere ab Assaraeo; at o diversis rationibus quibus LXX reddiderunt , i Eminrescet, μεσεοι , - σαοάχ, posterior propius abest. Neque vero eorum sequimur opinionem, qui nomen retulerint ad v. aquila, cum αχ s. εὐχ haud raro Assyriis ot Babyloniis adiiciatur nominibus late. IV N; GROTRF. p. 4m; nam Assaraci nomen aperte prodiit ex Assar a. Assiir, RAULINs. Comm. p. 27; fatalius accipi potest, ut Israelitae propter caput aquilinum similem vocis

sonitum cum v. coniunxisse videantur.

Tum vero haud raro in monumentis singularis quaedam arboris sacrae conspicitur species lais. LAT. fg. 33 , summae dem simulacrum, Astartos, quao Assyriis audiebat Yastara, cis. B ires. ouilines cl. P. XX; vix enim alitor quam coniuncta cum Baalis symbolo illo, primum descripto, vel ab aliis diis honore assecta reperitur. eis. LAT. fig. 31, R; P. 410. 426. Bon. p. Ib9. 262 uli. Gossa Ass. p. 94 M. GROT F. p. 37 . Satis autem diversae eius formae inveniuntur. Saepissime oecurrit truncus compluribus nodis distinctus, qui surgere e solo videtur, atque in septena solia excrescit, vittis velisque circumdatus, Meo tamen exornatus, vix ut a columna ad arboris similitudinem artificiose conformata distingui possit. Alias deinde superior tantum eius pars roperitur δω. GOssR, p. 125 ; porro consPicitur truncus tribus sero nodis variatus, septenis soliis ornatus, et plus viginti fructibus inalmarum dactylis, ut videtuo insignis cla.

T. Monuments of Nin. tab. 6 ; in erlindris deinde simplicior etiam species cum trinis soliis fructibusque delitieata est eis. Hogon Cliald etitab. 19, fg. 2; 2I, fg. C; postremo etiam simplex arboris figura, nullo artificio praeter nouos variata, multis fruetibus et soliis praedita, in panistro dei cuiusdam expressa est eis. Gosag Ass. p. 104 . Quao cum ita sint, amplissima lux aecedit ad dissicillimam quaestionem, quae est de simulacro Astartes, I UN, quod saepissime in ii. Ss. commemoratur,

29쪽

XXIV

PROLEGOMENA. CAP. II. cum his religionibus coniunctum esse solet, divinationum et pra stigiarum quaevis genera instauravit, et filios suos in Molochi honorem per nummas transire lacit In vallo Ben Hinnom; inquo omnia tanta oum insania perpetravit, ut abominandos gentium

cuina exemplar Manasse etiam in Redo Domini constituit. In enuel eanda vexatissimae v is notione, quam versiones veti. et interpretes modo reddiderunt Astarto, modo columna vel idolo eius, modo arboro vel lueo cis. GMEN. thes. a. v. , nostra memoria maximo elaboraverant Moviss Phoenicier I, b60 M. , qui imaginem esse Astartes ab eaque distinguendam demonstravit, et KROvs Nomm. siber clio meher dor ΚGnigo P. 222 ss. , eum ostenderet, quomodo inter so differant diu π; at vero illum temere eontendisso existima mus, columnam esse intelligendam sive arboris truncum, abscissis ramis et corona, hune autem haud probe negasse, significari tetiam arbores interdum ab hominibus plantatas s. lucum. Ut enim brevi proponamus, quid ex accurata exemplorum collatione Rpparere videatur, notat 1ὶ arborem artifieiose eonformatam, Astartes imaginem, eis. 2 Reg. XXI, a, cis. v. 7 2 tum vero ad ipsum numen transfertur,

eis. Ind. II, 3. III, T. I Reg. XVIII, 19; 3 postremo arbores etiam vel lucum significat Deut. XVI, 21: . non plantabis tibi a v

lucum omnium arborum pone altam Domini dei tui, quod tibi Dei sti; quae verba tibi cum sequente tantum versu comparamus: ,,neve erigas tibi et reputamus ama Dan. XI, 45. Ies. LI, 16 diei per similitudinem de tentorio in terram figendo, eis. Coh. XII, 11, opinemur sorsitan, Deuteronomii verba non certum suppeditaro at memu- ωD. CAWARI ub. Micha p. 266 ; at vero longo usitatissima v. In I potestas est plantandi; et si recodamus illud dicendi genus Nar VIV mri , Deut. XII, 2. I Reg. XIV, 23 cis. KEIL. a. h. l. , quod crebro mi iunctum est cum vix negabimus, luet interpretationem in hoc exemplo ratam videri. Iam vero, si eiusmodi v. est usus, egregie comprobatur lis sacrae arboris speeiebus, quas in Assyriorum monumentis reperiri modo notavimus. - Addimns columnas in honorem Baali eonstitutas, de quibus cis. Κvita I. l. p. 220ss., apparere eripressas in cylindro quodam Babylonico, eis. Ηοκνκa Chaldeo tab. 20, 3, ubi binas conspieimus columellas, qnibra discus simillacrum solis, haud raro obvium illud, imp situm est. Deinde poster Baalis et Astartis idololatriam, universo eo elorum e Xercitui Manasse sacra secisse traditur, I Reg. XXI, 3. b. 2 Paralipp. XXXIII, 3. b, ab Assyriis, ut verisimile esse supra diXimus, mutuata. Assyrios enim sidera omnino coluisse, nec Rolem tantum et lunam, cum Uiunde notum sit, tum inde patet, quod sat multae stellae pro numinibus habebantur sese. πι-is s. Outtines P. XX ss. ; deinde rarius Baulis et Astartes, persaepe autem solis, Iuriae, quinque septemve stellanim et totius coeli imagines vel divino affectae honore, vel symbolica ratione vel

30쪽

q. 4. DE CONDI 'IONE IUDAEORUM. xxv ritus non solum osse imitatus, verum longe superasse dicendus sit . - Neque vero Dominus non prophetarum vocibus eum admonuit et castigavit; quos tantum abfuit, ut audiret, ut vel persequeretur et cum permultis, qui apud fidem et obedientiam legis divinae permanorent, insania abreptus trucidaret ; ita ut sacra urbs innocenti sanguine profuso tota pollueretur. Quao tanta tamque atrocia lacinora cum rex ipso praeiret, . fieri non potuit, quin populus vestigia eius sedulo premerent et sua quisque scolera et stagitia adderent; et cum satis diu δ praecipites ita in voraginem abirent, supplicii sententia iamiam enuntianda noc amplius disserenda erat. Dominus igitur, cum ,,Davidi et Salomoni affirmasset με, nomen suum in sua domo habitaturum esse tu secula seculorum, nec pedem Israelis e terra cessurum , modo praecepta legis omnia sacerent - iam, quoniam omnem omnino legem foede et Pertinaciter violarant, per Vates, ministros suos, praedicavit: propter horrcnda facinora Manassis et omnia simul, quibus Israelitae, ex quo educti essent ex Aegypto, Suum accendissent iram, se Hierosolyma, haud secus

etiam ornatus caussa adhibitao conspiciuntur, uti Passim Probant monumenta; eis. intra P. 42; LAT. fig. 18. 78 all. Pag. 4II. - Ceterum Salmanassaris et Sanheribi tempore ignis quoque cultus interdum deprehenditur in tabulis monuinentorum; eis. LAT. P. 425. 4II. Deinde Manassem divinationum et Praestigiarum Permulta genera instituisse legimus; quao superstitiones cum Asiaticis religionibus arctissimo coniunctae erant. Nec defuerunt apud Assyrios. In palatiis Thorsaba-dieis et Nimradensibus integra conclavia eiusmodi caerimoniis patrandis destinata erant, eis. Bon. Nineveh and ita Palaces p. 104, 204, 262, 266, 269 ali., in quorum tabulis regem conspicimns e Poeuli et sagittarum rationa sutura praesagiqntem, eis. Exod. XXV, 18. Ezech. XXI, 21. 22. Reperti suut quoquo Teraphim, in tabulatis conclavium conditi, cla. Bos. p. Ib6. 158. 2M. 204

1 CD. 2Reg. XXI, 2. 9. 11. 2 Paralipp. XXXIII, 2. 9.2ὶ Cis. Iosaput Arch. X, 4 .... σται rας τους δικΠίους τοῖς ἐν 3οῖς 'IUρδείοις ἀπέκτανεν, erra' ot δὲ νων προ ν ητῶν ἔσχε v ειδευ' καὶ 1ODrιον δέ et ινας-ῆμ ναν απέος re εν, ως αrμανι ἡεῖο Icta ri 'Deoπολε ιιι.cis. HENGs . Christol. I, b, p. 2. - Iesaiam hoc tempore diro supplicio a Manasse assectum esse, in sabulis est; cis. GEsκη. Ies. I, P. 9 ss. BLERK ad Hebr. XI, 37. HAEvκRΝ. Einteit ung II, b, p. 59 ss. eis. Η ssis. ibid.3ὶ XII annorum puor Manasso ad regnum pervenit; legimus autem filios eius Molocho sacratos esse; quo accedit, quod XXII du regiminis anno Babylonem asportatus est, ut infra videbimus.

4 CD. 2Reg. XXI, 7. 8. 2 Paralipp. XXXIII, 7. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION