장음표시 사용
11쪽
Ratione demonstratur unicum existere
Nam I q. nemo unquam aded desipuit, ut deos innumeros atque infinitos admitteret : atqui si unicus non sit Deus, in numeri atque infiniti sunt admittendi. Non enim ratio ulla esse potest, cur duo vel tres existant, innumeri atque infiniti non existant. Nam si natura entis necessarii, summeque perfecti , multiplicitatem non excludat, innumeri dii atque i
finiti possunt existere ; si possint ; jam
existunt ; cum eorum natura existentiam necessario postulet , nec supponi possint sine contradictione non existentes. Ergoc im absurdum sit innumeros infinitosque deos admittere, unicum esse deum nece sse est. xv. Ideo multi dii admitterentur, quia creandae rerum universitati vel regendae unius Deus par esse non posset. Atqui haec efiicere potest Deus unicus. Est enim Omnipotens, summeque intelligens. Imo cum orbis universi partes ita secum invicem connexae fini Bc aptae, ut omnes ad unum eumdemque finem conspirare videantur , quis non videt unicum esse orbis universi moderatorem. Hinc praeclare
sanctus Athanasios contra Gentiles; Ondo
12쪽
dispoisitionis.inquit , O rerum omnium
Uentiens harmonia, non plures, sed unnm rectorem i us ac ducem Uendit e non enim s plures essent rerum Creatarum Winc es, se aretur ejusmodi universitatis os Eo ; sed omnia confusa rursus O perturbata IO Ut , Cum ian quisque omnia ad suum arbitratim traheret. Quibus addit Lachan-eHis. Non possunt in hoc mundo multi esse rectores, nec in und domo multi domini, nec In unci navi multi gubernatores &c
Ergo m. 3 . Deus est omnieotens & indepen-cens. Atqui si dii multi existerent, omnipotentes non essent Sc independentes. Illi
enim omnipotentes non essent, quorum
Mnguli non possent essicere, quod posset
unacus et atqui res ita se haberet. Nam si unicus Deus B existeret, posset Alexandrum ex. gr. creare; quod si vellet, ejus voluntas effectum suum sortiretur: atqui
si alter deus C existeret, voluntas dei Bnon posset effectum suum sortiri. Nam cum deus C liber omnino esset in operibus extrinsecis , supponi posset nolle ejusdem Alexandri existentiam. In 'hac autem hypote si voluntas Dei B effectum suum sortiri non posset, cum ipsi adver-:aretur altera voluntas omnipotens. Ergo Et vect cum voluntates duae omnipo is
13쪽
THEOLOGIA tentes sunt oppositae, neutra potest effectum suum habere ; alioquin una esset altera potentior : atqui tamen fieri non posset, ut neutra effectum suum sortire-rur. Quippe inter existentiam Alexandri, ejusdemque non existentiam , medium nullum est. Ergo contradictorium est deos multos omnipotentes supponere. Caetera mitto argumenta , atque absurda quae ex multitudine deorum summe perfectorum sequerentuζ.
Tandem non possunt existere multi dii qui sint ab alio dependentes , ipsoque minus perfecti. Demonstravimus enim Deum ut pote necessario existentem summe perfectum esse debere, & ab alio quolibet independentem. Ergo multi non sunt dii, sive Iummi perfecti, sive imperfecti, ab alio dependentes.
Ex consensione omnium populorum demon stratur unicum csse Deum summum , necessiario existentem , orbis moderatorem , caetoris diis atque hominibus impe
1 Hanc fuime Philosophorum omnium apud varias gentes opinionem probaverunt qui primis Ecclesiae seculis floruerunt Religionis Christianae defensores. In rer hos Allienagoras, Clemens Alex nyria
14쪽
u A et u st A L 1 s nus, Tertullianus , Minutius Felix, Maperte ostendit Cudworthus in Systemate intellectuali. Sanctus CyriIlus , Lib. I. contra Julianum. Manifestum eis, inquit, etiam graeco more philosophantibus unum censeri ac in confe1D esse Deum nniversconditorem O natura omnes superantem , a quo facti sunt O producti ad generatio nem alii deinceps dii sub inteliactum Osensum.ut i i loquuntur , cadentes. Quod quidem adeo certum est, ut ne unus quidem inter veteres Philosophos laudari possit, qui deos multos aequales& necessario existentes esse docuerit. Imbsasaciores Philosophi deos inferiores non admittebant, ut patet ex his Ciceronis verbis : Nec vero Deus ipse qui intelligitur
a nobis , alio modo intelligi potes , nisi mens soluta quadam O libera, Iegregata ab
omni concretione mortali omnia sentienso movens. In libris autem de natura deorum , quos de natuia Dei primum inscripserat, unicum agnoscit numen praestan-rissimae mentis quod sit orbis universi e sector , tantique operis moderator. 1 v. Idem docuerunt Poetae omnes ,
qui Gentilium vates appellati sunt &Theologi.
Ex Orphaeo Poetarum Graecorum an
liquissimo , sequentes versus retulit Pro
15쪽
THEOLOGIA Primus, postremusque Ioυis, qui fulmine cander Ille caput, mediumque simul, cui euncta creantur δ. Ille solum ae eaeli sellatos sustinet axes
Rex idem, rerumque parens is originis author , Unica vis , damonque unus, qui eundia gubernat.
Nemo nescit quam sit consentiens Po rarum Latinorum hac de re doctrina, cum Deum summum saepissime appellent l, minum deorumque parentem & regem. Haec apud Horatium leguntur, L. 3. Od.
Qui terram inertem, qui muo temperas Fentosum, is urbes, regnaque ιrsia, Divosque mortalesque turmas Imperio regit unus aquo.
Chri stomus Orar. 3 . rem Omninbeonficit. Poetae omnes inquit , primum principemque Deum univerae parentem a pellant rerum omnium ratione praeditarum,
Ideo autem multa apud Poetas huic sentent ae repugnare videntur, quod non modo sensus omnium naturales versibus suis exprimere curaverunt, sed etiam traditio nes vulgares, fictiones allegoricas , fabulas populares. Qua de causa cum populorum animos in multis corruperint, eos a republica sua Plato merito excludebat.
16쪽
NATURALI L '3'. Homines etiam impetiti vatiarum gentium , etiamsi deos gentilitios , p trios , domesticos, Solem , aliaque sidera,
homines mortuos, bruta animantia, idola coluerint, unum tamen esse si1premum Deum omnium rerum parentem 5c dominum crediderunt. Quod cum ex eorumdem populorum antiquis scriptoribus probari pollet , ex eo satis liquet, I '. quod Pnilosophorum & Poetarum opiniones sequebantur. 2'. Vulgus etiam apud Paganos saepe in has voces erumpebat, δ Deus f Deus videt, Deo commendo, quas Tertullianus vocat testimonium animae naturalitht christianae. 3'. Clim retiagio christiana propagari coepit, non propter unitatem Dei adversabantur Gentiles,
sed propter ejusdem religionis mysteria ,
Obj. I . Tam possunt esse multi dii summe perfecti , quam multae personae divinae. Atqui multae sunt personae divinae. Ergo Ecc. Nego maj. Ratio discriminis est quod personae divinae quas adorant Christiani,
unicam habeant eamdemque naturam divinam qua omnes sunt omnipotentes ,
summeque intelligentes. Multi autem dii cum naturas haberent saltem distinctas, singuli deberent omnipotentia summaque independentia pollere ; quod ta-
17쪽
s Turo LOGIAmen fieri non posset, ut ex probationibus perspictuIm est. Obj. 1'. Tam discrepantes fuerunt Philosophorum sententiae, tamque obse ra quae de Deo scripserunt, ut ex illis nihil in gratiam unitatis Dei concludi possit. Ergo &c. Ita Baylus. D st. ans. Discrepantes fuerunt & obccurae Philosophorum sententiae de natura& perfectionibus entis supremi c. ans. de unitate entis summi, quod esset orbis
universi effector, tantique operis mode-Tator; n. ans. Cum nihil in orbe toto
cernatur quod Deo simile sit, mirum non est discrepantes fuisse sentontias Philosophorum , ubi summe perfecta , ideoquem scrutabilis Dei natura explicanda erat& evolvenda. Verum unanimi consensa statuerunt omnes existere ens aliquod summum ab orbe universo disjunctum , quod mundum regat & moderetur, ut probatum est. Ergo &c. Instabis. Variae gentes diversum ens supremum admiserunt, cum illud dive sis ornatum perfectionibus putaverint, variisque nominibus appellaverint. Ergo non unicum, sed multos deos supremos
Nego conseq. Diversa nomina apud varias gentes Deo imposita non probant
diversos deos supremos a variis populis
18쪽
admissos fuisse. Deus enim varias perfectiones suas Sc virtutes in variis mundi partibus conspicuas fecit, quarum alias alii maxime consideraverunt, ex quibus eum appellaverunt. Quapropter, inquit
Seneca de Benes. L. 4. c. 7. quotieS UODStibi licet aliter hunc auctorem rerum no fera iam compellare , tot appellationes ejus
esse possunt quot munera. Ergo &c. Instabis. Philosophi Deum sibi finxerunt igneam substantiam omnia permeantem, rebusque omnibus sensum & vitam suppeditantem, quem ideo animam mundi nominabant. Atqui ejusmodi sententia unitati entis supremi adversatur. Ergo
Dist. maj. Ita senserunt quidam Stoiei, C. maj. Caeteri Philosophi, n. maj. Non ea erat Platonis , Ciceronis , majorisque Philosophorum partis sententia, qui Deum ab orbe universo quem effecerat, suaque sapientia regebat , sejunctum esse arbi
Praeterea quidam inter Stoicos quorum objicitur opinio , quique rerum uniVersitatem animal esse dixerunt, in qua sicut& nostris in corporibus sensus iniit, ratio& anima quaedam moderatrix rerum omnium ; etiamsi metaphorice locuti non fuerint , quod tamEn a quibusdam creditur , erraVerunῖ magis circa naturam AU
19쪽
io ΤΗΕ LOGIAentis supremi, quam circa ejusdem unItatem. Quod ex ipsa eorum senisnti clare intelligitur. Imo cum substantiam illam rebus omnibus inditam dixerunt igneam, non eam putabant igni nostro usuali similem ' ei namque rationem praes tantissimam tribuebant , qua mundum perfectissimum condiderat , summaque providentia regebat. Sed eam ignem appellaverunt , ut eamdem re qualibet suD- tiliorem significarent atque ab omni concretione corporea sejunctam. Ergo &c. Dices. In confesso est certissimumque
multorum deorum cultum apud varias
gentes obtinuisse. Ergo ex populorum consensione unitas Dei probari non potest.
Dist. ans. Variae gentes deos multos coluerunt, genitos, dependentes Deique
summi ministros; conc. ans. deos multos supremos necessario existentes, rerumque omnium causas; nego ans. & consequentiam. Quos tanquam deos Variae gentes,
vel potius apud ipsas imperiti coluerunt, ii certas in classes distribuendi videntur.
18'. Hominum quorumdam vita functorum , ut optimorum legistatorum, heroum , vel etiam peritissimorum animos
virtus vel scientia hominibus utilis tapE ad sidera ferebat. Eos profecto non deos supremos & ingenitos arbitrabantur , sed
20쪽
NATUR ALI s. t telis essent de hominibus optimὶ meriti, coelesti beatitudine dignos eosdem putabant , & propter eorum virtutes culta prosequebantur. a'. Deos gentilitios , patrios , lares, aethereos, aereos, quos daemones vel genios appellabant, inferiores esse & limitatae admodum potestatis existimabant. Deos coelestes & mundanos quibus praecipuarum mundi partium demandatae fuerant provincise , non credebant independentes & ingenitos ; cum certis muneribus 8c officiis sic essent adstricti do occupati, ut non illis migrare sedibus suis liceret, ne alios perturbarent. Hositaque Dei summi ministros fecerunt, ne totius orbis administratione nimis gra
'. Varias animi affectiones, rerumque proprietates tanquam personas induxerunt & deos, in quibus Virtus erat, pietas, fides, veritas, spes, felicitas, justitia, clementia , sanitas , honor , fama , pax , libertas, somnus, nox ; imo Sc ipsis cupiditatibus aras erexit superstitio. Certhnemo sanus haec omnia deos summos a bitratus est. 39. Solem, lunam, terram ut deos vel
deas habuerunt propter utilitates, quae ex illis in hominum genus redundant , non quod haec omnia deos aeternos & summos