Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

11 THEOLOGIA putaverint l, cum in rebus adversis , vitae que aerumnis Dei supremi auxilium exposcerent, orbemque universum ab eo

De Manichaeismo. Mala triplicis generis in mundo cernere est, IV. defectus atque imperfectio nes , quae mala metaphysica seu naturae dicuntur. Sic homines quidam nascuntur coeci, surdi, claudi, vultu & corpore toto ad fastidium usque deformes , mente hebetes. Σφ. Morbos, dolores, animi moerores , sensationes ingratas, quae appellantur mala physica , seu mala pinnae. 3'. Peccata, nominumque Vitia, quae mala moralia nominantur. His tribus malis totidem sunt bona opposita. Contendit B lus fieri omnino. non posse , ut Deus summe bonus summeque perfectus haec mala vel effecerit, vel permiserit, vel etiam naturae suae necessitate

non impedierit : ideoque si ratio sola

consulatur, fatendum esse deum alterunt existere omnipotentem, necessarium, summe intelligentem , sed natura sua malum, qui in agro patrisfamilias zizania supe seminaverit, sitque causa malorum om-n um quibus assi igitur hominum genus Ec ,

Canteritur. Quapropter asserat summa re- ,rum principia duo esse necessario agnos.

22쪽

N A T U R A L I s. 3 3renda, alterum boni, alterum mali. Quae quidem opinio , authore Baylo, Manichaeis vulgo tribuitur ; cum tamen faustus Manichaeus apud. S. Aug. lib. 2I. contra rium his verbis contestetur et Nunqaam in nobis quidem assentionibus duorum deorum auditum e si nomen. Hanc autem Opinionem totis viribus defendit versipellis Baylus, non ut ejus Veritatem adstruat , cum eam absurdam

dicat plenamque contradictionis, sed ut Dei summὸ providi existentiam everrat. Contra sit.

PROPOSITIO.

Repugnant duo summa rerum principia , alterum boni, alterum mali. . Demonstratur. Principia rerum quae

ad explicandam boni & mali originem

excogitata fuerunt , repugnare merito,

dicuntur , si positis eisdem principiis

neque bonum, neque malum, vel saltem alterutrum in mundo existere non posset rarque positis Manichaeorum principiis neque bonum, neque malum, vel saltem alterutrum in mundo existere non posset. Vel enim haec principia aequali donantur potestate, vel inaequati: si primum, ergo neque bonum, neque malum in mundo potest existere. Nam principium summε bonum ex natura sua, necessitatur ad vires

23쪽

i THEOLOGIAsa 3s omnes impendendas, ut impediat n23muum existat. Si enim posset malum non impedire, recurrendum non esset ad primcipium malum, ut origo mali explicaretur. Eadem de causa principium summε malum necessario tenetur omni qua pollet virtute obstare, quominus bonum existat. Atqui hoc posito si potestas illorum

aequalis sit, neque bonum, neque malum in mundo existere potest. Uires en1m duae aequales & oppositae necessario eliduntur, conatusque suos mutuo faciunt irritos. Ergo &c.

Si vero principium bonum supponatur

malo potentius, malum nullum poterit existere. Vis enam maior minorem Oppositam vincit, & necessario elidit. E contra si principium malum sit bono fortius, bonum nullum esse poterit, Propter eamdem rationem. Ergo si principia haec duo inaequali virtute praedita supponantur , vel bonum vel malum in mundo existere non poterit. Proindεque &c. Et vero nisi haec summa rerum principia foedus iniisse supponantur , quo de jure suo aliquid cedere mutuo consenserint, neque bona, neque mala possunt in mundo existere t atqui foedus illud mutuum quod fingit Baylus, absurdum est& repugnans. Nam foedus illud eo rum naturae repugnat i quippe si princia

24쪽

NATURALI s. Is

pium bonum consentire posset malum in mundo exili ere, opus non esset summo mali principio, ut origo mali explicaretur. 29. Principium bonum non plus de jure suo cessisset, quam principium malum. Quare non plura mala quam bona moralia unquam extitissent. Quod profecto falsum est, maxime de his temporibus quibus deorum multitudini sacra faciebat hominum genus universum, ipsisque cupiditatibus altaria dicabantur Ergo &c. Probatur a Q. ea sententia absurda est qua rosita deus nullus existeret. Atqui posita Manichaeorum sententia, deus nullus existeret. I'. Non existeret Deus summe bonus. Nam fatente Baylo Deus summe bonus est infinite perfectus : a qui non esset infinite perfectus. Non esset Omnipotens, cum non posset bonum

quod vellet efficere , obstante scilichtprincipio malo. Non esset independens ;non enim agere posset, nisi principium

malum adversari nollet. Non esset summe beatus, tum propter bellum cum principio malo perpetuum, tum propter anxietatem ne bonum a se intentum revera

impediretur. Imo insipiens esset & insanus, quippe malum impedire vellet quod non posset. Ergo Deus summe bonus non

existerez.

25쪽

1ς TAEOLOGI A 2φ. Non etiam existeret deus summἡ malus ; tum propter easdem rationes , tum quia supponitur summe intelligens ,& tamEn amare malum morale : etenim Deus summa ratione praeditus non potest amare quod rationi & ordini adver1atur; atqui peccatum rationi & ordini adversatur. Ergo &c. Tum quia bonitas est attributum entis omnipotentis , summeque intelligentis. Tandem ens sum-

intelligens seipse diligit suaque

opera. Ergo Deus nullus esse potest qui ex hominum miseriis ela infelicitate he

tetur.

Contra insurgit Baylus Manichaeismi defensor acerrimus , dc primum quidem

fatetur ex Scripturarum authoritate constare bonum & malum sub unico Deo summe bono existere. Atque exclamandum esse cum Apostolo : 5 altitudo i neque figulum luti dicere posse ei qui ipsum finxit: quid me fecisti sic Uerum

asserit in illa responsione omnino standum , nec ullas quaerendas esse boni de mali in mundo existentium rationes. Si enim lumen rationis consulatur , in solo Manichaeorum systemate explicari potest boni & mali origo. Quod probat , inquit, quom angustis limitibus intelligentia hominum coarctetur Quippe Manicha'olum hypote sis & absurda & horrenda

26쪽

NATURALIS.

ab omnibus percipitur. Quaeram ego libenthr an rationi consonum sit absurdam & horrendam hyp resura adhibere , ut boni & mali in mundo existentium reddatur ratio. Qui enim fieri potest, ut bona & mala ex principiis repugnantibus ducant originem i quibus etiam suppositis bonum simili malum vel alterutrum in mundo existere non potest. Qui fieri potest, ut non modo revelationi seu summae Dei rationi ratio adversetur, sed etiam sibimetipsi. Haec contradictoria secum conciliet , si possit, Baylus. Obj. I v. cum Baylo. Existunt in mumdo peccata seu mala moralia. Quot enim cernere licet homines ad libidinem ad scelera quaelibet projectos ; atqui sub unuco Deo summὸ perfecto , summe bono,

mala nulla moralia existere possunt. λ-go &C. Nego min. Nam I'. repugnant duo Manichaeorum principia , his etiam suppositis neque bona neque mala in mundo existere queunt. Ergo sub unico principio summh bono mala moralia existere posse nece sse est. χo. Deus summe liber ess non modo ad mundum essiciendum vel non essiciendum , sed etiam ex suppositione quod se ad opus aliquod extrinsecum determinet,

27쪽

18 ΤHEOLOGIA. probare non potest Baylus mungum in quo peccata existunt non esse bonum , imo meliorem altero mundo in quo numquam homines a rarione , ab obsequio Creatori debito discederent; sed in quo pauciora bona , multoque minora cern rentur , nec tot Dei summi descriptae perfectiones elucerent. Ergo cum Deus summe perfectus essicere posset mundum ita quo peccata quidem nulla reperirentur , at bona multo pauciora; potuit & mundum aspectabilem producere I maxima

cum noverit ex malo bonum educere.

3'. Peccata esse possunt, si Deus homines essicere possit bonis quamplurimis cumulatos, eol que sic constituere , ut leges quasdam faciles eis imponat ea con-, ditione , ut si animum beneficiorum me morem testari , cultum exhibere, obsequium praestare velint , aeternum futuri sint summe felices , infelices vero , si nolint. Atqui potest Deus optimus sic homines constituere. Quis en1m stat1m non percipit Deum hoc ipso optimum esse , quoa aeternam felicitatem in hominum arbitrio collocet, eamque suspensam esse velit ex obsequio non solum facillimo , sed quod pacem interea suavi

simamque voluptatem animis ingenerat, caeterorum hominum existimationem atque amorem Oonciliat , multaque alia se-:

28쪽

NATURALI s. 39

Eum affert commoda. Nonne princeps ab omnibus judicaretur optimus, qui servum ea lege in libertatem assereret, ut si

vellet fidem in te facili servare, divitiis eum amplissimis summisque honoribus augeret; si vero nollet, horrendis eum

Cruciatibus torquendum traderet. Certe

laudibus extolleretur principis bonitas , dum servus hominum omnium judicio insanus diris omnibus devoveretur , si Propter levissimum commodum fidem da.

tam frangeret. Ergo &c. Instabis. Deus cum homines legum c paces efficere decernit , certo praevidet multos obsequium non praestituros, ob eamque causam aeternum futuros esse summe miseros. Atqui repugnat ideae Dei summe boni homines esticere , quos certo Praevidet aeternum futuros esse miseros. Ergo &C. I'. Nego maj. Quamvis enim omnia Deus ab aeterno cognoverit, suaque decreta simul tulerit; tamὲn clim cognitio ordine prior sit volitione , ideo Theologicum Philosophis ordinem quemdam inter

cognitiones divinaque decreta statuunt, quo alia aliis eadem ratione priora intelliguntur , qua cognitionum & decreto rum objectit. Prius autem est leges condi, hominesque legum capaces essici, quam eos nolle legibus obtemperare. Ergo Deus

29쪽

1o ΤHEOLOGIA leges quasdam hominibus imponere, easque praemiis & poenis sancire prius decemnit , quam eos inobsequentes , ideoque puniendos praevideat. Imo certum est peccata prius esse futura , quam praevideantur futura. Peccata autem supponunr& leges, & homines legum capaceS. Jam vero cum postea praenoscit homines multos legibus non obtemperaturos, ut quam sibi perniciem aeternamque poenam ex culpa sua metuerunt insani, d

norumque acceptorum immemores, ab eis aVertat, non renetur decreta sua rescindere; tum propter immutabilitatis suae atque independentiae jura : quo enim cederet summa Dei independentia , si rerum ordinem bonis innumeris foecundum instituere non posset, vel institutum se Vare, eo quod quibusdam hominibus non placeret tanta sibi bona comparare. Tum quia nusquam auditum est legissatorem teneri leges facillimas naturae subditorum congruentes poenis quidem , sed praemiis maximis sancitas penitus abrogare , cum subditi multi poenas incurrerere mallent, quam praemiis amplissimis donari. Tum quia ratio hominum omnium atque aequutas docent in Iocum despectae bonitatis debere justitiae vindictam succedere. Ergo &C. a . Nego min. Nam si Deus homines

30쪽

NATURALI 1. 22

non praevideret aeternum infelices futuros esse ; posset leges quas tulit condere, hominesque legum capaces efficere : atqui idem est ac si Deus non praevideret, praescientia enim Dei causam illius infe licitatis sei licet peccata futura praesupponit, in ea nullatenus influit. Homines ex sua culpa , non vero ex culpa Dei futuri sunt miseri , despecta divina boniurate , rejecta summa felicitate , quam

penes eorum arbitrium Deus optimus Constituerat. Ergo &c.

Instabis. Eum ordinem rerum 3c statum pro sua bonitate Deus instituere non potest , qui ipsa hominum non existentia pejor est. Atqui rerum status in quo liciamines multi certo praevidentur aeterniim infelices futuri, ipsis non existentia pejor est. Ergo dcc. Dist. maj. Si ipsa non existentia , non creatione pejor sit ex status ipsius vitio , vel ex culpa Dei; conc. maj. Si ex sola hominum culpa pejor sit; n. maj. Prae-ΩRs rerum status, neque ex sui ipsius vi-- tio , nec ex Dei culpa hominibus pej crest ipsa eorum non existentia, Eos enim Deus bonis quamplurimis cumulat, summamque felicitatem facile comparandam in eorum arbitrio collocat. Atqui certe ejusmodi status ratione sui, authore Deo,

optimus est, nedum sit ipsa non existen

SEARCH

MENU NAVIGATION