De Bononiae laudibus oratio a Benedicto Morando Bononiensi ante centum annos Sixto 4. Pont. Max. conscripta, & edita

발행: 1589년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

B ONONIAE L AV DI BV s. is sententiae quadrat, quod in Politicis Aristoteles tradit, sie

inquiens: cluanto enim magis rectringiturρotectas omnis, tanto maiori tempore necesse es eam durare.nam ct i i. qui regunt , minus6perblut magis. moderati sunt se ilii qui reguntur, inuiderminus. Et alio in loco ait: Copesci enim, ac non licere facere quidquid quisque uelit,utile e P. nam licentia agendi quod quirique uelit, custodire non potes ingenitam cuique hominumprauitatem. Pra terra,vera libertas est communi stadio uiuere δειb legibus: ne cui liceat nis quodlexpermitti debet humana societas in liberrate coisseruari. Quae cum uera sint omnia, profecto non erunt digniores Bononiensibus Senenses, etsi absolutam habeant libertatem . nam,quo liberius possunt,eo periculosius errare, labi, decipi, contingit. non enim semper affectibus animus uacat,in iis praesertim, quae non sunt sancita lege, sed pro arbitrio geruntur; cum sit dissicillimum, immo impossibile, aequaliter omnes in Rep. ualere, etsi id in primis libera in ciuitate adesse conueniat. Quamobrem uel ira,vel odio, aut cupiditate,aut metu,qui sunt in Rep. principes lacessiti,reliquos,pro eorum immodesto uoto,ad perperam decernen dum sepe trahunt. Vtinam non uera dicerem . Sanctissime itaque in Politicis inquit Aristotelcs, taui legem praeesse iu-bra, uidetur iubere Deos praeesse, er leges ἱ qui autem hominem iuber praeesse, adiungis bestiam saeuum. Libido quippe talis est, atque ira : obliquos etiam agit uiros optimos, qui sunt in potestate . ex quo mens absque appetitu lex est. Proptet ea quidem sanctior est, & melior, circumscripta, &moderata, libertas, ut Quinctius supra monuit, traditq. Aristoteles, quam quae absoluta est ad antiquandas ueteres, novasq. condendas pro suo desiderio leges, nullo moderante : cum sit plebis natura,ut inquit Liuius, si recte auctoris memini, ut misere, demisseq. seruire, auisuperbe domina

ri: Quos de libertate populari dictum intelligos in qua pro

miscue admittuntur,cum nobilibus,ignobiles,qui longe plures sunt: ubi tamen administrant studiosi,eam, Platone teste,non modo beatam sed beatissimam fiteor. At,si quis moderator

52쪽

o BENE DICTI MORAND I ORATIO derator adstiterit in populari, sine dissidio Resp.iustius gubernatur, Mantuano teste poeta,his uersbus: Ac, veluti magno in populo cumsaepe coorta es Seditio, saeuis. animis ignobile uulgus,

Iam. faces ad recta uolunt, furor arma ministrat, Tumpietategrauem, meritis orte uirum quem Consuxere ,ssent, arrectisq. auribus adpam: . Ille regis dictis animos, pectora mulcer .

Quod in nostra quieta Rep. licet contemplari, in qua siserte magistratus minus recte sentiren t,aut populi sugragia bonis non responderent uotis, retinaculis tamen praesidis pro Romano Pontifice iustitia praeteriri nequit. Quod in praesentiarum sub Diuo Fracisco, Cardinali Mantuano,iuuat spectare; cuius ductu,& auspiciis, auream agit populus Bononiensis aetatem. Non sedet animo, libertatem Senensem propterea impugnare, sed utriusque ciuitatis regimen conferre r ne illis recta uiuendi disciplina uideatur Bononiensis populus inferior. A bsit a me, ut de ciuitate, semper Reip. nostrae amica,quidquam indignum reseram. Non eorum libertati detraho, qui summis certe laudibus sunt esserendi : sed,ne Bononiensi detrahatur dignitati, contendo. Quaenam est cuiquam iniuria, si meae dignitatem patriae tueorὸ profecto nulla. His condicionibus , qu as diximus,libertate frui,non adseruitutem Bononiensibus tribuendum est,sed ad legitima uitae institutionem, atque ad eum ordinem,quo, ut bene succedant omnia,cuncta regi est necesse.

Bene igitur inquit Horatius: Es modus in rebus, Funi certi denique fines,

aeuos ultra citraq. nequis consistere rectum.

Et sicut a tyranno captus sua non fuit imminutus laude Plato,ita nec Bononia, nec Sena,si quando tyrannorum ut, premuntur a sua cadunt dignitate, nisi uilescerent, non uindicando se in libertatem, cum datur occasio. Sed, pro dolor, Bononiensibus ea est fortuna, quae uenustissimis euenire solet seminis, quarum pudicitia, cupiditate hominum

53쪽

' DE BONO VIAE L AEUDI RV I ' δν speciosa desiderantium est periculosa. Ita fertilitas agri Bononiensis, comoditas aledi exercitus dexteritasq. penetra

di ex Bononia quaqua uersum cupias ad res seu novandas, seu iam motas secus uertendas, effecit, ut Italiae Principes eam sui iuris, aut partis facere molirentur. hinc continuis uexationibus pressa fuit semper . unde ambitio, dolusq. cupientium Italiam premere , tot naturae beneficia nobis in deterius uerterunt. Dicendum fuerat,quod alia est gubernatio popularis,alia potentum,optimatum alia: quarum diuersi sunt fines.Popularis amat aequatam inter ciues sine discrimine libertatem. Poteles uero diuitias expetunt. At secudum uirtutem optimatum est actio'. horum quippe diuertatas finium uariam hominum parit de felicitate opinionem isecundu eam concipientium Reru p. excellentiam. De his late differendum fuerat,ut,cui finis, actioq. potior soret instituta sic ea praestantior iudicaretur. cu, teste Aristotele, idesinis aideatur esse publice, opriuatim hominibus . quare definitio erit eadem uiro optimo, quae Rei p. optimae fuerit.ueruliaee discussio sine alterius ignomina fieri nequit .cui parcere,penitus sedet animo,propter ueterem utriusque inter se- ciuitatis amicitiam:& turpe foret, de uirtute agentem amicos lacessere contumelia. quod ab ingenio meo, & humanitate,semper alienum esse iudicaui. Praeterea,ex antedictis, licet signanter id minus expresseris,liquere satis reor, haruutraque ciuitatum sui iuris antiquam esse.quod est primum, Aristotele auctore, nobilitatis indicium. Eae namque suos magistratus deligunt,honores,munera,& onera, suos inter

ciues distribuunt, uectigalia quoque pro Reip. beneficiis exigunt, & impendunt, nulliusq. dominatu pressae suis etiam legibus uiuunt.quod utriusque ciuitatis nobilitatem

ostendit.quae eo illustrior est,quo eam, tum in otio, tum in negotio,ciues egregit,cum se obtulit occasio, clari ssimis a.

Oionibus, rebusq. memoratu dignis,exornarunt, Ornatam que omni tepore conseruarut,conseruatamq. feliciter auxerunt. a in re quantum inter se differant hae ciuitates,abii

s de satis

54쪽

de satis explicatum puto .Et,ne cui scrupulum faciat aequi- uocatio,qua plures in ei rorem saepe labuntur, enodandum cεsui Quid inter Dominatum, & Gubernationem,intersit. Alter enim a tyrannide differt nihil; verum Gubernatio liberorum est. Inter quos sunt magistratus qui regunt;reliqui uero reguntur;liberi sunt tamen omnes,scut filii, patre i& ,

uxores, marito gubernante. Cum uero tyrannus dominatur, eius beneficio, & subiectorum detrimento aguntur cuncta: quale est opus serui ad dominum . propterea eleganter inquit Aristoteles , Imperium , aut gratia imperantis es, aut

gratia eorum , qui reguntur . horum alterum seruorum esse

dicimus,alterum liberorum.hinc recte Christi Vicarium Patrem appellamus;ipse uero nos Filios, seq. Pastorem,uocat. Haec libuit reserre, ne quis, ductus aequi uocatione, quod auctoritate Summi Psitificis nostram libertatem,ac Rem p. gubernamus,nobis dominari Ecclesiam dicat, ac proptereaeo inquinatam esse nobilitatem argumentetur nostram. cui, ut supra,sic quoque nunc respondemus. cuncta seruari ab ordine, eoq. sine, labi certum est: quem qui refugit, a mort lium societate,uelut immanem, abiiciendum arbitror. etenim , si foret in ciuitate libera, qui propterea nollet uem imagistratus,legibusq. parere, sed pro suo uiueret uoto,amrmans se liberum,& libera in ciuitate natum inum is uel morte,uel exsulio,& bonorum publicatione,inultandus ellet, id quide infitiabitur nemo. Est itaque necesse, pro uniuersaruconseruatione rerum,ad unum caput,& principium,singula

referri.quod sine legibus fieri nequit: quae aliud nihil sunt .

quam comuni studio, secundum uirtutem ordo uiuendi, in Quo uera est, & sincera libertas: alioquin praecipitarentur omnia. Hactenus ex deductis clarum est, Senae admodu praeserendam esse Bononiam: si quidem nobilitas,& laudatissi marum per omnem aetatem actionum continuata multitudo,siue uiri unius, siue populi, dignitatem , excellentiamque,demonstrat.Sunt praeterea,qui fateantur, Bononienses

ubique,praeter quam coram Romano Pontifice,Senentibus

55쪽

t DE BONONIAE LAVDIBVS stpraeserendos esse. Non quia sint ibi deterioris fortunae,sed quia studiosi ossicium est,in propria domo hospitem , & extraneum,honore assicere.Quae ratio. etsi uera est, non tam e

proposito quadrat. Nemo quidem Christianus apud Summum Pontificem alienus est. Immo unius gregis,& sub uno pastore, omnes sumus. At, quis dicet peculiariter, Magis sunt Ecclesiae filii Bononiensest Cedo,inquam . ideoq. po. tiores eos fatebor in beneficiis capiundis, quam qui communi appellatione Filii nuncupantur. quod is, qui mentiri nequit, probati nam, cum discipuli eius pro Cananea dicerent, Mitte eam, quia clamat post nos,resiponditi Alienis norecte datur panis filiorum . sed non sunt alieni ab Ecclesia Christianissimi Senenses, immo peculiares fili j deuotissimi,& fidelissimi sunt. Est Summi Pontificis tamen, filios maiores natu, hoc est origine ciuitatis antiquiores, excellentiores uirtute, rebusq. gestis,ac meritis, praeserre minoribus . uniuersos uero aequaliter Quere, complecti, amare, distinctis gradibus. Quid enim dulcius, iucundius,beatius,in hac peregrinatione dari potest,quam uenerari, colere, obseruare Christi Vicarium qui, cum ceteri Principes suae ditionis homines appellent Subiectos, solus ipse Filios, seq. Patrem eorum profitetur.quo intelligant Christiani,no in sediui tu te,sed in Patris esse,&fore tutela. Hinc facillimum factu reor, ut Summus Pontifex, oratus, pristinam dignitatem nostrae ciuitati repraesentet. Quamobre te,tednquam, Reuerentissime Pater, & Princeps Illustrissime. Francisce, Mantuane, Cardinalis, nostri saeculi decus, inuoco, uelut caelitus nobis demissum Praesulem,patronum,tutorem parentem, amplificatoremq. fortunarum nostrae ciuitatis, ut,

quemadmodum Romani olim prouinciis,quas populo Romano subiecissent,patrocinium praestabant acerrimum ,rati ad gloriam sibi uel maximam id fore, ut certe erat, sic di gnatio tua,cui non sorte ac fortuna sed diuino potius con- tilio, haec ciuitas regenda euenit, debet eius imminutum honorem, pristinamq. immerito dignitatem abalienatam,

56쪽

omni studio,diligentia,contentione, ut recuperetur, enitI. Quod ut facias, ipsa iustitia,aequitas, dignitasq. tua, atque in primis munus exigit tuum. Et, cum magna, & praeclarissima, gesseris, memoria sempiterna digna, crede mihi, non in ultimis laudum tuarum suerit, si ademptum hono . rem', pristinam q. dignitatem, populus Bononiensis, nullo suo demerito, sed aliena cupiditate suppressam,tuo labore,

opera,industria,contentione,quam primum tua cum laude recuperabit. Existima, tibi ante oculos supplicem adstare Bononiensem populum,a te,pia patriae uoce,putentem, ut enitaris, totisq. uiribus incumbas, pro eius honore tuendo, pro quo maiores nostri magna saepe bella gesserunt,tot, tantaq. discrimina, iacturas, & mortes pertulere,nullis laboribus,impensis,uigilijs, umquam fatigati, quo suo, posterorumque, honori constiterent, quibus sicut egregie datum est laudi, quod patria seuerint,auxerint,sic mihi crede praesentes enixissime certaturos, eis ne perpetuo reseratur dein

decori,patriam, ignauia, & desidia , labefactatam sua,concidisse. Te quoque nunc patrono,& Antistite,in quo spem summam locatam habent ciues mei, persuadere sibi nullo modo possunt, se a te deseri. Adde, sapientissime Princeps, quod, sicut decorum fuerit erexisse deiecta huius ciuitatis gloriam . ita fore turpissimum, si eius a te desinuta causta populus Bononiensis sua se frustratum spe, de te iamdudu concepta, cognouerit, hac in repraesertim & iusta , & honesta. Nec mireris, hunc populu adeo ista de caussa inflammatu, qui semper auidissimus laudis fuit, & ore in sacris litteris diuino proditum non ignorat, quod exsecrabilis est homo,

qui negligit honorem suum. Patietur ergo dignatio tua,tantae uirtutis maiorum nostrorum praemium, idest honorem eorum uirtuti debitum, sic prosterni pin tanta ne labe, inquinatione, & opprobrio, nos, filios ,posterosq. nostros iacere sines ut ignobilioribus nobis cedamus Memineris, a quibus sis ortus paretibus,cuiusq. ciuitatis habenas,utriusque

ensurae tibi creditas, tuoq. ductu, tuisq auspicijs agendas

57쪽

acceperis. Quod si mente reuolues, quan ta res sit; quod te, patre,proauisq. tuis, dignum est,efficies. Qua ex re numquaperituram tibi laudem apud hunc populum comparabis.

qui te,nomenq. tuum,uelut alterum D. Petronium,colet,uenerabitur , monumentisq. perpetuis decorabit. Trifariam partienda esse bona, qui aliquid sapiat,ambigit nemo. Alia namque animi,alia corporis,tertio loco ab his externa numerantur bona. Priora duo ciuibus nostris praestantiore quodam modo inesse, quam Senensibus, satis ex antedictis apparuit. Externorum uero bonorum,cum sit honor potissimus,qui bonis animi, corporis q. debetur, sicut prudenter consideranti liquet quis dubitabit cumulatius nobis, quam Senensibus, iam adductis rationibus,deberit Equidem non diuitias,potentatus,dignitates, magistratus, clari expetunt uiri,nisi ut illorum gratia honorentur. Propterea uerum es.se coniector , quod omnium uirtutum , bonarum q. artium incitamentu. & calcar, est honor.immortali etia Deo, quod tribuamus ,dignum habemus nihil.honore tamen impenso,

quod eo maius nihil in nostra situm est potestate, debitum absoluimus nostrum. Igitur abiecti, & uilis animi est atque inferior homine is prosecto erit,qui hoc bene gestarum re rum praemium, uirtutisq. testimonium abiecerit, parviq. aestimabit: cum natura palam sit, hominem 'ad felicitatem natum , in qua perfectus est honor, consummataq. gloria. Et, nisi honorandi potestas ab honorato externa esset, in honore felicitatem sitam esse humanam affirmare non dubitarem. Si gaudet equus, animal brutum, phaleris auratis, quod se honorari sentit, nobilissimum naturae immo Dei, opus, homo honorem suae uirtuti obnoxium floccifaciet,

aspernabitur,conteneri immo per tela,per hostes,mortis calcato metu, illum quaeret, pro eo indefessiis contendet, certabit,&,prius quam eo careat,emori uolet. Et,quoniam,sicut

diximus, Aristotelesq. tradit, honorari est ab alio, ita & ignominia quidem affici. Quanto enim magis uirtute, ac diasnitate,pollent,qui uel honorant quempiam,ves probro assciunt, a

58쪽

.6 BENEDICTIO MORANDI OR AT Ioficiunt,tanto cupidius ille amplectendus est honor: sic etiadedecus abiiciendum uehementius: quia clarissimorum uirorum grauissimum est, partem in utramque, testimonium . Ne uelis itaque, Princeps Illustrissime, hanc nostri honoris imminutionem,te etiam sua labe adspergentem,quod Praesul es Ecclesiae Bononie sis,post tergum reiicere, nec per se cordiam,atque ignauiam,quae nulla prorsus est in te, aut ense potest, nisi penitus ab Illultrissimis progenitoribus tuis,

tuaq. a natura ,degenera S; ne uelis, inquam, hanc pati,qua

impressit immerito , notam Pius Pontifex nobis , alioquin grauissimus arbiter & iudex reru,cum pro singulari sapietia, quae in eo fuit,tum quia Pontifex erat Maximus : ne, cum apud sedes quietas nos uiuere maiores nostros dabitur, qui suis meritis , suaq. industria , uigilantia,studio, labore, periculis, tantam nobis,& patriae gloriam a se pallam relique-re,negligentia,&desidia, nostra collapsam, & exstinctam, querantur: Interrogantes, Vbi nam uirtus est, ab eis, uelut hereditaria,tot saeculis, ad nostra usque tempora,nobis relicta, possessaq. a patribus nostris, a nobis tamen perperam, propter desidiam nostram,conseruata'Vbi conflantia,fortitudo grauitas, perseuerantia, & in omnibus adeundis peri. culis intrepida uis animiλquibus rebus tantam nobis peperisse gloriam obiectabunt. Nec magnus erit iste labor, ne impensa grauis quod habemus te, sapientissimum Praesule, di patronum nostri amantissimum, in summa consitu tu auctoritate, cuius ab excellentissimis progenitoribus nostris ciues publice, priuatimq. immortalia acceperunt beneficia. Neque nos latet agni animi Principis esse,beneficiis beneficia cumulare, ne fiat ueterum obliuio, atque in primis optare sibi occasionem dari,quo sedulo bene faciat. Id quod etsi omnes illustres uiri, sua pellecti natura,facere delectantur,mirum in modum tantum illuxit in clarissima. &excellenti,Gon Zaga familia tua, cuius a laudatissima naturae condicione haud ambigimus te declinaturum. Est quoque futurus arbiter,summus,madiimu , optimus,Pontifex,

Christi

59쪽

DE BONONIAE LAUDIBUS . . Christi Vicarius,qui,ut doctissimus,& sapientissimus est, sieerit fautor tutor, & conseruator iuris, honoris, & dignitatis nostrae. Quae omnia si tua illa perspicaci mente considerabis. certe non fatigaberis, quousque tanti populi precibus abunde satisfactum cognoueris τ eoq. magis , quo, pro iustissima,&honestissima caussa, tuam nobis operam navabis . quam apud Bononiensem populum nulla umquam obscurabit oblivio.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION