De Bononiae laudibus oratio a Benedicto Morando Bononiensi ante centum annos Sixto 4. Pont. Max. conscripta, & edita

발행: 1589년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

DE BONONIAE LAUDIBVS. . stutus Τullius,item alii, non sane in sua potestate habuerunt potiora. Id quod in condenda Bononia liberrimum fuit.

Hanc rationem si quis non quadrare Bononiae cauillabitur, asserat ipse in Cispadana regione, cui ciuitati non modo plura ed tot, tantaque praerogatiuam faciant. ut,eo argumento,uetustior dici possit. De reliquis insuper nota sunt primordia. Bononiae uero nulla exstat memoria, quam potuerint,quos habemus,auctores attingere.Qui si ceterarum multo inseriorum tradiderunt originem,profecto non praetermisissent Bononiam , cuius initia scripsisse potius duxissent,quam deductionem in eandem coloniarum, ut cum occupata est a Gallis,deinde quoque, his expulsis, cum deducta est Latina colonia. Hinc eam ausim uetustissimam dicere: cuius primordia,propter eius antiquitatem scriptores ignorarunta. solum eius praeclaras res,& nouas in eam deductas colonias referentes. Quamobrem , cum uetustate ni mi a nos eius initia lateant, quod. est in secundo loco, ad asserenda eius antiquitatem, exordiemur ab hoc eius egregio facinore uetustiore. quod apertius dari possit.ex quo anteacti aeui c6sideratio perspicacibus ingeniis relinquetur, Tiberis Regis filius Ocnus, qui & Bianor dictus est, Mantuam , qua a matris aedificauit nomine,ex paterno regno, hoc est Bononia, Aeneae in Laurenti bello misit auxilia cotra Turnum, Rutulorum Regem. sicut Virgilius, Latinorum poetarum facile princeps, refert : dum recenset Regulos populos ciuitates i. Italiae, quae fuere auxilio Aeneae in eo contra Turnum bello,quo potissimum conuenisse Bononienses. his uersibus testatur :Ilie etiam patris agmen ciet Ocnus ab oris

Fatidicae Mantos, ct Tusci filius amnis. Et,ne quisquam infitietur de Bononia Virgilium intelligere;audiamus Silium Italicum,id clarius,quod sub inuolucro verborum tetigit Maro, referentem, cum dicit: Et quondam Teucris comes in Laurentia bella

Ocnifrisca domui ,paruis. Bononia Rheni. Non ne

22쪽

D 3EN DICOI Most ANDI ORATIO Non ne Silius asserit, p riscam, hoc est priorem domum Ocni, uidelicci Bononiam parui Rheni, quondam Teucris comitem, idcst Aeneae in Laurenti bello misisse auxilia ad uersus Turnum . id quod de Mantua nequaquam potesta Silio dictum interpretari. cum de ea prius referens diae crit:

Mamua mittenda cenauit pube Cremonae, Mantua, Musarum domus, atque ads era canta

Euecta Ascraeo, o Smyrnaeis aemula piscisis.

Statim q. de Verona, Fauetia, Vercellis, & Polletiasubiicit Tum Verona Athesi circumflua , ct undique sollers

Arua coronaniem nutrire Fauentia pinum

Vercellae,fusiciq. ferax Pollentia villi: Deinde continuo subdit rU quondam Teucris comes in Laurentia bella Ocni prisca domus, parviq. Bononia Rheni.

Ecce, non de Mantua, sed de Bononia, intelligit, quae olim socia Aeneae in Laurenti fuerat bello. Quod autem domus prisca,idest prior, exponi debeat, ut nuper fecimus,

audiamus Festum Pompeium,uerborum antiquissimum interpretem .inquit enim: Prisci L Iuni prurie appellati sunt hi, qui ,pri quam Roma conderetur, fuerunt. ct Priscus Tarquinius dictus eB,quia priussis,quam SVerbus Tarquinius.Pari ratione, Ocni prisca domus, Bononia dicta ect,quia prius fuit, quam Mantua conderetur. Colligitur itaque, Mantuam Bononia fuisse posterius conditam. Indeq. Maronis coniicio uerbis, Matuam

deductos a primordio colonos,qui Tiberium fuisse Ocni patrem poetico more nomini amnis Tiberis alludens,ait: Eι T, sit filius amnis. De Ocno intelligens: scia, quod in Tiberi flumine pater Ocni Tiberius, Tuscorum Rex, exstinctus est, ut non nulli auctores sunt,& praecipue Festus: quamquam de Rege Al banorum id fateantur alii,tamen de Tuscorum Rege magis intelligere Virgilium puto,inquientem, Ocnum,Tusci amnis filium. Quod etiam Seruius testatur. 'Qua uero ration dicam , Maronis sententia ab Ocno Mantuam ex Bononia

deductam

23쪽

deductam coloniam, iuuat afferre, ne quidquam a me comomentum possit argui. Cum patrium Regnum Ocno Bono nia fuerit,ut iam patuit,auctore Silio,verisimile est,a paterna ditione eum deduxisse coloniam, cum dicat Virgilius, Tusco de Ianguine uires, Hoc est, ex Bononia, tunc Etruriae principe, Coloniam deductam. Quae sententia congruit Plinio,referenti,Bononiam olim Felsinam uocitatam , cum princeps, idest caput, esset Etruriae. Quae poetarum cum Plinio testimonia clare satis ostendunt, non modo Bononiam fuisse patriam Ocni domum , sed opibus adeo floruisse , ut tam longe a sedibus suis auxilia miserit Aeneae. Cui sentetiae Maro,poetarum deus, his adiltpulatur uerlibus:

Ille e tram patrijs agmen ciet Ocnus ab oris Fatidicae Matosis Tuscι filius amnis.

Vbi, quamquam de Mantua subiiciat continuo , ut patriam laudet, auxilia tamen, ab oris patriis,hoc est a Bononia praestitisse Ocnum Aeneae reserr.quod de Matua minime potest intelligi: ut quae non esset prisca domus, ut inquit Silius, nec ora patria, hoc est paternum Ocni Regnum, Virgilio auctore. Ecce quo modo liber librum aperit,ut tritum est pro uel bivin. Silius cnim misiam Ocni domum Bononiam dicit, Virgilius autem oram patriam ipsam fuisse testatur, aqua latum est Acneae auxilium. Sole igitur clarius apparci, priscam domum, paternum q. Ocni regnum , fuisse Bononiam,quae fauit Aeneae in Laurenti bello centra Turnum. No haec retilli,detracturus Mantuae, luam ingenue fateor

xsse digni iuniam civibrati stimamq mirificis si riptorum,&POetarum praeconiis,quam q. Excellentissima Gong ga domu S, praeci suum Itali eornamentum ,& dccus, illustrat qui deni in subducitur a praecia iis Maiuae laudibus , l. Bo.nonia Tiberim habuit rege ξ cuius filius Mantuae conditor

fuerit, au tore ciue suo Marone, quo Latinorum lcstis nemo dari potest gi auto . quamquam Leonardus Arietinus, Praecipuae auctoritatis uir,sensisse aliter uideatur. hanc pro

B a secto

24쪽

ra BENEDICTI MORANDI ORATIO secto esse rationem puto, qua se mutuo hae ciuitates amet, quod ab artissimo amoris uinculo coniunctissimorum Principum,quasi naturae ui exprimente, tantae beneuolentiae trahunt originem . At sortassis obiiciet aliquis, nostraminia terpretationem calumniari auidus: Cedo tibi non esse Mantuam priscam Ocni domum, quod ipse eam condidit: ergo

aliam prius habuisse liquet, quae illi prisca suerit. Non propterea tamen relinquitur, quod paterna domus ei exstiterit Bononia, si de Mantua id minus constat.Contra ego respo-

deo: De qua igitur intelligunt clarissimi poetae, Maro,& Silius. quamq. mihi dabis , quae , si non fuerit Bononia ,

eongruat fuisse priscam Ocni domum, tunc Aeneae comitem in Laurentia bella,ut Silii uerbis utar Aliquam oportet afferre. At supra constitit, non esse Mantuam illi oram patriam , de qua Maro ait, quod nullum opus auctore suo prius fuisse conuenit. certum est igitur de Bononia , quado alia ciuitas nulla quadret sine scrupulo uerbis clarissimoris poetarum, nihilq. repugnet. & hi se mutuo probent. alterq.

eam aperte nominet, alter circumscribat. Praeterea Silius, cum recenseat Italas urbes omnes, populos q. earum , nulla, praetermisso,qui tunc fuere,ad opem,sive Romanis, siue Hannibali Poeno, ferendam & nulli tribuat,quod antea dia auxilium tulerit Aeneae in Laurenti bello nisi Bononiam rcerte ceruicosus erit,& sine mente,homo,qui id infitiabitur de Bononia , gloriae plus nimio eius aemulus . Ex antedictis licet coniectari, tunc ingentis fuisse potentiae Bononiam , quod tam longe a sedibus suis miserit au&ilia, quod nullam eius regionis fecisse ciuitatem accepimus. Ex quo id argumento est,quod ,etiam si figmentum esset poeticum, cuius tamen nulla exstat probabilis ratio, nihilominus de Bononia, tacitis aliis eius orae urbibus, id tantum dixisse indicio est, eo tempore eam suisse praepotentem , eX qua mitti auxilia Aeneae potuerint. quo figmentum si ueris inrte. Alioquin Maroni,impossibilia finxisse,uitio daretur.Praererea ingeniosus poeta Silius non idem retulisset. Vi quip-

25쪽

DE so NONIAE L AV DI BV s. Upe rationis ueritas haec exprimitur, non probabili coniectura, quae satis esse debuisset in hac caussa. cum teste Aristotele,persuadere, quod ex similibus fit non syllogismo dea monstrare, sit oratoris officium . & Magnus Albertus ex AleYandri Aphrodisiensis, Peripatetici, dicat sententia, quod etiam in phy sicis si non habemus demonstrationem, sussicit dicere probabiliter.modo nullum sequatur in conue,

niens. quod abunde fecimns in hac causis. Ita etiam, quae mox dicturi sumus,testantur priora. ut se uicissim probent. induximus profecto prisca illa,ut certiora fere praesentibus uideantur; atque ita,ut, ea non modo esse aliter,sed nec opinari,queat. Verum ad testes adeo locupletissimos,pro exaggeranda, magisq. aperienda, historia hoc adiecimus. Ocnus,quemadmodu Seruius, Donatusque,praecipui,& candidi Maronis exposito res,tradui, Bianor etia dictus est, quod animo,& corpore uir fuerit fortis, ut iidem interpretantur.

cuius sepulturae meminit Virgilius in ecloga, quae incipit,

'uo te, Moeri, pedes, an quo uia ducit in urbem t

bi fere ad finE, Bianoris incidit in sepulcri mentionem .&pastor inducitur Lycida, Menalca in hunc modu alloques:

Hinc adeo nobis media eis via r namquesepulcrum Incipit anarere Bianoris.

Et reliqua. Pro cuius rei manifesta cognitione, quantum proposito conducit. scire oportet, quod Virgilio, siue Menalcae, ut in ecloga introducitur, Romam petenti,prius relicto procuratore, cui sua tueri, centurioniq. Arrio obsequi, metu potius, quam amore,iusserat,plurimum quoque itineris iam emenso,tum Lycida,consolaturus eum ex dolore concepto,quod ab Arrio paene fuerat occisiis, subiecit, Iam sumus fere media in uia. Ad cuius rei fidem faciendam, illi sepulcrum Bianoris ostendit. Eius locus, si bene quis aduerterit, ad octauum lapidem est a Bononia, praecipue in adscensu Apenint,in uia,qua Mantua Roma petimus. Qui, corrupto ab incolis uocabulo, Pianor, pro Bianor, B litici a in P mutata,dicitur: sicut,pro Bolonia, Bononia; pro Fluem.

26쪽

r. BENEDIC τI MORANDI ORATIOtia,Florentia. Item Terracina,prius Trachinat etiam Fo .

inii, Hormias ut inquit Strabo, dicti sunt,& alia huiusmodi

multa. Nec mirum,non exstare ibi uestigium aliquod Bianoris sepulcri, ob nimiam uetustatem. annorum quidem millia duo & quingenti , aut eo amplius praeteriere post sepulcrum Bianoris ibi positum. quod sic patere potest. Solinus enim computat, a deleta Ilio ad exortum urbis Rcimae quadringentos supra triginta intei cessisse annos. cui adstipulatur Strabo. Titus uero Liuius a condita Roma ad Augusti tempora annos supra septingentos numerat. Anni uero salutis nostrae mille quadringenti septuaginta sex computantur. Si Ocnus ergo,sue Bianor,auxilium Aeneae tulit contra Turnum in Laurenti bello. ut Maro tradit. sup . putatione erroris Aeneae decennalis,& uitae Bianoris post

latum auxilium,quantacumque esse potuciit,tempus numeratum supra, aut plus multo constabit. Praeterea, cum non

cxstet opidum, olim ibidem conditum, de nomine sepulcri, quod ,inquam,opidum aui mei paterni exstabat aetate, & a fundamentis dirutum est, ut reliquiarum aut nihil ,aut paullulum uix appareat mon est mirum,sepulcri adeo uetusti nullum exstare uectigium. Quia uero Donatus, & Seruius, eodem in comento,reserunt, Bianorem extra ciuitatem sic pultum . nec alia sit in uia ad Roma ex Mantua circum quaque urbs proximior Bononia, quae illi potuerit esse prisca domus , atque interstitium terraium ab utroque termino dicatur medium. &eo usque pars serme huius itineris quartast: media in uia esse ab hortante Lycida Menalcam dicitur merito. etiam si minus sit,ut eum itineris immo concepti doloris i fastidio leuaret ex mortis periculo parumper ante ab Arrio euitatac fuga. Habet res haec uerisimilitudinem sine controuersia, quae possit afferri, ut,quomodocumque quis aliter opinetur,minime quadret. Nodus superest unus, non ferro,quo modo Alexader Magnus uinculum, quod in Gordionis iugo haerebat, soluendus, sed probabili ratione. Is Miusmodi est. Cum tantae uetullatia esse Bononiam con-

a tendamu ,

27쪽

tendamus,profecto mirum est, nullum tantae antiquitatis sit peresse uestigium. Sed uelim sciant,quos id mouet , sicut in nostris est annalibus annotatum, quod trecentelamus & quadragesimus primus annus est,quod igne uniuersa usta est Bononia. & uicesimo & centesimo ab inde anno, quidquid intra uias Diuorum Stephani,& Donati erat, pars sane esuitatis quarta iterum consumpsit ignis . Praeterea, uariante

fortuna, Bononiam ter moenibus auctam comperio, ampliore semper ambitu. Nam prisca illa moenia, praesentibus comparata, exigua quidem, & ex speculari suerunt lapide, circa fundamenta praesertim,sicut multis in locis, ubi quandoque Essum est, cernitur,tatulum q. turris latcritiae exstat in compito Caelestinorum. Magna etiam pars moenium

refectionis secundae, sub latiore spatio adhuc spectatur quibusdam in partibus, praesertim ad fora lignaria, & fenilia, apud Diui Francisci Basilicam , uiam q. maiorem reliquiae diruptionis Lotharij. de quo infra agemus . Ampliora c-mnium sunt,quae nunc exstant monumenta,annum abhinc

supra ducentesimum sexagesimum erecta. & latioris spatii caussam puto , ut suburbia muro cingerentur. Ex iis alicui

forte uideretur , me repugnantia tradere. cum non conu

niat, potentiorem fuisse Bononiam, dum esset angustior. Quibus sic responsum esse uelim, Aristotelis auctoritater quod priscis temporibus ciuitates erant paruae. & caussam fuisse puto,quod in agro,pacis tempore, pars ciuium maxima degebat. Aliud ingens testimonium est, quod nunc uectigalia ciuitatis ad quartam imminuta sunt partem eius, quod, abhinc anni sunt ducenti,exigebatur. Adde, quod est etiam populo longe infrequentior; & uacuas plurimas habet partes. Haec afferre libuit;ut, cum dicemus,Bononiam esse uadum ex cisalpina Gallia in reliquam Italiae oram, &ex Etruria in Galliam, conssct semper , necessario tantam fuisse,uel potetiorem,quantam historici tradunt,ut esset uelut incus ad omnes ictus, siue cotis, in qua omnium Italiae

dissensionum , bellorumq.serrum acueretur. Ea ratione uariam a

28쪽

1s BENEDICTI MORANDI ORATIOriam,& multiplicem,expertam suisse sortunam , decet arbitrat i. Propterea quoque fluctuet saepe necesse est, non loci malignitate, sed commoditate, fauoreq. ad omnes Italiae

motus.tamen, bonitate feracis agri, dexteritate, constantiaq. inuicti animi ciuium ad quoslibet euentus , propitio

quoque, ut reor, adspiciente caelo , in tanta uariatione rerum,tuperauit omnes suctus. Eae sunt caussae, quod nullum antiquitatis priscae uestigium in denuo bis renascente urbe comperimus,nisi frusta quaedam marmoris , litteris magnis incisi nominis Caesaris. Alia uero exesa nimium,ut legi nequeat. Alia epigrammatibus caelata,quae in sacris aedibus antiquissimis Diuorum Felicis,& Stephant,adhuc uisuntur. Et horum,actate mea,plura consumpta sunt. quamquam foclientibus ad domorum fundamenta sint aliquando multa uetustatis reperta signa . utinam plissimis molibus muroruanuli ferrei,plumbet,aquaeductus,cloacae ingentes, & amplissimae, finitimos penetrantes montes.quarum nec initia; nec fines reperti sunt. No ne etiam,cum defossum nuper est in foro primario , ubi sontem moliuntur, frusta marmoris egregie sculpti plurima,& aerea statua inuenta est, antiquitatis priscae, ruinaeq. ciuitatis indicia. Hinc reor, unitae sam aliquando Arage bellorum, cecidisse,suisseq. , procurante D. Petronio,restitutam, ut quidam annales tradunt. Sed, per Deum immortalem, quod maius dari potest antiquita. tis monumentum,dignitatis ue Bononiae,quam quae maximi poetae, scriptoresq. celeberrimi, tradidere, quorum hic quaedam annotata sunt' Hactenus cupietibus refragrari puto relictum nihil: tamen, ad asserendam magis Bononiae dignitatem, non minora subiiciemus. Iam satis constat,Plinio auctore, Bononiam Tuscorum fuisse primariam ciuitatem,ante conditam Romam,diuq. post Occupauerunt eam,& Mutinam, Parmam, Placentiamque pulsis inde Etruscis Galli Boii, siue ij, qui trans Rhenum incolunt, de quibus in Comentariis meminit Caesar;siue ij,quos Strabo Hercynia

habitasse siluam, & Cimbros sibi infestos fugasse, ac dei

29쪽

de se Thracibus immiscuisse tradidit. Quos inquam Gal. Ios Boios Boroebi stas Geta inde pepulit, siue, quos Noriis cani prouinciam deseruisse uideri uult Plinius; qui deserta Boiorum ibi appellari scribit. quicumque tandem ex iis suerint, Gallos Boios fuisse liquet.Quo factum est,interiecto tepore, ut,quae antea Felsina,post a Boiis Bononia diceretur, quam etiam suisse caput Boiorum,ambigit nemo. qui cum

Romanis diu postea bella gesserunt, cu ingenti quandoque

Romanorum clade,prius quam secundo,sive, ut coniectari licet,lertio subigerentur, sicut enodabimus, ne quis,parum aduertens,contraria dicat nos tradere. Itaque, pulsis Boiis, trium uiri ex senatus consulto Bononiam coloniam Latina deduxere: utq. cu Liuio loquar,deductasunt hominii tria millia 'tibvsseptuagena iugera,ceteris colonis quinquagena sunt data. er captus de Gallis Bois fuerat. Galli Tu os expulerant. Quibus uerbis etia deprehcditur nulla,prius quam Etrusci gentem ibi alia habitasse. quod opinioni coducit nostrae. Alioquin Liuius nota no caruisset,lacitis primis cultoribus, sed tantum relatis Boiis, a quibus eiecti fuissent Etrusci. Quid enim magis attinebat tradere,quod Galli Tuscos expulerat,

qua quos inde ij pepulisset,si qua ges eu locu prius Etruscis

coluissetρ Dicεtis aute,ab aliis ibi ante habitatum, eosque, qui fit erunt,ignorare, repugnantia deprehenderetur. Ecce, quo modo scriptores coueniant, seq. uicissim probent. Ex verbis Liuii facile deprehedas licet, dignitate sua Bononia Boiora suisse caput: cum alia ciuitas nulla tam grandem a ceperit coloniam, nec agri tantum usquam sit militibus emensum. Nam Mutinae,& Parmae,non plus duobus millibus colonorum, ut comperio, deductum est. Alteri octona iugera, quina uero acceperunt alteri. Strabo quoque affr-mat,inter omnes circa Padum populos Boios praestitisse, fuisseq. inde a Romanis eiectos,ut Liuius etia tradit,& primas inter ciuitates cis Padu locat Bononiam. quod etia r cte consideranti consentaneu uidebitur, & ratio cogit affr- mare. Ex captis namque ciuitatibus,ut in fide maneant,no

30쪽

is B EICE DICTI M ORANDI ORATIO uulgus ignobile,sed prino res expelluntur,nouis inductis c lonis. Itaque, quo maior deducta est colonia,plures ibi , uel bello absumptos, uel eiectos inde,seteri decet. Quis igitur dubitabit , eam gentis principem suis se, quam primores in-ccluerunt cuique, mutato primo Felsinae nomine suae gentis appellationem indiderunt. Flumen etiam , Bononiarni praeterlabens, a Germaniae, prioris patriae suae, Rheno, Rhenum appellauerunt: delectati eadem fere soli amoenitate,ita,ut non modo deseruisse patrium sol um, sed fu i sse uiderentur as secutos. Hinc cura fuit praecipua, ut a Boiis Bononia denominaretur,uelut eam, quam sibi primam constituerent sedem, retinentibus sua nomina reliquis ciuitatibus a ise captis,quibus non tantum tribuerent: id quod etiam nouorum colonorum praestantia declarat,postquam in populi Rom. potestatem tertio uenit. Digniores missos suisse colonos nobiliori ciuitati,& numerus militum maior,aissignatiq. agri maior portio,satis indicat. Nam quina octona ue iuge ra Parmae, & Mutinae, inducti milites acceperunt. Quinquagena uero, & septuagena nouis Bononiae colonis data sunt, ut qui praestantiores essent,& digniore in ciuitate locarentur . Hinc facile apparet, quanti esset Bononia, quae

fuit maiori Romanis curae in deligendis egregijs colonis , quam pro duabus adeo inclytis ciuitatibus,Mutina,& Parin ma. Est quoque huius rei in promptu ratio. Nam, cum Boij ad modum bellicosi essent, delegisse eos accommodam adgerenda bella sedem couenit, quae alere exercitum posset, cuiq. aditus quaquauersum prae omnibus a Boijs Occupa- , tis urbibus facilior pateret. Ad haec profecto urbs nulla est ea in regione opportunior Bononia, quae, ut diximus, est i magnae partis Italiae uelut specula, & uadu. ea iccirco res nouas molituri suarum partium facere student. Quod cum saepe alias, tum proximis superioribus annis patuit, cum

Bartholomaeus Bergo mensis,Venetorum ingeticum exercitu uenisset, rem Florentinam euersurus. obflante Bononia eius irriti fuere conatus, commisso in uico Ricardina agri

SEARCH

MENU NAVIGATION