장음표시 사용
41쪽
manoru Imperatori,cum ingenti se uenturum exercitu inia nitanti, ad excindedam, delendamque Bononiam,nisi iusto proelio captum Entium Rege Sardiniae, eius nepotem, seu filium, ut alii tradunt,statim carcere solutum emitterenti Populus Bononiensis in hunc modum respondit: Si uenies, inuuenies.non sumus utpalustres arundines,quae leui agitantur aurae ferro comInus certandum e R. MisenIies, non in maltitudine , sed in paucorum utrorum fortium uirtute, Pare uictoriam. Regem iure
besti capram tenemus, tenebimusque. Responsio uere digna populo forti . & strenuo. filii. Nec tantum non est redditus Rex Entius, sed duos & uiginti annos summo in honore, ut tali populo dignum fuit, ea in praetorii parte, quam hodie ab Entio Rege denominant, ad usque mortem asseruatus est;&sepultus Regio apparatu, in D. Dominici templo,corruentus Praedicatorum , Regiis titulis, statum. Regia, hoc
inscripto poetarum illius tempdris epigrammate: . ni L. Tempora currebant C s isti Bitista potentis H. Gnc duo cum decussi em cum mille ducentis , i l GVlιb M l l Dum pia Caesarei proles cineratur in arca, i i si Isa Federac maluit quem sernere parcu. Tu istRex erat, ct comptos presbit diademate crines P-
En ius, inq. poli meruit mens tendere sines. i- Et,quoniam aduersus Bononienses eo in bello Regi Muxina fauit,ad ea expugnandam continuo populus Bonoti tensis accessit. Quae cum diutius obsidionena tulisset, adulti. mum,necessitate cogente. deditionem fecit. Nec lassatus est populus Tononiensis tot uariis bellorum fluctibus, uerum paullo post, Venetis prohibentibus, ne mare Hadriaticum nauigatet, aduersus Venetos tres annos belltim intulit adi Padi ostia rubi callesto erecto, cum quadraginta millibus equitum,peditumque,pro suo iure decertaui . tandem, post leuia multa proelia, omnibus est utri inque vitibus ad certa men incursum. in quo Veneti superati, potentiore instruet
exercitu,rursum in bellum rediere. tamen, cum satis uiriurae
Paro utraque Iabcret, depace potius agi placuit, quam G
42쪽
committere fortunae. Itaq. conuenientibus,paet his condicionibus icta est i Vt Venetis Padi ostia cederent. Bononiensibus uero liceret per ea sal si umentum q. nauigio uehere sine ullo uectigali. Quas condiciones in suo utraque ciuitas habet Archiuio. Quamobrem, aetate mea, bis oratoriis bus ad Venctos missis, petitum est ut ex convcto peronia Padi ad nos importari sal permitterent: qui potentiores acti quod nos etiam ab ea fortuna imminuti sumus. Conuen. torum aspernatur iura, antiquata ea esse dicentes. Possem bellum uno proelio confectum cum Principe Mediolanen ἀsum,annus est octogesimus referre. Ouia tamen auxiliario ad fundendos , fugandosq. hostes milite usi sumus, non seram in summam Bononiensium laudem,quando ea communis cum externo milite fuit. Quae tamen uictoria eam an
ςit, quam uel solam habuere Seneses'iduersus Floretinos, a Manfredo, Siciliae Rege, Florentinisq. exsulibus, adiuta Quoniam autem dixi,ex Malauolta, familia Senensi, quoΩda prodisse in re militari strenuos uiros , no modo familiam unam, decem us,aut centu,opposuerim uni Senensi, sed populum Bononiensem uniuersum. ut singuli ci ues, si de re militari ages ad aliud nihil esse nati uideantur. Et, ne,ut diximus, senuisse uirtus Bononiensium sensim dicatur, nouit Tma referamus Non diu est, quod Comitem Loysium Uermem, cum exercitu Philippi, Mediolanensium Principis , incursantem, vahantemq. agrum Bononiensem,stelli quoque arce, quam idem Princeps intra ciuitatem magno cum praesidio tenebat, populus Bononiensis, Duce Hannibale Benti uolo,primario ciue,fudit,sugauitque,non praeter moenia urbis , sed ultra decimum a Bononia lapidem, dimidia Plus parte exercitus aut caesa,aut capta, cum impedimenis vis omn ibus. Omitto tofinitos fermet rei militaris peritigio
m9S referre uiros: quales aet)te. nostra suere, Eques Rigarindus,ex Pepulorum familia,magnorum exercituum imperator.quem Puer senem uid Ioannes Benti uolus,auus Hannibalis, de quo nuper mς minii di Pracicatis Ioannis abavus.
43쪽
DE BONO NIAE L IV DIIV s Ouid de Equite Lodovico Maluicio dicam , shmmis titulis insignito, uno ex tribus sortissimis Martis uiris, qui Philip po Vicecomite uiuo ad usque portam Orientalem Mediolani hostiliter quaeque sternentes intulere armap quod sub talto Principe mirum fuit. Sed, quid iuuat singulatim referrePquod in ciuibus elucet uniuerus ' Nonne Galeatius Maresicottus,ingentis sipiritus eques, rem plus admirationis,quam fidei , apud posteros habituram est ausus λ qui, soci)s tantum quattuor delectis,processit in agru Parmensem, noctuq. clatitu,& arte munitissimam, editissimamq. arcem Varant,opi di Parmeniis, subi uir,ac,c ius praesecto arcis capto, cum tot custodibus, uno tantum interempto,paucitatem eorum sperinente,inde asseruatum in compedibus Benti uolum Hanni. bale, nullo sentiente opidanorum,eduxit Bononia: ubi continuo ea a Piccinino oppressam in libertatem uindicauerti
Non milite conducto, sed suis huiusmodi ciuibus , semper reserta Bononia, supi a hominu fidem res praeclaras gessit
E quia,ut dixi,no sedet antino, reserre omnem historiam, sed paucula summatim attingere, quo Senam constet nullo modo cum Bononia comparandam esse, praetereo, quod- Rauenna, Ceruia, Fauentia,Imola, Ferraria, Placentia, Parin ma, Regium Lepidum, Mutina, ct quidquid etiam terrarum interiacet cis Padum ad i adices Apennini, Bononiae quo in dam paruit. itaque ante urbem Romana conditam non modo princeps eius regionis suit, ut Plinius auctor est, sed his etiam fere nouissimis temporibus; quamuis nunc, agro con tenta suo, tranquilla fuatur pacet Eκ ante dictis coniecturam facio, ob tam latum imperium, ingentemq. potctiam, populi Bononiensis,in magna Italiae parte con su et u di neminia, ut cum ratio pecuniae haberetur,ad libra Bononeno rum calculus,sermoq. fieret. quod in multis hodie obterua tur ciuitatibus: sicut de Turonensi apud curiales Romae agit
tur. Salubritatem uero, acrisq. temperamentum, longaeua
senioru aetas indicat. Cuius rei Plinius testis est, qui g. Fullonium Boaoniensem centum,& quinquaSinta,& L.Tereia
44쪽
si BENEDICTI MOR ANDI OR AT Iotium, Marci filium centum & triginta duos uixisse annos tradit. Praesidente quoque Bononiae Sabello Protonotario, iuris consultus haud ignobilis Gratiotus Acharilius, annum
decimum supra centesimum praetergressus, naturae conis cessit.Quartum & centesimum agens annum , superiore an isnd, in Kalendis Octobris,in uicinia mea, Ioanna Arenglieis ria,uenerabilis uidua ,suum diem. obiit. De agentibus,praetergressisq. annos octoginta,& nonaginta,etiam aliquot si persunt. quos adhuc diu uicturos,ex uiuaci adspectu coniicio. Auia Baptistae Man Eoli, praeclari ciuis, secundo &quinquagesimo suae aetatis anno Lodovicum,Baptistae patrem,enixa est;& Camilla, consanguinea mea, quae adhuc icum filiis superest, post quinquagesimum annum bis peperit,& compressa tertio post menses quattuor abortivit. Sed, ne in re manifesta longior sim,praeter Strabonis auctorit tem,de dignitate regionis ci spadanae adductam supra,libet Plinii uerba ponere, cum spatia quorundam longioris uitae refert, eiusdem ore inquit enim: Ac, ne pluribus moremur in re confessa n regione Italiae octaua centum annorum censesum homines quinquaginta quattuor centum denum homines,quinquaginta septemicenIum uiuenum quinum, homines duo,centum tricenum , homrnes quattuor s centum tricenum quinum, aut sipi num,toridem; centum quadragenum, homines tres. Attingamus
nunc, ut de Sena factum est, quos habuit illustres uiros Bononia : ut Honorium Secundum, Pontificem Romanum, cuius abegit sepulcrum Pius Pontifex ex Basilica beati Peistri; ubi suum nunc est situm cadauer, cum gloriosis titulis. Fuit etiam Lucius Secudus,Bononiesis ciuis,ex Cacciantis mica familia. Et,cum multos habuerit Bononia Reuerentissimos Cardinales, quotquot alii dederint, satis erit unum apposuisse Nic olaum, tituli Sanctae Crucis, ex Albergato, rum uetere familia, cuius quae uitae sanctimonia, qui mores,quae uirtutes, quae doctrina, quae merita fuerint, illud
unum illustre facinus pacis ostendit firmatae, ob sanctitatis eius reuerentiam, cui refragrari puduit inter Gallos, Anglico , α
45쪽
BE BONONIAE LAVDIPVs. Iseos,& Burgundos, multos annos irarum odiis, crudelissimo. que bello, ardentes. quo maius nullum aetate nos ra apud Christicolas commissum audiuimus,tot millibus hominum, Regum, Principum, di clarissimorum uirorum,internecione, tot ciuitatum , Opidorumq. ruina , tot incendiis,tot rapinis, tantaq. passim crudelitate, tot annorum spatio. Habuit etiam Bononia sanctos uiros,Vitalem, & Agricolam suos ciues, alteru ex Papa Eonu, ex Scanabilia familia alteru.Praetereo Proculum,qui securi Marinum tyranum occidit. Diximus, Sena Gymnasio litteraru illustrari,quo etiam Bononia a Theodosio iuniore decorata est, Regum, Principumq. Christianorum paene omnium consilio, auctorante quoque sua praesentia Caelestino, Romano Pontifice. Cuius inquam Studii tanta laus est ,ut, sicut Athenae quondam apud Graecos inuentrices disciplinarum appella tae sunt,ita sit apud Latinos nunc Bononia magistra,inuentrix,servatrixq. litteraturae , Omnisq. eruditionis .Hinc clarissimus iuris interpres Baldus Perusinus Bononiam Regiam ciuitatem appellat: scribitu. infinita mundi lumina uel genuisse, uel alibi rudia nata, eoque appulsa , edocuisse. Et Angelus Arretinus,Baldo scientia iuris ciuilis haud inferior, me audiente, saepius dixit, se plus debere Bononiae, quam Arretio,quam patri ; quod ab iis, ut esset, a Bononia
uero,ut bene esset,acceperat.&,sicut auiu,aerit aqua, pisciu,
sedes est propria: ita Bononiam disciplinaru omnium alii mna,doctorum q. uirorum esse officinam,praedicabat. ut haberetur indoctior,qui litteras non hausisset a fontibus,exudantiq. Bononiae pelago. Propterea, qui externis litteris imbuti fuissent, uenire Bononiam suarum lucubrationum lauream accepturi:ut,ubi coronati essent,ibi etiam didicisse uiderentur. Quod factum memorabile Christierni, Regis . Daniae, anno abhinc tertio comprobauit: qui, Romam petens, cum omnia ferme Italiae litteraru Gymnasia,uel eundo,uel redeundo peragrasset, excellentia, & dignitate,motus Bononiensis Studii,delegit tantu in eo, duobus ex suis, E alteri
46쪽
s BENEDICTI M ORANDI ORATIO alteri in iure ciuili,alteri in medicina, Doctoratus insignia conferri. In qua re illud praecipuae admirationis fuit, quod in suggestu pro more,in D. Petri Ecclesia,facto ubi doctoribus considendum ad danda erat insignia,& locus editior, ac Rege dignus,ornatu singulari paratus fuerat. I ex, ueneratus Gymnasii dignitatem, indecorumq. ratus sibi fore, si ieminentior eo in sapientium conuentu sederet, pari subsellio,cum eis assidere gloriosum sibi csse respondit,quos uniuersus orbis summa ueneratione prosequeretur. quod omnes,qui aderamus, sumus admirati,orbis eStremae partis R egem tanta reuerentia motum,ut se nequaquam sit pastus cxorari, quod eminentior scderet. Praetereo, quae resert
Accursius de Gymnasii Bononiensis praerogatiua; & quibus non i do ciues,sed etiam rustici nostri gaudeant priuilegiis. Quod si cuncta recensere uoluero, grandi uolumi.
ne opus erit. Verum,omissis externis, quos sine numero disciplinas Bononiae percepisse ignorat nemo , aliqui ex nostris referendi sunt,ante quam Sena esset, & donaretur priuilegio studiorum omnium disciplinarnm Bononia. Quo palam fiet, praeter loci conuenientiam,qua motus cli Theodosius,eam, uelut a natura institutam,litterarum domiciliusuisse. Cicerone teste, Graecis, Latinisq. litteris C. Rusticellus Bononiesis eruditissimus fuit. De quo inter praecipuos oratores mentionem facit. Et L .Pomponius, Atellanarum scriptor, Bononiensis fuit. Sic Rusus quoque, poeta egregius , ex nostris habetur: de quo Martialis ait:
Funde tuo lacrymas orbata Bononia Rufo: Et resonet tota planctus in Aemilia .
Sed,ne Sena queratur, quod, se stante, nihil de liberalibus discipitinis agimus,sicut de rebus gestis actum est. omissis priscis, qui facile poterant sine controuersa clari esse,culsit parui laboris, non exstante aduersario se uictorem ageres nouissimos attingamus, coaeuos Senensibus, ne suo unico iureconsulto sederico tot nostrorum numerosum agmen
posse obrui persuadeant. Quem,siue in Pontificio,siue in ciuili tu.
47쪽
DE 39NONIAE LAUDIBUS. 3suili iure parem mihi Sena dabit Ioanni Andreae, Ioanni Fantucio, Iacobo Butrigario, Antonio Butrio,duobus Sa- licetis, totidem Caldarinis, Bulgaro , od ofredo, Azoni, Pileo,Vgolino,tribus glossatoribus,a quibus Accursius fiere cuncta,quae scripsit,acccpit, item Alberto. & Francisco de Ramponibus, Alberico de Rosa, Macagnano,Butrigario, Aegidio Fuscarario, Iacobo Beluiso, Paullo Leazario Joanni Lignano , Iacobo Balduino, Suli manno , Formaglino, Petro de Cernittis , Ancharano , Floriano , Mattaselano. Sed, quis queat enumerare omnes Z Non immerito igitur Gratianus, ut maiorem uigilijs suis auctoritatem praestaret, operi suo inscripsit, Ad sholasticos uiros Studi, Ion niensis, ubi didicerat. opusq. illud diuinum composuerat. Librum etiam sexti Maximus Pontifex Bonifatius itidem Gymnasio Bononiensis dedicauit. Hinc merito, ob littera , turae dignitatem tinumus aureus Bononiensis his imprimitur uerbis, Bononia Afferamus etiam Medicos, & Philosophos, quorum scriptis & medicina, & philo phia illustrata est. Habuit Albertum Zancharium Bononia, Iacobum Montecaluum, Christophorum Honestum, Petrum Τausignanum, in quo , ut in Hispania accepi, praeter eius egregia scripta,tanta filii medendi ars, & doctrina,ut ait rum diceres Aesculapium. Hunc Henricus, Castellae Rex potentissimus, Henrici,qui nuper obijt, auus, ad securanduacciuit:sanusq. factus, magno donatum auri pondere in pa 'triam remisit.Quid de Mundino dicam ξ qui humani corporis compagem, rationemq. partium quarumcumque,etiam
minutissimarum , uno codice tradidit, qui de Anatomia liber inscribitur λ Exstant eius etiam pro singularibus mombis praeclara consilia. Claruit & Gaspar, qui nuper Imolae fuit Episcopus, licet in philosophia, &dialectica, pauca
scripserit . ea tamen, quae reliquit, indicant, quanti uir fuerit . Non praeteribo praeceptorem eius Nicolaum Fa-ham , cuius tanta fuit in disputando auctoritas, ut alterum
liceres Aristotelem : quamuis & ipse nihil fere scripserit.
48쪽
3s BENEDICTI MORANDI ORATIO Ei etsi aemulatione studiorum insessus esset Ugo Senensis quod eosdem medicinae codices eadem hora Bononiae ad
concurrentiam, ut aiunt, ambo legerent, non se tam ea
Ugo continere potuit, tanta est enim uis ueritatis quinei assisteret in disputatione, quam celebratissimam habuit Nicolaus cum Paullo Veneto, qui tanta in philosophia scripsit. Erant in consessu octingentorum, aut eo amplius, .fratrum heremitarum, qui Bononiae Capitulum celebra bant , praesidente Cardinali sanctae Crucis, de quo supra meminimus, disputantes de uiribus, & potentijs animae,ac de unitate intellectus. Et, cum Paullus opinionem Auerismis tueretur, impugnaretq. Nicolaus , tandem irretitus Paullus, atque implicatus, sibi contraria cogebatur asserere. et, cum se ambagibus praetegere conaretur, assurrexit Ugo,in tanto patrum silentio, exspectantium disputationis euentum, atque acclamauit, Vera dicit Nicolaus: captus es, Paulle. Ad cuius uocem Paullus, indignabundo similis, subiecit: Ο Deus bone, Herodes,& Pilatus,facti sunt amici.Tantus est inde risus patrum excitatus, ut paene soluere turdisputatio. Bartholomaeus Varignana librum condidit utilissimum practicae,& chirurgiae . Non ne apud medicos quod Bononia, & Patauium, Medicinae quasi oraculum sunt, fueruntq. saepe refertur inter dissentientes, Haec est opinio uel Bononiensium, uel Patavinorum: uelut nefas sit eis refragari: sicut de philosophoru sectis dicitur, Haec est Stoicorum,haec autem Peripateticorum senteria. Quid dicam de Baueria, nato I molae, cive tamen nostro ex alio Bononiensi,cuius tanta est uis medendi,ut Deum esse,non medicum,putes. Eius in dialectica,philosophia, & medicina,paucis tamen adhuc communicati exstant, a me uisi tamen,plures scripsi codices . Non ne etiam in theologia scripsit Michael Carmelita, ciuis noster 8 Non est obticendus Ioannes Planchinus,arithmeticus,& geometra praecipuus, paene Euclidi par, qui miro artificio astrorum tabulas edidit, ut sine labore calculus quam breuissime motus, cael0. I T rum,
49쪽
rum, siderumque,deprehendatur. Sed iam satis uiroru in omni doctrina praestantissimoru , si iustitiae locus fuerit, recensuimus: ut coparata Bononiae Sena cedat sine indignatione. Abunde quoque demonstratum esse reor, Bononiam uetustate,dignitate,diuitiis,Sapina,situ, caelo, fertilitate aisgri,copia rerum, ciuium praestantia, populi magnitudine, rerum gestarum gloria, supra Tuscam Senam florere, semperq.floruisse . Haec omnia si ad ea referre uoluerimus, in Politicis quae breuissime posuit Aristoteles, constabit, Se nae praestare Bononia. sertilitate naque agri ditiore esse,antiquitate uero supra tres Senae aetates fuisse Bononiam,ambigit nemo . uirtute autem,quod tertium erat,& praecipuu, sue moris,sive intellectus, quantum excedat Bononia, satis diximus; librorumq. uolumina a nostris condita liquido patefaciunt. Et insani hominis esse puto, in re adeo manifesta probationes, & testes, ulterius exposcere. Tamen hoc adiiciendum censui: Innumera fuere Bononiensium fecundara felicia, ingenia, a quibus tot uolumina librorum in o .mni genere doctrinae coposita sunt, ut docti uiri lassentur eorumlectione. Contra uero, mira est sterilitas Senae, ex qua tres tantum uiri enumerati supra prodiere,in tanta Studii diuturnitate. Quae hucusque ad praerogatiuam Bononiae adduximus,infitiaturum puto neminem. sed,habere ad. uersarios hoc refugium, quod absoluta in libertate, suoq. imperio,Senenses uiuunt, Bononienses autem a Christi Vicario depedere,ac circumscripta libertate frui,hoc est,quod obiectare possunt: egoq. idipsum cupio. qua in re una, licet abessent cetera, praelatum iri Bononieses,ratio admoneret. Certum est,aubore Aristotele, immo uero sapientium omnium sententia,quod uniuersa metitur ordo:qui ut persectus sit, quaeque ad unum referri principium est necesses alioquin irent in praecipitium cuncta. hac ratione Christianorum sacrosancta Religio duos , subalternos tamen, nuta diuino Principes ordinauit, uelut uniuersorum capita. Eo
rum primus est,Summus Pontifex Romanus, alter Impera
50쪽
BENEDICTI MORANDI ORATIO tor minor tame Dei Vicario,quod illi pareat,oportet. quo, instar stuperni regiminis, hoc quoque in serius ab uno defluat principio. Ad hos,quantum ad institutum nostrum attinet, Reges omnes,Principes,nationes,potentatus, ciuita.
tes,& populi relationem habere decet: ut uniuersi ordo setiuetur. Duobus his quoqueiquasi principijs modus est, ut se altero superior alter,quo sit primas unus, ut dictum est: liberiores ergo sunt, qui Romano immediate Pontifici parent,
quam qui subi jciuntur Imperatori, quod, sub eius ditione posti, bino innodati sunt respectu , quoniam Christi Vicario ut primo in terris Principi,parendum est etiam. At Ortasse aliquis obiiciet, Senenses,sui iuris, neutri parent. id ergo erit aut excellenti eorum uirtute,qua pro suis meritis facii sunt immunes,aut imbecillitate imperii simul, & contumacia repugnantis populi .Quod si eorum meritis,& uirtuti datum est, ut eo ab ordine admodum necessario exempti sint, quamquam id infitior tamen ,cum sint,ut patuit,inferiores Bononiensibus,etsi digni exsistunt, quibus multa tribuantur, non propterea praeserantur decet, si amplioribus meritis,uirtutibus q. primus debetur honos . nec imbecilli. tas imperit,aut rebellio subditorum ualet ad aucupanda bene merentiu praemia. immo uero,contra, maiestatis rei iudicandi sunt huic ordini repugnantes. Tales itaque honos are,nihil aliud est,quam ad contumaciam ceteros allicere. Neque absolutior sane libertas potior est ea,quam honestis temperatam condicionibus moderatur aequitas, ut refert Lucanus, agente ad Metellum Cotta:
Libertas unpiit,popais, quae regna coercet, Libertare perit:
Et Liuius de bello Macedonico, Quinctium, Romanum
imperatorem, Corinthi conuentu Graecarum ciuitatum edicto inter cetera,quae admonuit, dixisse refert, quod libertate modice uterentur,temperata eam,salubrem eis , &singulis ciuitatibus;nimiam,& aliis grauem, di ipsis,qui ha hebant, praecipitem, & effrenatam esse. Cui pulcherrimae