Oratio pro solemni studiorum inauguratione habita in archigymnasio neapolitano a Nicolao Rossi ...

발행: 1818년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dicinae subsidia ; haec in ipso , ut ita dicam , civItalli ore emorescunt. Εjus cultores in plantis usque novis detegendis solliciti , in describendis minuti , in caussis nominum reddendis iugeniosi , in depingendis magnifici : cetera egregii. Accusamur iauno , quod inulti in minimis sumus , non aeque in maximis 3 quod , vulgaribus veluti in exilium

actis , exotica sola turemus ' quod , monente Li naeo , ut ad vulgares Plantas redeamns , tanto post tempore adhuc aberremus ῆ quod , Paucarum virtute detecta, ceterae neglectae sunt , quod portenta , quae de nonnullis praedicantur, nondum ad trutinam revocata. Utinam ista efficerentur ; quid tum provehendis medicis rebus posset esse optatius , Vel

mortalitati salubrius , vel posteritati gloriosius relinqui , vel denique iuventuti ea studia molienti majori foret usquam incitamento ZQuid do Mathesi 3 Extat, Geomatrae, de vobis triste oraculum Voltaerii e tripode, more suo dictantis , suturum , ut a sua aetate vix ad centesimum annum ingenia bonis littoris, studioque naturae illecti, geometrica dediscant , peraeque attoniti contemplantes immo talia Euteri, Bernullii, Da lembertii opera , atque exteri aegyptias moles, reputantes solum animo vires illorum , qui tanta excitarint. Falsum quidem , ut vi-Disiligod by Corale

22쪽

detis adhuc , et tale per saecula suturum : siquidem tot in ea scientia praeclarissimi viri existant. Nihil tamen verendum magis , si calaulo a vobis in suppetias vocari solito , plus loci , ut tacitis , auctoritatisque Concedatis. Mementote , quod Romanis rebus accidisse legimus, quandiu in comparandis exercitibus Romanorum copiae copiis sociorum triplo majores fuere, eas florentes stetisse ; quum vero hae illis vel pares fuerint, vel maiores, misere concidisse. Divinent sane, Medici, vestra oracula incredibili felicitato , quae instant aegro , non in horas , non in dies, non in menses, sed, si superis placet, quoque in annos : ut vultis , sata portendani P: appareat vobis lynci simillimis, lectoque adsidentibus aegri corpus pellucidius vitro , ut soris perlegatis , quae intus Iue laborent, quibusve in latebris Iae thala virus insidat: vestra tamen illa Diagnosis a vobis quanta requirit, non in pleuriti de modo, in Semioticis desperatissima re , sed in vulgaribus plerisque morbis lQuanta monet pollicem quandoque Oscitantem pulsu, Suoque tinnitu vena vitalis i Quam cupide tabulas Rhodias , vel aliquid iis simile a vestra Praxi semper irrequieta , ac plana turbarum Medicina desiderati

QuiS Vero est, quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataquo antiquitas 3 Inest 5.

23쪽

26 ea cura mortalibus a primis inde temporibus : neque,

uti humana solent, insenuit annis ,- sed crevit eundo edonec ad haec tempora deventum est, quibus adversa cupiditate flagramus, incerti, utrum vehementius au-tiquitate , an novitate rapiamur. Pervestigamus Graeca, Romana , Etrusca, exotica quoque , et longinqua , ubi, quaeque Sint , quove Parentur prelio in Omnem occasionem intenti. Comparantur ad Servantur λ amantur. Extant nonnulla in privatis aedibus ad spectaculum exterorum : rariora in abditis domorum ad domini delicias : reliqua in propatulo , ante aedes , in impluvium ad ostentationem proiecta. Laudabile otium, bonisque artibus Iacturae salubres t vel si quid istud levitatis habere videtur, id homini praesertim diviti, litterisque utcunque instituto iacile conceditur. At iuventuti ea studia ineunti suspecta, atque invisa esstei; Graeca devoveri ; Latina scholis, uti levia, amandari ; tu eas denique litteras, quibus haec otia florescunt, cum magna aurium , atque animorum os sensione tota die invehi, quandiu perseremus 3 o pertubatas litterarum rationes t o turpem saeculi lucis notam i Dicam, Auditores , qua Voce potero , ut universi audiatis : majores nostros in studiorum rationibus ad normam dirigendis nihil sapientius secisse : qui, quum viderent Graecos, Romanosque duas nempe siOrentissimas gentes eo di-Disiligod by COOste

24쪽

27gnitatis hominem evexisse, ut nusquam alias posthae neque bello, usque pace , neque publicis, neque privatis in rebus , neque unius , neque multorum imperio illo devenerit: maxime curarunt, ut iuvenes studia ingressuri ab ipsis gentibus pacis bellique artes , quas imitarentur, primi addiscerent. Utinam vero in iucundissimo isto genere litterarum per universam late Europam disseminato non abnormia quoque Plurima , atque intempestiva occurrerent: nihil sane sciret, de quo potiori iure gratulari nobis ipsi videremur. Quid enim tot in res levissimas absumpti labores , in maximas propro nulli 3 quid in vulgatissimas res effusa ad satietatem , ne dicam , turbata ,

atque impexa antiquitas 3 quid probabilitatis tam longe producta spatia Z quid illa infinita libellorum cohors 3 in quibus praeter nonnullas elucubrationes nimia religione attenuatas , reliqua vel ad medias rationes composita, vel ab aliis mi Sere corrasa reperiuntur 3 Quid deniquo tot minutissimae curae 3 nt si illae inexhaustae antiquitatis auri dinae, quavis India ditiores, quinta abhinc aetate detectae nostrorum eruditorum aviditati defecissent. Dicam uno verbo , Auditores , si minus suo , dignitatique orationis apto, certe ad rem meliori: uberrima sane racematio , fra

ellis , imo prope nulla vindemia. Diqitigod by CO dile

25쪽

tina dissicultato declinamus. Quid enim tam necessarium , quam opus numeris omnibus absolutum , quo edoceamur, quibus notis monumenta, quaequae ea sint , vera a commentitiis dignoscantur 3 Quid tam litteris opportunum , quam illa multa , quae ad scientias pertinent , Pro ipSarum numero in ordines partiri 3 Dirimeretur sane illud dissidium , quod

inter scientias litterasque interesse vulgo existimatur , si quidem musas amoeniores cum severiori isbus consociatae conspicerentur. Gratiae immortales habeantur Viscontio, in quem videntur ea studia ad quandam sui maturitatem pervenisse: at multo maiores illi debeamus , quod nonnulla integra , qua dam adumbrata , tanquam de composito nobis absolvenda reliquerit. Habeantur Caylo , et Winchelman-nIo numinibus bonarum artium praesentissimis , qui de veterum statuis contemplandis designandisque unice solliciti, nobis , quod maximum erat, reServarunt, qua nempe ratione divini illi artifices Naturam genio Suo Sequacem , prope famulantem , atque in suis manibus dura quasi pro arbitrio emollientem habuerint. Et ut plura colligamus in unum, illud antiqnia talis indagatori investigandum in primis seret, quibus illi artibus ad liberalia studia tam brevi, tantaque Diuitigeo by Corale

26쪽

selicitate devenerint , ad quae nos tot annis , tot exemplis , tot magisteriis , tox concertationibus , tot doctrinis, tot praemiis , morosa denique illa pingendi , celandique subtilitate devenire posse desperamus. Pulcherrima sunt quidem ista, Auditores, et jum

vetustatis carissima : sed una cautio sit, ne intemperata eorum dilectio ex animo obliteret ea , quas , quum

nostra sint , potiori jure postulant , ut prima diligantur. Enimvero ecquis non latetur inconsiderata temeritate transversos nos agi , quoties nulla nequa huius , neque suturae aetatis cura solliciti in eam ipsam barbariem nostra immergi sinimus, e cuius saucibus res tempore, ac loco remotissimas, nullique nobis, vel parvo usui suturas, restitutas esse

gloriamur 3 Vel quis non indoleat, dum de compi gendis litteris Etruscis , AEgyptiis , Tibetanis coni

cturae proponuntur, litterae asseruntur, itineram iam magno impendio suscipiuntur ; de nostro interea sermone sui natura suavissimo , diu tamen squalore o

sito . nihil adhuc esse absolutum , nihil susceptum , nihil ne excogitatum quidem 3 Egidi Menagi , si illae tuae Itali sermonis origineS , quanti sunt, tanti non essent ; temeritatis profecto accusari dignus videreris, quod tuao gentis oblitus, salce in Italas segetes foede immissa , arva Diuili sed by Corale

27쪽

nostra vastaveris. Nunc quoniam illas cum immoria talitate contendunt 3 ignosce , si a praedicatione laudum tuarum ad meas gentis litteratos viros oratio devertat. Itali, itane Per praerupta usque , atque incerta studiorum litterae nostras abibunt 3 Qno tandem usque exterae gentes Italiam artium altricem conviciis iucesserint i Quo usque tandem piissimam Parentem ea aetate Graeciam alteram hoc turpe op

probrium pati sinamus 2 Viresne desunt; ingenia ne torpent; an quid hoc aliud mali est 3 Desinat ergo tandem Gallia superbos agere de Itala levitate triumphos , et, quod ille operis bonis auspiciis inchoavit,

Mnaque ex Parte Consecit , nos bona ex Parte con sectum melioribus absolvamus: adeo nimirum , ut..i minus illi prati temus ingenio , curemus certo , ut Postrema Primis , nostra aequEntur fiuis. Vitia aluntur, ac tegendo vivunt , si medicas manus adhibera abnegamus. Efficacissima ad id rem dia a summis viris proponuntur. Primum illud Platonis : temperanda infinita animi cupiditas. Salutare consilium, sed incurabile malum. Alterum Malebranchii t moderanda est legendi cupiditas , contemplandi vero augenda; per illam enim perpetuantur errores. Est sane multum , sed non in eo sunt omnia. Tertium Mauperluuii r adsit censura , quae Scripta Ca-Diuili sed by COOste

28쪽

stiget. Praeclare quidem 3 sed difficilis tensura vivo ἀrum. Ceterum minam ista vel Parce adhiberentur rneque ad insaniam ingenia aestuarent, neque adola scentes nimiae Iectionis protervitate valerent , nequamiseri versaremur in tanta impunitate librorum. At

iura quidlibet in litteris audendi concessa sunt. Co cessa quidem , sed non ut iis deutare I ad cohone standam rempublicam , a qua illa accepisti , non ad

edandam. Scio meam nullam esso in eo auctoritatem, atque, ut ab initio meae orationis praemonuisse memini, nihil huiusmodi auderem. Revocamur itaque, Auditores,

a medio rectoque cursu declinantes non mea privati hominis voce , neque hodierna tantum die , sed ducentos Prope annos continenti voce, atque a singulari legum in nostra republica latore, de litteris, dequa Humana Ratione benemerentissimo Bacone de Vern Iamio. Is enim tanquam ex Praescripto constituit collogium amplissimorum, omniquo genere doctrinae excellentium , qui foedere coniuncti universas disciplinas recenserent, seque inter provincias partiti eo coirent, ut earum unaquaequae , unde orta sit, qua ierit, quoque gradu consistat, edoceret, et lineamenta quaedam , per quae iugenia ad nova eurrerent , PraemOustraret. O disciplinam tanto homine dignam i Etenim, Diqitigod by COOste

29쪽

si orentissimi Adolescentes, si ad innumeras Opportunitates fortunae vestras indices , si ad istam animi

indolem , atque ad ingenia , quibus polletis , si ad

studiorum rationes rito institutas , si ad vigilantissimos moderatores vestris commodis velificantes , si ad antecessores probitate, et scientia praecipuos, si ad uberrimas doctrinae segetes vobis abunde suppeditatas , si ad summorum virornm exempla ad imitandum Proposita , si ad egregiam , in qua vivisis , urbem omni copiarum genere diffluentem , si denique ad spem novi saeculi, in quam vos primi succrescitis , ea norma accederet, qua quisque in omnibus di- aciplinis , qua progredi, quove niti debeat, et quo , ultra si velit , sui ingenii vires protendat , uno ve- Iuti obtutu intueretur : quid tum liberalius vobiscumagi potuisset , vel litteris opportunius , vel nostrae aetati gloriosius, vel denique desiderio immortalitatis magnificentius effingi 'Laetum omnem insidet animo futurum aliquando , et, si quid veri mens augurat, suturum brevi , ut Academiae, illi sanctissimi coetus, illae Musarum statae mansiones , illa litterarum diversoria aeterno foedere ol,ligatae tantum operis sint moliturae. Quod si iam animo amplecti videor illud , quod miserando litisrarum sato desperari oportere universi labentur, sini- Diqitigod by Cooste

30쪽

lo, Auditores, aegro animo, suique vix compoti vicina videat ea , quae longo distare intervallo omnes intelligunt ; illudque conclamatum vulnus nostrae reipublicae jandiu insiictum , aliqua curatione leniri posse confidat. Videro enim iam videor litteratae Europae , quot , ubique sint, egregios viros hoc uno in loco conlectos , Italiae storem , Gallorum prima robora , e Britannis, Germanis , Polonis , Borus sis , Dan is , praecellentissimos ; eo que, perinde quasi ad id operis adhortandi mihi facultas data esset , ita assari. Quandiu , rogo vos , viri clarissimi, sinatis Iascivire litteras 3 quem ad finem exaudiantur in iis querelae,

dimicaliones , discidia 3 vel quid istud reipublieae

genus est , ut iura ab illa habeamus , des conspiratione vero virium animorumque leges nullas habeamus 3 Si ad ardua vestra ingenia disserre velitis: quid tam a duum ψ quam opus ea immensitato , ut vestra ope

indigeat , suaque mole laboret 8 Si ad maiorem gloriam 3 Ecqua maior, quam illud conficere , quod

impensissima prece omnes adprecantur; quod litterae longo desiderio consectae expectant ; quod ipsa humana ratio postulat quod praeteritorum temporum depravata emendat , nutantem huiusce saeculi

gloriam confirmat , denique posteritati consulendo transitum vobis ad immortalitatem brevissimum pa-Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION