Oratio pro solemni studiorum inauguratione habita in archigymnasio neapolitano a Nicolao Rossi ...

발행: 1818년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rat ' Videto per Deum , utro tandem modo satiussit, collatis viribus , ire paratiores ad singularem, gloriaeque plenum laborem , an , ut in dies facimus , ad leve aucupium laudis ad vesperum interiturae 3 Deleantur itaque vestigia abnormitatis : disciplinae in viam revocentur : litteras tam firmo praesidio obvallatae de suo periculo conticescant. Ne patiamini Baconis manes de sato litterarum diu irrequietos in ve-εtibulis academiarum, inter ipsa subsellia, ita quibus quota die de litteris deliberaturi sedetis ; qui nimo in secessibus illis domorum , ubi pervigili calamo exaratis nova, versantes de tanta temeritate nos exprobrare. Conquiescant tandem illi , suique a vobis compotes iactos sua quadam quasi voce declarent. Fortunet Deus immortalis Consilia nostra , tantum operis saeculo largiatur; foedera ista componat. Intelligant aliquando hi viri , universis litterarum rationibus longa aberratioue perversis, hac una Vero Suorum DPera reparatis , atque compositis , non hanc modo aetatem, sed eos ipsos , qui illam nobilitarunt, in mundi fastis consecuturos nomen novum.

SEARCH

MENU NAVIGATION