Isaaci Newtoni equitis aurati Opuscula mathematica, philosophica et philologica. Collegit partímque Latinè vertit ac recensuit Joh. Castillioneus jurisconsultus. Tomus primus tertius Tomus tertius continens Philologica. 3

발행: 1744년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

502쪽

ISAACI NE TONIDISSERTATIO

De Sacro Judaeorum Cubito , atque de Cubitis aliarum Gentium nonnuliarum ; in qua ex maxima AEgyptiacarum Pyramidum dimens ionibus , quales Johannes GRAvi Us invenit, antiquus Memphis Cubitus definitur.

AD Templi descriptionem pertinet Cubiti Sacri determinatio;

cui cognoscendo conducit scire quanti fuerint aliarum Gentium, Cubiti. Pedem unum cum semisse Cubiti Romanorum, Graecorumque longitudine aequabant ca); pariter . Ωι re Cubitus sex palmiS , aut quatuor & viginti Digitis constabat; siquidem Romanorum, & G corum Ρedes Primos quatuor, & sexdecim Digitos continebant. Romanorum Pes similiter in duodecim Uncias, sive Pollices divisus erat.& Pedis Angli partibus aequipossehat. quemadmodum GRAVIus qui diligenter vetusta monumenta, quae ut Batia sunt, eXaminavit.& antiquiorum Scriptorum , PHILANORI, AGRICOLAE, P AE TVILLA LPANDI, SNELLII, aliorumque argumenta perpendit, accuratius quam ceteri , determinavit. Igitur , Romanus Cubitus

a) Vimmitic lib. I. Hero in Isiae e. Hefmditia. Suhiar in vocibus R. ποῦς. Cohmista lib. q. de Re Ri istica , qui Cumttim vocat Semipeissim . quasi Pe- ακ&Jemis. Vide S I ,-tisaiam de Limi. tibus Agroium ; S IUUOrmn Hispalensem tib ις. c is . Una A uetorum est de Cu.hitis hisce sententia, inter quos Amico ti&-uigni iunt, qui praecipue con se Luatur.

503쪽

ς OPUSCULUM XXVI.

Inter Graecos Pedes Atticus maxime eminebat. Juxta recentiorum sententiam Romano Pedi cum ejusdem Pedis semuncis aequivalebat; ciuia Graecorum Stadium ex Graecorum Pedibus sexcentis constabat; Romanorum vero milliare ex mille magnis Romanorum Passissus, seu quinque Pedum millibus : & intiquitus octo Graecorum Stadia unum Romanorum Miliare conficiebant. Sed probat,ile est haec proximi ribus rotundis numeris fuisse computata ; &, si nonnunquam Veteres centum & viginti quinque Pasus Stadio tribuisse dicamus , rationem hanc deducere postumus . non ex Graeci Roman/que Pedis collatione, sed ex jam relata ratione Stadii ad Misitare, quam prOpe veritatem rotundis numeris exposita. IIunc coniecturam firmiorem putabis, si ad mentem revoces POLYBIum a STRABONE citatum a vulgari illa computatione recedere, & Mistiare statuere par octo Dadiis cuui triente; quo pacto Pes AIIicus Romano aequalis evaditi Priori computo favet Pes nolemaicus, qui Romanum S munciis superat; si tamen postremus hic ab Attico desumptus fuit. Alterum confirmat columna porphyretica etassa Roma cum epigraphe ΠΟ Δ. Θ., scilicet, PED. IX.; nam, Ρes hujus columnae, quem Ρui LANDER eli dimensus, Romanum Pedem dumtaxat Unciae dodnam te superat. Hoc discrimen ostendit Pedem illum non esie Romanum: Se inlcriptio probat illum esse Utrum vero fuerit Attum, alii definiant. Donec aliquid certius appareat, hoc unum assumam, Pedem Atticum neque Romano minorem fuisse, neque illum magis quam Semuncta superavisse. Quibus concessis, quantus fuerit Pes Atticus, quam accuratissime reperiemus.

Der ah, aut Arabum Cubitus a pariter sex Palmu & vigintiquatuor Digitis constabat; atque, mea quidem sententia, sanε pDrum aberat, quin Romanorum vel isticorum Cubito soret aequalis. Erat enim quincunx Regii Cubiti a priorum , scilicet , ut statinet ostendetur, habebat quatuor simplices Maptiorum Cubitos , qui

Romanorum quinque e Xaequant.

Similiter , tria Arabum Milliaria Persarum Parasangae , hoc est . . trigintia Stadiis Atticis Sc mille GDiu, aut Arabum Palsus, sive quatuor Cubitorum millia complectebantur; unde comficitur

504쪽

DE CUBITIS. 69I

ficitur aequales fuisse Cubitos Arabum & Alricorum. Nam, Arabes errantes , cum primum sub Romanis militaverimi, & deinde cum in s)ria Imperium fundaverunt, a devictis populis pecuniam, pondera , mensurasque Romanorum atque . Graecorum acceperunt. Hosce igitur Cubitos praetermittamus, & ad vetultiores deveniatmis. Ex pyramidibus A ptiis, accurate a Iohanne G R A V I o mensuratis, ita colligo quantus fuerit antiquus Memphu Cubitus. Latus primae Pyramidis erat sexcentorum nonaginta trium Pedum Ante lis rum. Valde verisivile est , initio meni urini hanc definitam suisse rotundo aliquo inibitoriam ci Ut norum numero. Ι 8 N A a DALHoκH, a GRAvIO citatus alserit latera singula in longum patuisse centum Regios Cubitos antiquitus usurpatoS. Verumtamen,

probabile est Imptios a Graecorum ornis dedinxisse mensuram quatuor Memphis. Cubitos aequantem , qua utebantur, & eam Regii Cubiti nomine insignivisse. Hoc pacto latus Pyramidis habuisset qua- tercentos simplices Cubitos, seu quatuor Arauras; & Cubitus Memphis fuisset aequivalens I Ped. Anglis. Pyramidem conditam fuisse juxta Cubitos hujus longitudinis, apparet ex pluribus ejus dimensionibus. Aditus quadracias ex marmore polito, quo in illam iter patet, erat latitudine & altitudine a Pedis Anglici, videlicet, duorum ex supra relatis cubitis Monphiticis. Eandem quoque latitudinem atque altitudinem habebant quatuor alii aditus aut Cryptoporticus. In Pyramidis meditullio erat cubiculum, prosecto affabre fabricatum ex marmore polito, continens Regis monumentum. Cubiculum istud longum erat pedes

Anglos 34 A , & latum scilicet, longum viginti tabutos, & latum decem, posito Cubito I Pedis Anglici. Discrimen, quod inter hanc menti iram & priorem interest, aequiparatos. π , aut tricesimam Pedis partem , sive pollicis, circiter, septimam; qui error nullius momenti elt, si animum advertas ad multo majores anomalias, quas G R A v I v s in Optimis Romanorum aedificiis observavit. Hujus cubiculi laquear erat consectum ex novem oblongis parallelisque lapidibus , quorum septem illi, qui . medii erant, eandem latitudinem habebant; at illi duo, qui extremitates Occusabant, erant dimidio angustiores; omnium autem simul latitudo:

505쪽

y6 OPUSCULUM XXVI

tudo aequabat cubiculi longitudinem , seu erat viginti Cubitorum ;quapropter mediorum lapidum longitudo erat duorum Cubitorum cum semisse. Cryptoporticus marmorea, qua ad Cubiculum istud deveniebatur, erat latitudine sex pedum, cum ; id est, quatuor Cubitorum, ex iis, quos in Cubiculi dimensionibus invenimus. In media Cryptoporticu erat semita ex marmore polito , lata Pedibus 3 , videlicet, duobus Cubitis; utrinque autem aderant duo quasi sedilia, pariter ex marmore polito, Pedum I latitudine,& altitudine Pedum i ideli, unius Cubiti latitudine & altitudine. Quis nunc opitiari poteli tot dimensiones, nullo comm ni vinculo coimexas, mero casu a nobis assignatae Cubiti longitudi, ni respondere 7 praeterea, Di mensiones Pyramidis Cubitum hunc ni sex Palmos fuisse divisum mani sello demonstrant. Quandoquidem Cryptoporticus, secundum GRAVI uri, alta erat, viginti sex pedes, circiter ; videlicet quindecim Cubitos. Hinc deme sedilium altitudinem,& supererunt quatuordecim Cubiti. Hanc quatuordecim Cubitorum altitudinem in septem partes distribuebant septem lapidum omdines in Cryptoportici muris; quorum ordinum superiores singuli magis quam interiores eminebant tribus, circiter, digitis, ut videri potest in Figura prima, in qua A B est latitudo semitae;

ACB Sedite;

DE altitudo' primi ordinis lapidum. EF prominentia secundi ordinis ;F G ejusdem altitudo; G Η prominentia tertii ordinis; ΗΙ ejus altitudo,' atque ita porro usque fastigium Κ L, quod respondet semitae AB. Igitur quivis lapidum ordo, erat duorum Cubitorum altitudine, & sex prominentiae EF; GH; &c., uni C

bito aequipollentes, erunt Primares. Similiter in Regis monumento, de quo supra mentionem secumus , reperiuntur specimina divisionis Cubiti. Nam, quoniam C

blius DC est i LV. Pedis, & idcirco Palmin est Pedis; docem Palmi conficient Pedes 2 ; septem Palmi cum tribus Digitis s

506쪽

DE CUBITIS. 697

tis , Pedes a , ...; atque viginti quinque Palmi cum duobus Digiatis , Pedes 7 . Jam . GRAVIus comperit monumentum , interius quidem, esse Ρedum a altitudine; & latitudine, pariter interius, Pedum a ; at superficiem exteriorem longitudine Pedum septem , Pollicum trium cum semisse; hoc est, Pedum 7 nbόου. Igitur, monumentum, interius, altum erat Palmis deacem; latum, similiter interius, Palmis septem & tribus Digitis; &longum , secundum externam superficiem, Palmis viginti quinque& duobus Digitis, absque ullo errore sensibus percipiendo. Allia ludo . & latitudo externae superficiei erant singulae trium Pedum, cum tribus Pollicibus & Pollicis Dodrante ; scilicet, undecim Paumorum cum duobus Digitis & Digiti Quadrante; si tamen GR uius laec satis accuratε dimetitus et LSed alia etiam adsunt hujus Cubiti specimina, quemadmodum praesertim, quod tota Cryptoporticus longitudo una cum hypoth nula trianguli rectanguli, cusus basis erat pedum quindecim, &altitudo quinque, circiter, aut sex , aut fortash septem, funiculo mensurata, conficiebat Pedes centum quinquaginta quatuor. Su, duc hypothenusam, & supererit Cryptoporticus longa centum tri. ginta & octo Pedibus; id est, ae tu ilis latitudini vicies sumptae, aut viginti Regis Cubitis. Pariter duae aliae Cryptoporticus mei tae fuerunt. & inventae Pedum decem supra centum longitudine , videlicet, sexdecim Regiis Cubilis ; aliud autem cubiculum latum erat septemdecim, circiter, Pedibus, nempe , decem cubitis; &conclave quoddam erat septem Pedum longitudine , latitudine vero trium cum semisse, circiter; hoc est, longitudine quatuor Cubit rum, & duorum latitudine. Atque totam Pyrantidem secundum hujus Cubiti mensuram fuisse constitutam opinor. Siquis in posterum hoc pacto vetera Bahomorum aliarsimque. Gentium aedificia, quae supersunt, metata exhibeat, difficile non erit hinc veteres illarum Regionum Cubitos definire. Interea, tan quam hujus computationis specimen, afferam eXemplum unum . quod sese obviam facit. Ρu Rc HATius auctor est adhuc eratare inter antiquam Bub sinem & Baraiad vastum & rude Literitiuiri I . Neruloni opuscula , Tom. III. R r r . aedita, si puregrinatiorium parti I. lib. l. c. II. ,

507쪽

fg OPUSCULUM XXVI.

aedificium ; A L L E N u s ejus amicus comperit lateres illud comp nentes unius Pedis longitudine; latitudine octo Pollicum, & sex crallitie; loquor de Pedis Anetici Pollicibus. Hae proportiones OLtendunt lateres juxta regulas aliquas firmatos suilse, & eapropter in iis fingendis rationem alicujus peculiaris mensurae a Babyloniu usu patae habitam fuisse ; quod valde utile erat, ut fabri murarii possent ex laterum numero statim murorum dimensiones, longitudinem , latitudinem, atque crassitiem , & vice versa numerum lat rum , quibus Opus erat ad condendum praefinitum murum, detem minare valerent. Qitoniam vero Lahonii suas aedes Cubitis dimetiebantur, hinc seqttitur lateres, juxta longitudinem, latitudinem', atque crastitiem, conjunctim, Cubiti mensuram conficere debuisse. Atqui, ex duorum laterum longitudine , ex trium latitudine . &ex quatuor crastitie, mensura eadem eXsurgit: ergo haec mensura erat

cubitus. Qitapropter Cubitus Babylomarum duos Anglorum Pedes aequiparabat; & partes componentes Cubitum hunc in Palmos sex divisum suisse innuunt, itia ut laberum dimensiones rotundis Palmorum numeris exprimi possint, longitudo erat Palmorum trium, dum rum halitudo, & crallities unius cum semisse. Cubitus hic in posterum fortasse accuratius majore observationum varietate definietur. Quantus fuerit Persiarum obitus ex eorum Parasanga, puto, licet determinare. Namque , animadvertendum est , quod ingemtes mensurae, corporis humani membra superantes, ex minoribus

per multiplicationem deduci solebant, in quibus multiplicationibus denarius numerus, & nonnunquam binarias , fuit adhibitus. Ita Romanorum Calamus ca) aut Penica decem pedes habebat; Scrmpulum decem Pedes longitudine, & decem latitudine; Versus centum longitudine , & centum latitudine ; Clima genus mensurae a Graecis deductae, quemadmodum nomen ostendit decem incias longitudine & decem latitudine; Actus duo Climata longitudine& duo latitudine ; Iugerum duos quadratos longitudine; Decumanus decem Actus longitudine & decem latitudine ; Centuria decem Decumanos longitudine & decem latitudine, in Italia , sed . extra bis hunc numerum; Saltus centum Decumanos longitudine &

ca Vide de Emit. consili., R Siculum Flacem de condit. Moser. .

508쪽

centum latitudine; Miliare sive Mutarium mille Passus longitudine ; Ω Iter Diei bis decem Mikiaria. Pertica Graecorum, dicta

ακωνα complectebatur decem Pedes; c a decem Pedes longitudine & decem latitudine; Pulsum Pedes centum longitudine &totidem latitudine; Sadium centum Oroias longitudine; & Beroes, secundum HERODOTuri, ducenta Stadia. Atque in Provincia Cyrenaica, in agro, quem PTOLEMRus, Graecus AEnpti Rex, Populo Romano reliquit, Plinthides a) continebant quinquaginta tamiles in longum & quinquaginta in latum ; singula vero quadratorum hujuscemodi Limitum latera decem Stadia complectebantur.

Constat etiam ex pluribus Gemplis, quod, quemadmodum Gemtes Occidentales Pedibus decemplicatis utebantur, ita Orientales Cubitos eadem ratione multiplicatos adhibebant. Sic, apud Iudaeos, Gentem gregibus pascendis assuetam, Ribrata Terra, pascuum . quod sufficeret, puto, gregi ab uno Pastore acto, mille Cubitorum

spatio definiebatur, & Ber Sabbathi duobus millibus. Eodem patato , apud AEnprios habebat Aroura centum Cubitos in longum ¢um in latum. Et, quoniam quotannis, post Niliacam inundationem, agros suos in Arauras distribuebant, idcirco, d huit Calamus, quo facilius & citius expedirentur mensurae, constare ex decem Cubitis, ex quo, decies repetito. Aroura conficer tur. Atque, eadem de causa, majores mensurae, in quas Regi nes illae erant divisae, constare debebant ex Arouris aliquoties decemplicatis aut centuplicatis. Igitur majores antiquariun Gentium mensurae rotundo minorum illarum mensurarum, ex quibus deii erant, numero componeba

tur ι unde patet Schanos AEnstiorum, aliarumque Orientalium Gemtium, & Persarum Pa saetas aliquo rotundo Cubitorum numero constitisse. Jam, duaptiorum minimus Schanm, testibus ART NIDOR O atque STRABONE, triginta Stadia Graecorum aequabat;& Parasaeta, auctoribus I ER DOTO, XENOPHONTE, Η SYcHIO, SUI DA, AGATHIA, aliisque I STRABONE relatis, triginta quoque Stadiis aequipollebat; ac rotundus Cubitorum n R r r a merus,

509쪽

yoo OPUSCULUM XXVI

merus, cui totidem stadia sunt aequalia, est decem millium. Ergo Schinus decem millia Cubitorum Memphiticarem, & Paralanga i iidem Persicorum continebat; atque decem millia Cubitorum utrius. De Gentis triginta Stadia aequiparabant.

Haec AH piis Cubiti supputatio confirmatur hodierno Maptim

rum cubito, qui in urbe, quam recentiores Magnum Cinrum ainpellant , usurpatur, quem GRAVIus pedis Anglici I - comperit. Cubitus hic propius abest ab antiquo Memphis Cubito . quam a minoribus Cubitis Graecorum. Romanorum , atque Arabum , qui in AEnpium dominati sunt; & eapropter Memphitico desumptus videtur. Sed hoc major est. Quid mirum aliquanto majorem factam esse mensuram, plusquam trium annorum millium intervallo Τ Mensurae Pedales Cubitalesque nunc non parum humanorum membrorum rationem excedunt; tamen GRAv Ius ex Itanptias monumentis ostendit hominum staturam eandem fuisse ante tac tria annorum millia, quae nunc est. Igitur creverunt mens Te , neque hujus negotii rationes desunti Instrumenta , quae tanquam mensurarum moduli servari solent, longiora fiunt dum rubigine complentur. Ferrum malleo percussum potest sensim se relaxare longo temporis lapsu. Praeterea, fabri , dum instrumenta

conficiunt, a quo majorem potius, quam minorem materiei qua . titatem adhibere malunt; atque, ubi, limando, certam mensi ram, quam sufficientem arbitrantur , attigerunt, quiescunt non

ignorantes se statim, aliquid de instrumento limantes, exiguum hunc excessum corrigere posse, si Magister de eo queritur , sed. nulla defeetiam ratione reparare posse. Supponere liceat igitur men- .suras Omnes gradatim lactas majores , primis praecipue Saeculis quibus illae minori curae erant; & Cubitus Memphiticus, circa Romani Imperii tempora, comperietur mediae cujusdam longitudinis inter veterem & recentiorem Cubitum, ita tamen ut propius ad recentiorem accedat. Antiquus Cubitus erat Pedis I ribs, cujus recentior est I , quapropter is, qui medius est inter eos, erit Pedis ejusdem I vel a circiter. Jam, decem horum. mediorum Cubitorum millia, coritatiunt trigin, Stadia Attica, circiter , ut debebant. Superior

510쪽

DE CUBITIS. Io I

Superior Persici Cubiti determinatio confirmatur Artu, aut hodierno Persarum Cubito, quem duplicatum, opinor, G R A- I u s dimensus Pedis Anglisi a comperit. Si dimidiatus hic simplicem Cubitum constituebat, & si major evasit ex Graeci Roma-Hque Imperii temporibus eadem ratione, qua Cubitus Memphitricus , antiquitus fuit Ped. Anglic. I , circiter. HERODOTUS Cubitum hunc , collatum cum Cubitis Graecorum atque Gentium propinquarum . Cubitum meaeum appellat, & asserit Regium Pe

sarum Cubitum tribus Digitis istum stiperare. Si Scriptorem illum de Digitis medii Cubiti, Gracis magis cogniti, locutum intelligamus, Regius Cubitus erit ad medium ut et I ad 24 ; & , cum Cubitus medius sit Ρed. Anglis. I Regius Cubitus erit Icirciter; Nunc decem istorum Cubitorum millia conficiunt, ut d bebant , istica Stadia triginta , circiter. Supra relatae computationes confirmari quoque possunt generali quadam ratione, si nempe inter se comparentur Pedes Cubitique principio , cunctis Gentibus usurpati juxta proportionem illorum Corporis humani membrorum, ε quibus desumpti fuerunt. Qua

doquidem, Pes hominis est ad Cubitum, seu inferiorem Braesui pa tem ejusdem hominis ut s ad 9, praeter propter, ut ipse dimensus sim, & ut quisque facile in proprio corpore deprehendere potest. Antiquissimi Pedes, quorum aliqua notitia ad nos transnissa fuerit, sunt Romanus, 'inminem, atque Drusi πω, Tingerim Germania , hic ultimus Romani Pedis Unciis tredecim cum semisse aequuvaleti Hisce tribus Pedibus , secundum proportionem S ad 9 , respondent Cubiti tres, I ped. AngM. ; I A. Ρω. --rid. Angsic. ; ac tanti, circiter, erant veteres C

hici 1 nobis superius definiti, videlicet, Memphiticuae, Babylonius, ct Persicus ; his adde Samium, quem HERODOTus Memphitico

Parem descr. b L Graecoram Romano mcNe Cubiti, qui erant se cundariae mensurae accommodatae jam receptis Pedum mensuris, hic non sunt considerandi.

Hoc pacto definitis Orientalium Gentium , Iudaeis circumdat rum , Cubitis , hinc de I isorum Cubiti quantitate conjecturam

Rar. 3 facere

SEARCH

MENU NAVIGATION