Aloysii Antonii Verneii ... De re physica ad usum Lusitanorum adolescentium libri decem. Tomus primus tertius

발행: 1769년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

gnum diffundi ultra Regnum transportari

queat

Atque hac notitia pernecessaria Politices magistris, dum hoc saeculo a viris magnis apud nationes vigilantissimas sedulo excoleretur; hoc ni adtulit, ut duo omnino, quaeantea ignota erant perspicua fierent, aene nota. Alterum, quam egregie fallebantur illi, qui, postpositis hisce notionibus tam salutaribus cuilibet nationi bene i stitutae, inutilibus illis quaestiunculis veteris Phy sicae detinebantur: aut Reipublicae rectionem conlamittebant hominibus , qui talibus studiis irretiti tenerentur . Alterum , quam turpiter item errarent illi Politici , qui , ceteris studiis neglectis inutiles omnino veros Philosophos, exiguam quo mercedem, quam de aerario hi doctores haurie,

bant, veluti male distractim profusamque clami

tabant

Venio nunc , rex IOSEPHE ad Publicae rei tranquillitatem, sine qua nulla felicitas populorum constans , ac diuturna esse potest . Rectio etenim cujusque nationis ac gentis postulat notitiam plenam morum ejusdem societatis , seu , ut Politici vocant , notitiam Hominis Morallic haec autems ne notitia physicarum rerum, seu Hominis Phy-sci , ut illi appellant , haberi recte non potest Nam notitia temperamenti, propensionum , ad junctorum, seu circumstantiarum, est adeo neces a saria

12쪽

saria ad curandos morbos Corporis, quam ad morbos Animi depellendos. Neque enim leges omnes Civiles ad singulas nationes sunt accommodatae: nec gentes omnes eodem modo regi, ac duci de, hent Temperatura enim illa tam diversa caeli

soli, fructuum, animalium; consuetudines illae omnino contrariae, Minveteratae, ac penitus in an, mo insculptae, homines reddunt adeo inter se disserentes in ipsi re morum, ut videantur indoctis genera prorsus diversa . Atque hic varius modus 3c cogitandi, δc agendi, requirit remedia efficacia quidem , sed varia δε omnino accommodata ad sngulas nationes , ad earum circumstantias , ad tempora ipsa luculentum sane exemplum nobis offert Respublica Israelitarum, cui Deus per Moysen non leges Civiles Aegyptiorum, non Chaldaeorum , non Phoenicum, non ceterarum gentium

finitimarum sed peculiares leges Politices, χ-mnino accommodatas ad circumstantias populi Israelitici, ad consuetudines propensiones, immo vero ad duritiem animi in tarditatem ingenii ejusdem gentis, mirabili sane consilio praescripsit. Et vere quidem ratio naturae, quae homini innata est, tam mirandum in modum hebetatura praejudiciis vitae socialis, ut dissiculter admodum poliri, lacu possit. Est illa quidem smilis glodio acutissimo, qui aliquot annos in vaginare mditus, sic rubigine incrustatur, ac retunditur, ut

13쪽

omnino ineptus fiat ad aliquid eaedendum nec

nisi vehementi, 3 adsidua exercitatione ac lima ad usus nostros idoneus emciatur Illud tamen im terest, quod in exemplo adducto, remo semel dissicultate utendi, aut nullo , aut sere nullo negotio cetera perficiuntur. In homine vero invete.

ratae illae consuetudines, adfectus, stimulus ille amoris propritin nimii,in adsidui, qui continenter eum pellit ad ea , quae rectae rationi, atque adeo ossicio repugnant; singuli momentis suscitant vetera praeiudicia, medicinamque reddunt satis disficilem. Ex quibus omnibus emcitur, cognitionem rerum Physicarum magnopere innuem in res Moralem eosque tantuin, qui haec recte distinguere norunt, condere posse leges stabiles, ad constituendum jus tum Publicum , tum Privatum cujusFς gentis. Equidem non iam in ea caligine dimarum aditium versamur, in quibus Iurisprudentes existimabant, uno libro Pandectarum non modo regi posse nationem quamlibet, sed apposite finiri negotia quaeque nationum omnium: atque fidenter adser bant, libris, qui supersunt, Iuris Romani contine-riin sontes, irincipia, veram applicationem universae scientiae Moralis Civilis. Non enim sontes uris Publici, non ipsum Ius Publicum, aut in

corpore Iuris Romani continentur, aut ex e re

Ete deduci possunt: sine quibus tamen nec Respia 6 bli

14쪽

blicae bene constitui, ac regi; nec leges Rerum p blicarum inter se plane cognosci,4 statui possunt. Sed nec illud dare possum juris Publici doctoribus nonnullis, quod scientiam istam veluti rem abstrusam aliis Maliis systematis indigentem,

ut ita dicam, plenam nigmatis nobis obtrudant; quasi aut impeditum, aut inconsultum esset illud pandere, quod omnes cives aliquantulum excultos tam interest recte cognoscere nihil siquidem intellectu facilius, nihil enim vero planius menti pedipolitae occurrit Lex enim Naturalis, quae hominis naturae liberi, itemque utilitatibus, quas singuli homines ex ceteris hominibus capere coacti sunt, innititur haec,inquam,Lex non modo homines privatos inter se devincit; sed homines item segregatos in varias Societates ac Nationes habita semper ratione diversitatis inter Privatum hominem, Nationem Minc duo deducuntur rami Legis Naturalis vel Publicae, vel Privatae, quibus snginiis aliquid omnino voluntarium ab hominibus ad unctum est appendiculae loco; sed prorsus accommodatum ad condiciones,in circumstantias vel unius Nationis, vel plurium Quod ipsum tu praeter ceteros optime noris

Est igitur uni in certa Lex, quae hominem in omni statu naturali , vel solitario , vel sociali,

moderatur, ac ducit, nempe lex illa aeterna, quam

multominibus sinsulis patefecit beneficio rect

ratio,

15쪽

rationis smissa in praesentia altera parte, seu divina locutione, cuius ope alia tradidit, ac supplevit

ad finem caelestem J. Varia tantum applicatio, ac deductio istius Legis Naturalis constituit varias partes Juris generatim: atque sine interiori cognitione huiusce legis,quam non nisi Philosophiasurpeditat , nec firmes, nec facile in hisce disciplinis versari, ac progredi possumus . Non enim est Doctor Legum ille , qui leges civiles mente tener, easque applicare unice novit ad certum casum in lage expressum: sed is est verus Legum Doctor ac Interpres, qui penitus noscit fontes, ex quibus lex omnis derivatur quique varias limitationes 3c applicationes, ab ipsa lege Naturae indicatas, in promtu tenet qui finem,& adjuncta legum di

stincte percipit id est mentem, & spiritum lesis,

ut eorum verbis utar , cognitum habet Quod idem de bono legum latore, quem recte ad officia sua ponimus eruditum, intelligi, .lo. Nisi enim ex illo sente purissimo, Minexhausto Iusti , monesti leges suas derivat nisi diligenter facta ac adjuncta inter se confert , ut eorum diversam proportionem ad inclinatione v

luntatis, consuetudines, temperamenta, statum populorum , variam disciplinam temporum , ceteraque adjuncta altius mente teneat, numquam

ut leges utiles , aut stabiles decernet Sed quam mira, Deum inmortalem l quamque

16쪽

que eopios notitia subtilioris Philosophiae hie ad.

paratus institutionis non in homine desiderat Quid enim recta ratio , lumen illud a Deo hominibus datum, ut ex ideis ac principiis evidentibus ratiocinantes, verum a sella, bonum a malo, recte, apposue, perpetuo distinguamus quid aliud, inquam,est, nisi mens perpolitarac exercitata primcipiis germanae Logicae ξQuid aliud sunt illae com parationes rerum inter se illi varii gradus similitudinis, persectionis, bonitatis, utilitatis, nisi axiomara , quae nobis subministrat accuratior Meta-

physica Quid varia illa adiuncta civitatum, ac

populorum , ducta ex natura, consuetudinibus,

batu, ceterisque rebus , quae hominum societates circumstant; alio fessan ex loco desumi possunt, quam ex sentibus Physicae abstrusiorisse Quid ρLex Naturalis Hominis est aliud quidpiam, quam disciplina de Ossicus , quae in Ethica disputatur 2 Ipsum Ius Civile, quo civitates, ac gentes gubernantur , dum quaestio est de fundis, de aedificiis de damnis , de delictis, rectene exerceri potest sine illis luminibus , quae Magistratibus praebet dissciplina Naturae ξ Percurrantur oculis vel celeriter Legum interpretes,in consulti, sine labore imtelligetur quam saepe ad Physicos doctores res est deserenda, ut habeatur firmissimum undamem tum rerum judicandarum quod Libro secundoli

jus operis satis est demonstrinum Quae

17쪽

Quae cum ego mecum saepissime reputarem, atque ad tuam administrationem Regni identidem referrem, non illud quidem miratus sum , quamquam ei id aliquid,te ex Philosophia tantum pro

fecisse, quantum profecto pauci; sed illud sum as

miratus, te artem istam mirabiliter occultasse: ut veluti consuetudine, aut imitatione factum vid retur, quod non nisi ex intima notitia rerum UD cul dubio nascebatur. In quo animum excelsum tuum, ac moderationem Philosophicam, quis non

videt exercitationem Philosophiae , quis non diis laudet λQuamobrem ego, qui in praefatione Logicae

animadverti, quam bene, lapposite tu, optima mente usus,vel ab initio tui regni homines sapientes in magistratus cooptasses, qui rem omnem p blicam recte, utiliter, feliciterque administrarent; quique in praefatione Metaphysicae adnotavi,quam sapienter tu, tuique administri singulas res, sing

laque negotia inter se conserrent, ut inde ducerent axiomata utiliora gentibus tuo imperio sub jectis; cum ex intervallo annorum haud parvo ad te redeam, ut hos libros tibi offeram sun cum aliis retardatos ab gravi morbo, qui me de medio cursu revocavit, ac perpetuo adflictum tenet Iing nue profiteor, me,cum mente colligo sapientissimas leges, quas frequentissime sancis ac promulgas inutilitatem Lusitanorum , incredibili cum laetitia

18쪽

observare in te uno partes omnes boni Regis, prudentis Legislatoris, optimi Politici Fama enim publica, ac privatorum litteris

certiores fimus quotidie, quanto studio tu augeas,

Mamplifices Agriculturam spificia , Commercium, tum in Europa, tum in America, ceterisque locis sub tua ditione cadentibus. Quam valide

singulis his partibus Publicae administrationis opem feras,institutis Societatibus Negotiatorum, Publicanorum, continenti aedificatione navium, ut Commercium cum ceteris gentibus facile reddas ac securum. Quam vigilanter exercitus,&classes compares, eosque terra , marique paratos, expeditos habeas, ut nationem tuam inimicis facias terribiliorem: atque hisce artibus belli securius, Mutilius compares artes pacis, subsidia tam necessaria omnibus civitatibus . Quot alias leges passim seras, ut cultiorem eruditiorem , floridiorem condicionem facias populorum tuorum Prosecto hic est finis verissimus, haec germana administratio publicae potestatis, quam Deus viris Principibus credidit, non ad privatam eorum utilitatem , sed ad utilitatem subditarum gentium. Hae sunt illae partes, quae tein laude, admiratione dignum faciunt , cum advertunt homines exteri, te ossicia tua recte cognoscere, ac religiose observares: nec te modo Regem vigilantissimum Lusitanorum, sed patrem amantissimum ostende

19쪽

re qua nulla laus aut elasor, aut appetibilior homini, qui rerum summam gerit, esse potest. Ego vero illi ho pensum relinquens, ut te pro immor talibus tuis in nos meritis laudent extollant, id tantum mihi sumo in praesentia, ut tibi Iongam vitam in prospera omnia augurer nec id modo ad utilitatem Lusitanorum, quibus solidam felicitatem sub tuo imperio promittis; sed multo magis ad tuam . Tot enim tamque praeclaris factis Magnum nomen apud posteras gentes tibi ficies, quae est vera gloria inter fragiles,in caducas hujus mundi felicitates; isternum praemium comparabis unicum illum scopum ad quem adspirare debet non dico gerimnus Politicus tantum, qui rerum humanarum nexum recte perpendit; sed indoctus quilibet , modo sit sanae mentis.

Vale Regum optime . Pisis Idibus ipsis Ianuarii

20쪽

, . .

dia Physica properantes Satis multa praefatus sum jam Libro primo, ubi, quae necessaria sunt ad Physicae studium , atque quae magis utiliad Adiantur tironi Pl sic , disputata in iistis . Suspicit vos monere , ejusmodi Physicam multos ante annos conscriptam extremam manrem desiderasse , nec umquam Diluisse . Ram' eum aliis negotiis liberatus , eidem poliendae operam dare mellam , repentino, gravi morbo correptus, cessare coactus Di. Ex quo eum imbecillitate nervorum , maxime

in ea e Minceps labora , qua prim adsidua licti ne a minatur , Ande re mi, se contemione et nilo mimouam non dico inrevr veri perlustransi , sed ne simus lib- percurrendis a re potui. pluris quidem id tentavi, tu rem totam tib is iudicio considerarem, eaque m emendarem, et a

derem , quae a Viris harum rerum peritis de novo inmemta praedicabantur inutiliora viderentura sed irrito sempeν successuri .rmo podagra in chiragri, er aliis incomm dis adventantis jam fenec uti denuo impediti, ne hilum quidem progredi potuimus . Parendum itaque fuit necess- rati , atque omnino auscultandum Medico , qui nos omnisectione, ae fcriptione prohibendos et e praenuntiarat Ab eo tempore necessariis rusticationibus , ac peregria

tunsim diserant , dum aliud ex alio rogitaremus , in hune minum reiecti uinus . Sed eum sita mibi in animo fixum semper maneret, instris commodis inseret ,e, qui id a me per anticus , ea praeinore vestra saepissime efflarisa

SEARCH

MENU NAVIGATION