장음표시 사용
11쪽
rabilior etiam pacis artibus, avitam ditionem propagavit, vim legum P nitus stabilivit, et diutissimam, quam
historiae memorent Italiae tranquibΙitatem opportunis foederibus est tmtatus. Sub eo Rege industria, et multitudo magnis auctibus crevit, Connubii sanctitate, et liberorum spe eo cupidius appetita, quo lautius meliusque cuique rem Suam tueri, Per Parsimoniam, et providentiam Principis licebat.
Ea igitur tempestate natus eStPRIOCCA Augustae Taurinorum anno superioris saeculi nono post quadragesimum Ix kal. decembres. Gmnus ei contigit a vetustate, et splendore utrinque nobilissimum. Pater Iosephus a Damiana gente ortum
12쪽
ducebat, Asiae Pompeiae olim praecipua, spectatae ipse in bello fortitudinis, ob eamque rem magno tomque a nege donatus; Mater vero, femina lectissima, a Ferreriorum domo erat Prosecta, tam apud SubalbPinos , quam apud Hispanos in primis illustri, ubi, magnos honores ConSecuta, centum ferme ab hinc annis consedit. Sex omnino fratres ex illo matrimonio suerunt, quorum quatuor arma sunt secuti; at Clemens hic noster, cui a pago haud
ignobili in familiae ditione posito ,
PRIOCCAE cognomen .dhaesit, una cum Datre, qui postea Romae sacerdotii honores obivit, liberalibus studiis erudiendus datus est. Pueritiam in sinu indulgentiaque Paren
13쪽
tum sine offensione transegit, et quia memoria valebat plurimum, nec P rum acutus erat a natura, primis lit rarum rudimentis cito seliciterque encoluit. Aiunt virilem a puero severitatem Ostendisse, et ingenium adeo
aetas ferret, ut iam propinqui aliquid de eo praesagirent, et nobilis
inter aequales haberetur. Posteaquam egregio cultu satis adolevit, ad iurisprudentiam se contulit, quo studio nobiles praesertim ad honores nitebantur. Ea praeterea
disciplina florentissima in illa gente,
et civitate erat, quae iuris interpretum eam copiam effudit, qua nescio an maiorem alia natio ediderit. ANque utinam, ut obscure diligentes in
14쪽
colligendis aliorum sententiis se praestiterunt, sic acutiores in iudicando, et comtiores in dicendo fuissenti Uerum, etSi non omnem e scriptis bam bariem expulerant, eorum tamen
opera aptissimae leges in Pedemontio latae sunt, prodiitque demum repetitis curis superiore saeculo universi iuris subalpini collectio, opus, ut tum res erant, absolutissimum. Multa in hasce leges a Romanis fuerant derivata, multa etiam a iure Gemmanorum in Europam invecto, ita tamen ut Iasissime romana aequitas Pateret, ex quo nemo ad iurisconsulti Iaudem poterat adspirare, nisi accuratam eiusdem notitiam suisset aSSecutus. Huc accedebant Pontificum decreta, quibus illustrandis com-
15쪽
et non vulgaris eruditio esset asserenda. Huic studio ut faverent Allobrogum duces, clarissimos Undique Viros, magnis propositis praemiis duenamentisque, ad docendum acciverant. Hinc, quum etiam aliae artes Pene conticescerent apud nos, iurisprudentia in honore fuit, et e cultior in dies facta post nuperos Gallorum , et Batavorum labores , adhibito etiam in scholis orationis
nitore, Omnem porro vetustatis Squ, lorem abstersit. Licet nondum confirmata aetate, celeres hic noster in tam varia, et
copiosa disciplina progressus secit. Erat in adolescente ingenii vis, quae multum firmitate, nec parum etiam
16쪽
subtilitate praestaret, ad hoc pera- eris sciendi cupido, et veritatis amor, qui non sineret ipsum sibi. vel aliis fucum in ulla re sacere. Cito igitur illi rationi assuevit, quae verae Solidaeque doctrinae comparandae videretur aptissima, ut primo diligentiae magis quam copiae studeret, nihil
Properanter transiliret, nec scientiae, cui incumberet oras, ut ita di-Cam , tantummodo legeret, .sed in
unaquaque illius quasi regione diu
ac penitus Versaretur, nullus denique locus esset tam abditus aut minutus, quin expositum haberet atque paratum. Caeterum, ubi iam maturior, alios cursus sibi esse tenendos duxit, habuitque mente Comprehemsam iurisprudentiae speciem am-Diuitiam by Goral
17쪽
25plam, et illustrem, quae longe lateque Pervagata, gnara temporum, hominum , et locorum, in legum, et imperiorum causas erudite inquireret utque acute, opportunis eam infinitimas disciplinas excursibus locinpletaro instituit. In quo quidem non delectus illi in exquirendis optimorum Philosophorum, et historicorum libris, non sedulitas in legendis defuit. Similitudine autem, Credo, nuturae ductus in veteribus Prae Caeteris immorabatur. Praestant enim, praestant Graeci, et Romani scriptores non tam SuaVitate sermonis, tametsi nihil potest esse suavius, quam salubritate , et momento sententiarum , et Vero arte orationis ad mores effingendae, unde aliquid pror-
18쪽
I6sus admirabile existit, quo, uti plus Proficias, eo magis tenearis. Iam quis commodius res ad vitam pertinentes explicavit, aut melius de republica disseruit, quis homines, civitates , instituta , consuetudineS , regiones earumque infinitas varietates pressius veriusque descripsit 'Itaque non solum, si quem sorte divina illa copia Platonis, aut seita Athenarum urbanitas delectat, magna is cum voluptate Utiquos Pe
volvit , sed etiam, qui ad publicasTeS a CeSSurus, sapientiam cum vita negotiosa velit coniungere. Hae Vet
rum dotes, ut dixi, in PRIOCCAE animum influxerant; quapropter Τhucydide, Xenophonte, aliisque a Prima adolescentia magistris usus eSt. Diuili od by Corale
19쪽
27 Ex liis autem Plutarchum in summo otio versandum praesertim selegerat ; illum adamare, illum in deliciis habere, quod naturae humanae ubique memor, non nimis elatam, sed veram magnitudinem describens, Aristidem, Fabium, Scipiones, Veluti aptum paratumque in omnibus vitae adiunctis exemplar, P ΡΟ-
Fieri vix poterat, ut, qui tanto se erudiendi studio flagraret, munSuetiores musas non itidem diligeret. Etharum quidem ex Olendarum praeclaram ei occasionem praebuit Victorii Alserii consuetudo. Τaurini tunc ille versabatur, sibi aliisque nondum notus, et erumpentem ingenii vim
addubitando potius periclitabatur,
20쪽
I3 quam sciret quo olim eSSet evasura. Multa iam non satis politis versibus
mandaverat, nonnulla etiam nequidquam suerat molitus, rudis adhuc italicarum pulchritudinum quamobrem ad castissimos Etruscorum sontes adiverat, quo, pleniore haustu se proluens, beatam verborum,
et locutionum copiam assatim sibi compararet. Sed, quum nihil remisse vellet ille vir, totus adeo in
incepto erat, ut id unum ageret, declamitaretque assiduus cum amicis , Scriptorum , quae Iegisset, et maxime eminerent loca. E coetu gregalium erat PRIOCCA, et festive admodum hominem describebat, a recta illa rutila coma horrescentem, illacrymantem , interque Commen-