De Clemente Damiano Priocca narratio Caroli Boucheroni ad V. A. Prosperum Balbum

발행: 1815년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

patus iura tuebantur: quorsum haec

essent evasura omnes timebamus.

Luctuosissima profecto suerunt illa tempora, in quibus intima domuum

timor, et suspicio invaserat, quum antiquissimae familiaritates irrepentibus odiis sunt dissolutae, eaeque SL multates ubique inter cives eXarsere, quae tot postea ingruentibus casibus, tot communihus necessitatibus numquam sunt depositae. Sed quid haee attinet commemorare ' Mihi satius erat ad eventum Properare, eX quo incredibilis mutatio in Italia facta est, Gallorum, dico, in Pedemontium adventum. Quum enim quinqueviri , quibus Galliae res fuerat Permissa, inita pace cum Borussiae et Hispaniarum Regibus , magnas

42쪽

spes sacerent de reliquo bello, quod sibi cum Caesare et Sardiniae Rege

supererat, si harum regionum potirentur, Napoleoni Bonaparti Italiam Provinciam mandant, cuius ingentes iam tum supra fortunam Spiritus P res tanto inceptui videbantur. Hic igitur primo vere Nicaeam prosectus palantem exercitum omnibus rebus egentem ad signa cogit, instruit, et in spem victoriae accendit, dissim, lato deinde consilio , Genuensibus frumentum imperat, quasi per eorum snes impressionem facturus. Re per exploratores cognita, Bolleus copiarum Caesaris praesectus Liguriae

fauces intentus observat, communibque, quum ecce hostis ad septentrionem Versus , Cossoria castello, et

43쪽

Monte Noctulo atroci certamine OC-cupatis, disiunctis pulsisque ante Se foederatis , ubique instans , ubique impendens, per Ligusticarum alpium radices in planiciem irrumpit, urbemque caput regni magnis itineribus contendit. In tam trepidis rebus saevae illae ad Clarascum induciae sectae, quae postmodum inita Lutetiae Parisiorum pace sunt confirmatae. Per eas inducias et Pacem, munitissimae Pedemontii arces hosti traditae fuerunt; commeatus a Rege

suppeditati, iterque Gallis in Italiam

patefactum. Haec mihi sustus erant explicanda, ut magis pateret quo tum loco resnOStrae essent. Atque ex dictis iam

quisque facile intelligit nullum sere

44쪽

respectum Regi relictum fuisse, si deturbatis Germanis, Italia tota Gallis concederet. Haec utique neminem fallebant, et praesertim PRIOCCΑΜ , qui praepotentem quamdam, et a canam vim in iis omnibus, quae agebantur, admirabatur. Obvers bantur praeterea illius animo tot nesaria a factiosis Romae Perpetrata, Bassevilii caedes, clamores plebis concitatae, terrores Pontificis de se male ominantis. Noverat Italorum ingenium, diuturno otio bello desumtum , nec dubitabat in opimam belli

Praedam eosdem cessuros, si infestis armis peterentur. Nonne Venetorum, nonne Genuensium in lain incerto

discrimine desiderata suerat prudemtia, qui dum Sardiniae Rex ad Italiae

45쪽

ostium communem Salutem strenue

armis tegeret, desides ipsi lentique,

suum tamquam alienum periculum SPectaverant tIta se habebant temporum adiuncta, quum Regis literae ad PRioc AMasseruntur, in ottevilii locum fuisse

suffectum, qui externas regni ratiOnes curaret. Plenae honestissimae significationis erant hae literae: a ob spectatam, eius fidem atque prudentiam in romana legatione hoc ei muneris mandatum; magnam Regis regnique spem in eo esse positam; hominem a vi, et partibus alienum tum commotas res postulare; daret Operam enitereturque, ut quam C lerrimo adventu desiderio Regis satisfaceret n. Hoc nuntio accepto, etai

46쪽

laetus ab initio fuerat fidem suam Regi approbavisse, rei tamen periem

Iuni viresque suas Secum rePutans,

restitare ille primo, Postremo Conceptis verbis onus deprecari; si non ingenium sibi adesse, non animum tantae moli sustinendae; haud acrius illo momentum a patrum memoria regno datum fuisse; nemini studiose erga Regem concedere, Virtute, et industria a compluribus vinci s. Gratum illud modestiae testimonium Regi fuit, qui tamen significata plenius voluntate, iussuque addito ne amplius cunctaretur, certamen diremit, et ne morator ipse publici com-rnodi esset, licet invitus Augustam Τaurinorum repetere maturavit. Multo iucundissimus eiusdem ad-

47쪽

ventus universae civitati fuit. Putabant enim, si per alicuius navitatem res Subalpina stare potuisset, Pereum maxime staturam. Quod si illi egregium erat ita a suis civibus celebrari , praestantius porro fuit maiorem etiam expectatione videri. Hoc

assecutus est Perpetua Contentione, non se, sed regnum intuens, nec

ullum diem vitalem ducens, nisi eidem prodesset. Quo autem magis res in lubrico erat, eo maiore ope, Con- nixo veluti poplite, nitebatur. Εtenim si orbitates, solitudines, aliasque domesticas calamitates minuS COnstanter serro privati aliquando possunt, negabat id transferendum esse ad rem publicam, quam remiSSe, et molliter tractare virtus ossiciumque

48쪽

prohibet. omnem idcirco curam praeter publicam abiecit, ratus turpe eme Viro, a quo tot civium salus penderet, si aliquid laboris in demandata sibi provincia remitteret. Illam unice

spectare, illam mente VerSare , Pa cissimus somni, et voluptatum, nocturna, antelucana industria evigilare, Plura per se, quam per alios facere, numquam se ostentans, breviloquens,

ut gravissimis districtum negotiis hominem decebat, sic autem in scribe do disertus, ut neque diligentia fac, litati, neque nitori celeritas obesset. Iam tempus illud attingo, Vir amplissime , quod tibi commune cum

PRIOCCA fuit, quippe paulo post illius adventum dissicilis tibi ad Galliae

quinqueviros legatio commissa est

49쪽

a Victo io III, qui sub pacem cum

Gallis initam, aegritudinibus, et mo ho consectus, in viridi adhuc senio

regnum cum vita amisit.

Inter negotia tibi in illa legatione procuranda, illud gravissimum erat, ut foederis conditiones statueres cum quinqueviris ineundi, et vehementer a Gallorum duce expetiti, quo soedere Carolus IV Victorii filius nullatum erga alios Reges religione obstrictus, Superioris pacis acerbitatem levatum iri sperabat. Nemo tune erat, qui alia ratione regno consuli posse putaret, quum Germani procul essent, et tota Insubria cum Venetis in GabIOrum potestatem venisset. Hi scilicet post Clarasci inducias Bolieum trans Padum pertinaciter insecuti,

50쪽

Mantua expugnata, multisque editis praeliis, incredibili adeo usi fuerant selicitate, ut totius regionis tractuSpotiti, qui a Ticino flumine ad intiamum maris Adriatici sinum est, per Iuliarum alpium angustias in Germaniam perrumpere iam viderentur. Et quoniam tot prospere gestis in immensum creverant animi, iam alia atque alia movere, et in Helvetios invadere decreverant, ex quo, Ped montio arctius a Gallorum copiis ObseSSO, Omnis omnino ad alias gemtes aditus praecludebatur. Huc accedebat quod , popularibus rebus publicis in Insubria, et apud Ligures Constitutis, nova quotidie pericula Regi conflabantur ab earum minderatoribus , quibus nihil erat anti-

SEARCH

MENU NAVIGATION