De Clemente Damiano Priocca narratio Caroli Boucheroni ad V. A. Prosperum Balbum

발행: 1815년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

, 29 Cartesii, et Neutoni doctrina latino carmine indictum , Morcellium , aut Ennium Viscontium, quo nescio an alium exquisito pulchritudinis sensu praestantiorem ipsa tulerit antiquitas ' Huc accedebant ingentia Pii VI molimina, Pomptinus ager , Purgata. aeris graritate, cultoribus redditus, dova aedificia extructa, Vetera restituta, plurima post barbariem defossa in apricum prolata, quibus omnibus Romae decus adeo augebatur, Ut

qui aliquid de liberalibus studiis pomset iudicare, invenustus plane haberetur, nisi eamdem invisisset. Ad hanc igitur urbem tam ornatam, tam splendidam, antiqua, et recenti fama adeo nobilitatam adventantem se Primum, oculisquee collustrantem loca

32쪽

3Ο toties lecta et audita, non parum se commotum suisse ad amicos scribebat PRIocch. At Romam ingressus, pulcherrimum fructum e vestigio cepit existimationis sibi virtute Partae. Nam, quae erat de hoc nostro in hominum mentibus opinio, Pontifex benignissime eumdem eX- cepit; ubi vero semel atque iterum collocutus, qui vir esset plane intellexit , experrecta illa, et verissima

natura adeo tenebatur, ut Cum nemine libentius esse videretur. Neque id obscure testabatur, Saepe Cum eo familiares conserens sermoneS mirificae comitatis , et si quem sorte Commendasset, honestissimo illum apud se loco esse ostendens. Magno igitur honore assiciebatur PRIOCCA ,

33쪽

3IRegi propterea in dies acceptior, qui suum de legato iudicium a solle tissimo Principe probari gaudebat

sperabatque sore per eum, ut quaS-dam suspiciones iam pridem in mente Pontificum haerentes, nec dum deletas tandem evelleret. Mirum, quam tum spectata haec Pii voluntas ad colligendam Romae apud omnes Ordines auctoritatem PRIOCCAE profudirit. Itaque brevi amplissimarum domuum iniit familiaritates, illius cognitione, et amicitia a principibus viris magnopere expetita. Gratissimus etiam erat illustrioribus seminis, tum ob ingenii famam, tum ob rationem

Plane suam, verecunde liberam, et argutam, ae Sale magis quam leporibus adspersam. Eam nempe mo-

34쪽

rum, et verborum expolitionem asserebat, quae a literis prosecta' alia plane est ab illa, quae in sestivis

coetibus, et quotidiana consuetudine ab urbanioribus acquiritur, animo V cuis, otio abundantibus; minus mollis, et saceta fortasse, sed numquam inepta, et succi plenior atque uberior ab ingenio. Hanc autem Coniungebat cum simplicitate cultus, non decoris, non liberalitatis expeditis , ab ostentatione tamen, et Profuso sumptu alieni. Quum itaque magnificentia romanorum modum excederet, et Regum praesertim ad Pontificem legati, equis, inedis, Comviviis , servorum multo magnoque comitatu inter se tamquam de primcipatu contenderent, lautus ipse cum

35쪽

modestia dignitati muneris satisfecit, et aculeata civitatis dicta effugit, quae in acute carpendis alienigenarum moribus urbana quadam dicacitate maxime Praestat. Praeter invictam animi moderationem, hoc etiam ei suadebat genus vitae occupatissimae , in qua nihil magis cavebat, quam ne sibi male tempus periret. Multus enim erat in rerum, et hominum notitia, accurate ad Regem scribebat ; ad hoc complures illi erant audiendi , invisendi honestandique officii causa, complures etiam e civibus sublevandi clientela nominis Smbalpini. Si quid diei superesset, umtiquitates , et artificum officinas pe

lustrabat. Doctarum excurSionum Sincius plerumque erat Nicolaus Agam

36쪽

Hispaniarum Regis orator, impiger studiorum fautor, in quo sere omnialiterarum studia Romae tunc maxime niti videbantur. Communis literarum amor necessitudinem interutrumque conciliaverat, eiusque ope saepe nOStros bonarum artium alumnos Romae versantes iuvit egregie.

Non paucos ex iis laudare POSSem, qui in tenui admodum re opportuno praesidio adiuti, haud exiguam postea sibi nominis famam peperere. Hos ille frequentes domi habere solebat, et quum liceret sibi esse otioso, de studiis percunctari, Commendationes , pecuniam, OPeram Commodans liberaliter, ne ingenium, ut sit, egestate, ac solitudine hebesceret. Sed iam eae res in Europa agi

37쪽

tabantur, quae romanam illam qui tem perturbarent. Iam motus, et S

ditiones in Gallia, miserrima Omnia, quibus interfuimus , ominabantur. Quis tum aliquid usquam tutum Speravisset percrebrescente in dies opinione omnibus rerum publicarum institutis adversa, serrumque sibi po- Scente, quo Per scelera, Per funera, per populorum everSioneS, Conteminiis, pollutis omnibus, viam sibi quocumque putefaceret 'Fremitus nempe hic erat fortunae cuncta iam pro arbitrio versantis. Sive enim ita ferret hominum improbitas,

Sive res omnes mutationum contineant materiam, uti ad ortum, sic ad interitum nihil non impellente natura, certe Galliae regnum a florenti

38쪽

simo statu eo est adductum, ut unde sibi salut m arcesseret non satis haberet. Lenes Primo rumores Orti,

quaedam philosophorum placita in scholis agitata, ab incautis ad multitim dinem traducta, dum interea factiosi homines callide iisdem abutentes ad libidinem explendam, atroces in Regum maiestatem Cooriuntur. Superbiam hi nobilitati, honores , im-

Peria, sacerdotia eXprobrare, Communem servitutem queri, SeneSCentis regni fata dolere, quod cruento veluti Aesonis labro esset ad vitam revocandum, libertina ipsi audacia Praediti, omnia quaestui habentes, et aliorum divitiis, uti iustis belli spoliis palam inhiantes. Quid tam verendum suit a quo temperaverint p

39쪽

. 5 Quid tam foedum quod non admῖ-serint ' Tunc belli civilis flamma no-

bilissimae civitates absumtae , tun maiorum sepulcra inexpiabili scelere violata, multi mortales turmatim Camnificibus obiecti, pars fluminibus demersi aut igne hausti, ita scilicet serentibus fatis ut indulgentissimi Regis nex cruore undique manante piaretur. Nec in Gallia se continuit novandi libido, sed longe lateque initae fuerunt societates arctiSSimae, corruptaeque hominum sententiae. quo impunius liceret. Hinc illa malorum Iahes apud alias gentes manuvit, hinc dissensionum semina Prolata , et bella bellis sata, surore, metu, ambitione hinc et illinc arma induentibus. Et quod ad nos spectat,

40쪽

bellum ad alpes iam ab anno superi ris saeculi altero post nonagesimum eruPerat, et parum secunda initia infeliciores eventus fuerant conSecuti. Nicaea urbs ad Varum, et Mimbroges primo impetu a Gallis occupati, pleraque mox consilia, partim casu, partim proditionibus intercepta , per crebras velitationes in aspe rimis montium iugis multi milites desiderati, nihil post quatuor annos usquam tutum, multa vi, et robore nostris licet obnitentibus. Quis tunc fuerit rerum status apud nos, et in pleraque Italia haud ignoras, Vir amplissime. Exaruerat enim veteris ubertatis flos, haerebant animi; surgentem illi spectabant nescio cuius

libertatis spem, acriter hi princi-

SEARCH

MENU NAVIGATION