De Clemente Damiano Priocca narratio Caroli Boucheroni ad V. A. Prosperum Balbum

발행: 1815년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

I9tandum Petrarcae, aut Migherii carmina, subito veluti furore correptum. Addebat non parum se illius exemplo suisse excitatum, ut diligentius se excoleret. Quod sane coniectura etiam assequi licet. Nam si id habent praestantes viri, ut aliorum mentes tacite aggrediantur, atque ad sui imitationem alliciant, quid pu

tandum est Summum Poetam, Vehe

menti eloquentia instructum potuisse in adolescentem fere aequalem, Prima vix dum Ianugine malas Obdu

ctum, caetera ingenuum, Studiosum,

qui ipsius vocem , verba, SpirituStoto pectore hauriret, imbiberet 8 Aderat praeterea eiusdem rei hori tor Augustinus rina, Coriolani tragoedia , aliisque poematiis clarus,

22쪽

omniaque tum iuvenilem PRIoc aganimum ad literas impellebant, reviviscentibus apud nos compluribus artibus ad eam diem intermortuis, quarum cupido nobilitatem potissimum incesserat. Multi multa in vulgus edebant. Scribebant Durandius

lius, et Orsinius orbassanus, quo non alius in ieiuna brevitate acerbior; poeticam alii laudem superbe nobis a finitimis denegatam, Praeter Tanain, et Alserium, Subalpino nomini vindicabant; historiam , antia quitatem alii luculentis speciminibus

coeperant illustrare. At quamquam hac studiorum amodi nitate latius tum se explicante mirifice delectabatur, non tamen idcirco

23쪽

Susceptum Curriculum tardiore gradu peregit. A carceribus enim ad calcem brevi pervenit, et qua ferme aetate a Romanis virilis toga sumebatur, Iuris doctor est renuntiatus. Quum vero non solum ingenii fama, sed etiam gratia soreret, insequente amno Rectorem Academiae condiscipuli esse iusserunt. Princeps is erat iuvem tutis Academicae, e nobilioribus d lectus , per quem solemnia Athenaei auspicia capiebantur, quique statis

diebus verba iaciebat apud Regem, et Domum Augustam. Liberis ille aequalium suffragiis eligebatur , d

signatumque unus e patribus magnifico praeconio pro concione .laudabat. Innocui imperii imago non ultra annum protrahebatur. Id tamquam

24쪽

principium honorum suit, et biennio Post, secunda fama, faventibus impense omnibus, in amplissimum Imrisconsultorum collegium est coopt tus, ac libellorum magister a Rege

Nae illud strenue navatae operae argumentum suit, quod homo ab ambitu, et prensatione omnino alienus, mature admodum ad summum praeturae gradum ascenderit, in Sen tum, ut nostri vocant, allectus a

Vietorio ΙΙΙ Caroli filio, quo non alius sanctior iuri dicundo magistratus in Pedemontio fuit. Amplissimum hoc munus erat, et magnam habebot ad caeteras dignitates commendationem; proinde, siquis iuvenis adhuc esset adeptus, continuo

25쪽

23 is non vulgaria de se indicia dedisse

censebatur. Verumtamen non aetaS,

non expectatio obfuit, quo minus in eo munere civibus, et Regi satisfaceret. Certum videlicet, deliberatumque illi erat, omnes potius labores Susci-Pere, Omnia tolerare, quam officium in ulla re deserere. In iudiciis posita

esse asserebat foedera sanctissima civitatum , continentiam , fidem , pudorem. Sapienter aiebat a romanis institutum, ut senatus in templis religiosissimis haberetur, ut nimirum, qui sententias de maximis rebus se

rent, in deorum mentes intuerentur, ubi sacerdotes victimas mactare Con- Suessem ; sapienter etiam censoria virga notatum virum consularem, qui uxorem in curiae vestibulo suis- Dissiliam by Cooste

26쪽

Set Osculatus, non quia flagitiose secisset , sed quia minus Verecunde. Quid porro de iis sentiendum, quOS haec cogitatio non fodicet aliquando, admoneatque, ut quoniam ipsi sortunarum omnium iudices sunt Constituti , nihil levitati tribuant, nihiΙContra decus, et gravitatem admittant ' Haec ille vehementer PerSae-Pe, tum Vero maxima Cum voluptate de viris suae aetatis, aut paulo antiquioribus solebat memorare. Quam Praeclara narrabati Vt voluisses cum illis versarii Inde iam potuisses intelligere cur maiores nostri in tantam abstinentiae existimationem venirent, ut tenuitatem victus colerent cum dignitate, et paupertatem, quam

divitias mallent cum dedecore. Ea

27쪽

nimirum erat temporum ratio, ne quisque statim ampliorem censum cogitabat, aut in cupitum ruebat, quod posset, sed publicam rem Ca-Pessendo , Verauram se facere arbitrabatur, quae innocentia sibi, industria, labore esset olim exsolvenda. Cum vero multos praedicare SO-lebat, tum in nemine erat prolixior,

quam in Comite Chiasredo Petrottio Salutiensi, totius rei iudiciariae pram secto, cui nihil a penitiore juris scientia, et caetera doctrina defuit ad laudem; praestantissimae insuper, leni simaeque naturae homine, quae Ueluti expressa quaedam virtutis imago in summa oris dignitate elucebat. Τωtum se in illius consuetudinem tradiderat PRI OCCA, sanctissimumque

28쪽

senem ita sibi devinxerat, ut omnia iam eius causa vellet, auctorque sum rit Regi legatum ipsum Romam mittendi. Duae praecipuae causae erant honestissimae legationis petendae, et valetudo multis laboribus debit blata, et cupido invisendae urbis o Ieherrimae. Quum autem iuris Pontificalis scientia inclaresceret, adhibui Setque cultum artium praeclarissimarum, idoneus maxime videbatur, cui id muneris mandaretur. Quare haud aegre consecta res est, et, expleto vixdum tertio et tricesimo aetatis anno, posteaquam maiori ordini equitum S. Maurilii suit adscriptus, Romam contendit.

Regnabat tunc Romae Pius VI Braschius Caesenas, qui postea per

29쪽

27 summam iniuriam regno, et libertate spoliatus, insigni relicto posteris documento, quid virtus in provecto senio, et dura captivitate posset, Valentiae ad Rhodanum supremum diem obiit constantissime. Multa illi cum Leone X Pontifici erant communia, munificentia vere romana, VLrorum illustrium frequentia, et mira artium elegantia. Magnam iam sui e pectationem iniecerat Antonius Ca- nova, Graecus ipse potius, quam Graecorum imitator, et picturam diuturno veterno languidam iam pridem excitaverat Mengsius pristinae

pulchritudinis vindex. Nobiles ille figuras delineando , nitido , laeto

aequabilique colorum cultu quaeque, ut natura seri, repraesentando,

30쪽

28 perversam imperitorum rationem kliciter exploserat, per quos Vrbinas in calumniam inciderat. Mengsio obsecundabat Vinchelmannus editis passim in Graeeas, et Romanas reliquias operibus; VOlpatus, et Mo Denus admoto caelo. Inde illa nupera schola, et studium, et ardor . clarissimorum artificum se mutuo

aemulantium. Quod si ad literas

SpecteS, non minor ad eas splendor manaverat. Nam dum aliis in terris philosophia, et historia Strenue eX- colebantur , ad omnem ibi venustatem, commota ultro ferebantur ingenia. Quid ego memorem Cunichium, Zamagnam, teretes suavissimosque poetas, Benedictum Si

tum, cui nihil fuit in recondita

SEARCH

MENU NAVIGATION