장음표시 사용
81쪽
simo Clampio descriptam, Graec rum literarum Prosessore, in brevi de PMoccΑ notitia, statim post eius obitum Pisis evulgata. Multa in eo secessu elucubratus est hic noster, partim in lucem edita, partim fortasse edenda, cura et dii,
gentia GaIeanii Napioni viri clarissimi , de Italorum literis optime meriti , quicum, ab ephebis usque ad
mortem vixit coniunctissime. occasionem et materiam scribendi pem
saepe praebebat Napionus, quam ille avide arripiebat, sive qnidquid
ab ipso esset prosectum suaviuS RC-cideret , sive, ingenium in propositis argumentis periclitando, ami-CO Optimo voluntatem suam vellet testari. Ne varia persequar addita-
82쪽
Columbi, commemorare lubet epistolam italicae Tusculanarum Versioni praepositam, quam scriptor Pinlitissimus cum eo communicaverat. Nam, Praeterquam quod nitide admodum ea est epistola conscripta,
hominem ob oculos ponit, qui, quum diu fuisset in illustranda tuendaque Ciceronis philosophia, ad illius rationem se totum effinxerat atque Comparaverat. In Tusculanis autem eo
magis placebat Arpinas, quod splendida loca de immortalitate animi ,
de aequabilitate vitae, de contemtumortis et voluptatum, ubere grandique stilo persequitur. Vt enim philosophiam volebat effectricem Constantiae , et sortitudinis, sic etiam, Disiliam by Corale
83쪽
3Iquae omissis Stoicorum conclusitan culis vehementer in animos illaberetur, adscitis etiam , quos serret, poeseos coloribus ad hortandum, admovendum, ad impellendum. Nec vero minus Tullianae philosophiae affinitatem cum religione Spectabat. Quae sane, qualis in PRIOCCA esset, haud attinet dicere. Eiusmodi siquidem erat, quae in hominem caderet invictum, candidum, exquisitis literis instructum, atque adeo ab omni tetrica disciplina , et superstitione alienum. Ab illa scilicet praestantissima quaeque hauserat, retuleratque eam rerum humanarum despicientiam , quae probae et immersabilis vim tutis obrussa est. Nemo propterea mirabitur rei familiaris paucitatem sic
84쪽
82 tulisse, ut dum alii, ne a beatioris quidem vitae ineptiis se divelli patiuntur, arcte ipse, contenteque victutans, lautitiarum, in quibus diu su
rat . meminiSse nuInquam rideretur. Tres iam fratres amiserat, quum nuncius ei affertur et alium natu maximum Taurini obiisse, a quo ipse
haeres ex asse fuerat constitutus. Peream Occasionem hortabantur amici, ut in patriam remigraret, quorum ille effagitationibus victus, simul ne avita res superioribus annis iam valde attrita, aliquid, se absente, detrimenti caperet, Pisas tandem relinquere decrevit. Invitum ab invitis discessisse certos testes habeo li teras tune temporis ultro citroque datas,
quum Pisani non parum dignitatem
85쪽
suae urbis tanti viri discessu diminutam viderent, ilic vero noster vix benevolentiores suOS Speraret. Vt reducem scivimus, omnes ad illum confluximus, neque ego satiari poteram .hominem intuens, quem tot Contentiones , et sua magnitudo tam illustrem essecerant. Eadem frons, idem
habitus, nisi quod incurvum caput, deflexique paululum humeri, Provectioris aetatis, et laborum fidem faciebant. Quam iucundum erat praeterita simul in morare, iterum et Saepius eum percunCtari, narrantem, disserentemque audiret Etruscae etiam dialecti nitor, cui assueverat, neSCio quam maiorem auctoritatem canescenti illi gravitati conciliabat. Deliteris plerumque et docte, de se
86쪽
parum, de aliis aequissime, et sine stomacho loquebatur. Mirabamur modestiae sollertiam, qua in repetenda suorum temporum historia de tabula se eximebat, et moderationem, qua hos, vel illos nominans, aut errores praeteribat, aut in adiumeta culpas reiiciebat. Ne de fortuna quidem querebatur, se imo beatum praedicans, cui in patria requiescere Contingeret. Frequentes ad illius domum ventitabant ex nostratibus literatissimi, Napi onus, Iacobus Duram dius , Franchius Centallensis, nazeta Freneius; colebat ipse Praestantissimos quosque, et inter alios Equitem Thomam Calusium , quem magnum aetatis suae decus solebat
appellare. Vtinam eo nobis diutius
87쪽
frui licuisseti At rix dum apud nos
regressus, miti primo, saeviore deinde hydropi pectoris tentatus est. Multa medici comminiscebantur, at illo accedentem vitae finem praesentiens, non tamen exhorruit, dolorem amicorum coorcens, ae sesso cessam
lique se pugili comparans, clui esset rude simul cum morte donandus. Postremum heul adivi kalendis sebruariis; legentem inveni, Serenum, V de morbo laborantem. Sed non is eiusdem mensis iam decesserat. Qui
morienti adsuerant, narrabant, ritibus religiosissimis peractis, sui compotem, et praeclara locutum in summa tranquillitate occubuisse. Eius funus boni omnes magno moerore sunt prosecuti.
88쪽
Haec fuit PRI OCCAE vita, cuius mores, ut paucis perstringam, aio fuisse ad iram aliquanto promtiorem , sed bonum et placabilem ; in nulla re nimium, in officio aerem, et diligentem. Ex antiquis Dioni Syracusano potissimum Comparaverim, quum idem suerit in utroque ad vim tutem nisus, idem animus Victor In tus et cupiditatum , eadem etiam
severitas, quam in discipulo arguebat Plato, excelsae robustaeque indolis indicium plerumque, et ComeS. A nulla autem re, ut ille, magis abhorrebat quam a calliditate et simulatione , ut mallet urere quam assentari, et quod alii calliditatem, fraudem ipse appellaret. Amicitiam coluit sanctissime; amicos ex animi
89쪽
dotibus, non ex genere aestimabat
deligebatque, nobilitatem nihil aliud
quam opportunitatem decoris parandi , si virtus adsit, in se habere existimans. Ingenium habuit firmum et Sapiens, magis quam elegans ; Iecta et audita apposite, et nitide reminiscebatur , et quae semel didicerat callebat optime. Si stili acerbit,tem eXercere voluisset, iis eo facile excelluisset, sed naturam disciplina continuit. Fuit corpore procer et gracilis , argutis oculis, fronte edita, naso haud praeter modum udunCO, facie liberali; primo aspectu ape tum et probum quisque dixisset, vul
Habes, optime Balbe, si minus Cultu sermonis , et luminibus di-
90쪽
stinctam, at certe ad veritatem e Pressam narrationem de clarissimo
Equite, quem quidem non sine intimo pietatis sensu recordor, aditum mihi primum ad honores munivisSe, meamque suis Propemodum manibus orationem estinxisse, iuvenilem redundantiam intra iustos fines redigendo, admonendoque mature, quid Sapientia, et rerum usus in scribendo possit. Multa praeterea alia, eademque praeclara in me illius merita extiterunt, quorum memoria facit, ut in communi Civitatis iactura, praecipuo ipse dolore, et quam Caeteri vehementius, tamquam in optimi parentis interitu assiciar, et angar.