De Clemente Damiano Priocca narratio Caroli Boucheroni ad V. A. Prosperum Balbum

발행: 1815년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

perduelles fugant caeduntque. Τum Ligures una cum Gallis foedus a nostris violatum, illatumque a Rege

bellum conclamant. In eo nempe iamdiu toti erant quinqueviri, ut Τaurinensem urCem, quae ultimum restabat Regi muni mentum , eriperent. Hinc . illae tragoediae , et metus callide simulati, ne quid contra rempublicam aggrederetur. Copiam igitur esse aiunt

Regi amicitiae in posterum iungendae firmandaeque , si modo velit Gallicum praesidium in arcem admittere. Et id praetereuntes primo, et quasi aliud agendo iaciunt, aperte

Postea, et conceptis verbis pervicacius in dies petunt, additis minis nisteret. Quae intolerabilior, quae inb

62쪽

quIor con litio ab irato instantoque victore potuisset imperari Z Quid periculosius Regi, quam in sua veluti

castra hostem inducere, a quo discumsus, et vastatio urbis, veteri maiestate principatus nobilitatae , ubi ipse cum regio cultu in medio suOrum Versaretur, esset aliquando metuenda 8 Sed eo res erat adducta, ut sanguis dandus iam esset, aut hauriendus, et incerta alea adeunda, Principi fortasse gloriosa, civibus certe exitialis, quum dissensio animorum esset, quum itinera intercluderentur, quum Galli frequentissimi undique confluerent. Ergo, quod desertissimis viris saepe acCepimuS, indignationem, et virtutem in optimo Rege repressit communis Patriae

63쪽

caritas , et inspectantibus aliarum gentium Legatis, quibuscum Comminnicata ea necessitudo suerat, deductis nostris, Galli in arcem recepti sunt. Qnantam indo calumniam sustinere debuerit PRIOCCA , qui auctor

eius consilii serebatur, haud facile

dictu est. Non enim defuerunt Obtrectatores et adeo iniqui, ut quod ipsi censuissent, inverecunde eidem obiicerent, et ita praeposteri , ut Priora omitterent, postrema haec, et consectaria, quae abnui nequiverant, uti principia malorum tantummodo incusarent. Et quia mobilia sunt vulgi

studia, facile illis erat PRIOccAE s,mam laedendo, crescere et volitare per ora hominum, quibus non raro

summa iudicandi licentia pro libe

64쪽

tate est. Quibus rebus haud multum sane commovebatur PRI OCCA, imo mirabatur, si quis praeter modum metueret in tales voculas, et rumores incidere, quum pars constantiae sit eosdem contemnere, et nemo Vnquam in sua civitate honoribus, et rerum gestarum gloria floruerit, quin opportunum aliquando invidiae se dederit. Proinde, quum Personae, quam sustinebat, pericula eidem nonnulli interdum ostenderent, navarcho Se Comparare Solebat, saeviente coelo , intempesta nocte, allisam undique fluctibus navem in portum Conanti deducere. Atqui tum maxime vim exeri aiebat, excitato remigum rinbore edicendoque ne quis de sua magis cogitet salute, quam de aliω Diqitigod by Gooste

65쪽

rum; quid ni igitur animum intenderet ipse , et iamdiu cogitatione

Praeceptas , et Pertractatas humanas res ex uequo uestimaret, ferretque 'Quare sine metu et Spe negotia Cinrabat , et qui alias otium securitatemque laudaverat, in iis temporum asperitatibus locum relinquere Constanti homine indignum plane existimavisset. Numquam hercule magis Studium, et voluntatem suam Regi probavit, cuius rei vel haec fides εit, quod, quum in perduelles quaestiones fierent, quia misericordia in regni perniciem versura videbatur , iis, qui gravius in ipsos consulerent, praeesse non dubitaverit vir caetera mitissimus, licet magno suo periculo id fieri intelligeret, si secus accideret.

66쪽

Uerum maiores eum, et graViores adhuc labores manebant. Iam intelligis de ultima regni eversione mihi

esse loquendum , quam tot eVentUS, tot conatus maturaverant. Puderet me ire per omnia, quae a tradita arce consecuta sunt, caedes Gallorum coimsulto a coniuratis perpetrat , Proditiones inauditas, homines publice

legatos iure gentium eo usque abim tentes, ut personati in urbe discurrerent ad plebem sollicitandam; velitaria haec arma erant, quibuS regnum eminus adhue appetebatur. Ventum erat ad nonas decembres , quum ecce renuntiatur Iobertum Gablici exercitus imperatorem nuper in Italiam missum, relicto repente Mediolano, Novariam, et Vercellas cum

67쪽

Parte copiarum occupare. Miles Gabius, relato gradu, ex Insubria insensis signis Pedemontium ingreditur; inscio Rege bellum conflatur; Τaurinum ipsum brevi oppugnatum iri per trepidos et incertos auctores praedicitur. Interea tabellarii Regis distinentur, et nova regiminis forma in speciem libertatis in oppidis passim obtruditur. Vti postea compertum

est, Iobertus hoc facinus in se receperat, Sive ObSecutus nostrorum exin Iurn voluntati, sive quod, rebus tunc ad arma spectantibus, Pedemontium quovis pacto obnoXium retinere, a que ad arbitrium et nutum componere , crederet maXime opportunum. Dum ille ad urbem accedit, Gallorum legatus arcem noctu Se Con

68쪽

fert, indictoque bello, renuntiat Regi, omnia iam in quinquevirum potestate esse; proinde nihil aliud restare ,

quam ut, nulla mora interposita, volens et sine vi e regno excedat. Ad tam inauditae rei nuncium, ira et miseratio animos .langit. Siccine mucrone adigi Regem, ut Posteaquam fidem suam egregie liberasset, Iacrimabili exitu, distractus a suis, Procul a patria, atque ab avorum sede .et exulatum ' Eamne fidem pSocietatem y Τantamne vecordiam in hominibus esse i Et nemo erat vel ex antea infensis, qui a fletu temperaret. Concursantes vidisses, immotos , in dolorem compositos, sublatis manibus coelum obtestantes. Obve Sabatur regnum antiquissimum ab illis

69쪽

dirutum, per quos Gallia cooperta aerumnis, atque in servile pistrinum detrusa, vix aliquam levamenti spem

ab herili crudelitate haberet. Indignabantur praeterita, horrescebant sutura. Memorabant quot impia et

nefaria in Regem post pacem suissent admissa, ut commeatus et PeCunia quasi a vectigali exacta, ut Suinplementa militum cum Gallis iam stipendia merentium arroganter imperatu , ut ne a contumeliis quidem fuisset temperatum, dum Rex verbo Socius, re captivus inter hospitales pateras a pacificis administris turpiter opprimebatur. In hisce Sermonibus dies advesperascebat, quum a praecone PRI OCCAE libellus pro- Ponitur, qui percussa foedera testa-

70쪽

tus, quae a Se, quae a Rege post pacem et societatem gesta fuissent memorat, Ioberti criminationes refellit, praesentia pericula tangit, Pinpulumque ut in officio maneat hortatur. Quae ibi narrabantur erant sedato pressoque stilo exposita; nihil ad iram, sed omnia graviter et fidei Causa ; sententiae et verba hostium calumniam, alloquentis conscientiam declarabant. Libellus hic est, qui, Europa Peragrata, magnam Postea PRIOCCAE famam peperit. Addebat auctoritatem scriptori rumor, qui in vulgus manavit, Regem viri periculo Commotum, PRIO Cm ab eo edendo deterruisse. Atqui, inquit, o Rex, ublimo hoc officio pietatis erga te meae

libenter desungar ; vicerit scelus; at

SEARCH

MENU NAVIGATION