장음표시 사용
71쪽
sedet animo quidquid hoc demum
vitae est pro te, pro dignitate tua huic flammae osserre. Ex illo tempore, perinde ac si, deposita regni desensione, ah omni e set sollicitudine liberatus, quamquam sciebat caput suum sitienter a Regis hostibus expeti, nihil ramen anxius expectabat quae in se decernerentur. Interea, urbe Gallis tradita, quum
hic comploratio fieret ut in publico funere, illic limphati e plebe vaderent per fora libertatem voci rantes , iubetur in arcem ad custodiam adduci. Haudquaquam Commotus nuncium accipit PRI OCCA, et tantum petit, ut sibi conscribere testamentum liceat, et Suprema r
ligione defungi. Vadem dat ipse,
72쪽
Deumque sancte veneratuS, atque
ultimis ceris consectis, Pedes per medias vias frequentissimas, stabili greSSu, nec alio vultu quam si in suburbanum aliquod secederet animi Causa, in arcem contendit. Dicam ne quum post XV annos haec scribam, penitus me adhuc commoveri illius diei recordatione, an potius lacrimas
castigare Verentem virtutem, quam
fletu prosequi esset nefas t At quis siccis oculis rem tam indignam vidisset y Captivus erat is, qui nihil secisset nisi praeclarissimum ; vitae discrimen adibat is, quem ius gentium , et pudor tueri debuisset, quin
tamen aut metum, aut dubitationem incessu, obtutu, prodere usquam Videretur. Vnde, unde, o Vir egregie,
73쪽
7 Iid fueras assecutus, Ut, Perianeto rebus amplissimis , vergente iam ad
senectutem aetate, quo tempore S
cura tibi quies fuisset exoptanda, tot
ancipites casus, custodiam et mo tem ipsam, si esset obeunda, tam constanter intuereris p Te ne , quae maxime caeteri homines resormidant,
non extimescere ' Qui vero id fieri poterat, nisi incredibili animi magnitudine fretus, ea omnia, quae huius vitae terminis definiantur, non amplius iam ad te pertinere statuisses tSed iam arcem subit , unde omnes eius familiares praeter fratrem et servum proliibebantur. Lincus erat maxime insalubris, negato per hiemem solis appulsu, et subsidentibus circa murum in paludem
74쪽
7a aquis; ipse corpore aeger, et qui valde a frigore tentaretur. Sed haec adeo parum in illius animum potuerunt, ut postridie mane quam in
eiusmodi locum successerat, aretiore, quam solebat, Somno Comprehensum necesse habuerit servus expergefacere. Eodem ipso die literas ad amicos dedit, in quibus se totum indicans , obsepti undique contra metum animi tranquillitatem ostendo bat. Quin etiam, ut tarmidines mortis melius oppugnaret, commentationes in eam scribere instituit, quas cum aliis eiusdem adversariis, propediem editas iri ab amicis intelligo. Caeterum, quamvis de illius salute diu et vehementer esset dubitatum,
nihil tamen in ipsum aggredi ausi
75쪽
sunt quinqueviri, sive lacinoris immanitate deterriti, sive officiis deliniti multorum virorum illustrium, et praesertim Nicolai AZarae supra
memorati. Semel tantum ignotum quemdam ad se venisse narrabat, qui Post multa convicia, extrema sibi denuntiaverat, nisi, Continuo Se Pu
gando , illatas criminationes dilueret. Τunc ille adversus tantam impudentiam libere contumax, quid ni igitur sontem insontemve, si ita Iubet, plectitis ' Hoc facilius erit, quam
me, quem nulla anteacta remordent,
uti in sordibus reum , ad CauSamorandam adigere. Huius importunitate liberatus, ad lectionem iterum sine ulla animi perturbatione se Contulit. Post duos menses certior sit
76쪽
Iieero sibi in Galliam se conferre. Gratianopolis urbs indicabatur, ubi sedem figeret. Mense igitur februarii eo proficiscitur. Emensus Segusinorum fines. Montis Cenisti iuga pedibus superare aggressuS est. Foedum erat nive decidente coelum, et arduus omnino ascensus, latiore via
nondum serro patefacta, atque ille per lubrica incedens, toto Corpore ad terram defluxit, interiissetque, nisi miles Gallus iacentem sorte in. itinere conspicatus, Opportuno auXLlio recreasset. Post valde laboriosam peregrinationem Gratianopolim tamdem pervenit, ubi multi amicorum a regni excidio exulantium, lacrimis atque omni amoris significatione excipiunt. Divionum inde petit, ex qua
77쪽
urbe, prima aestate insecpiente, copia sibi a quinqueviris facta, in citeriorem Hispaniam prosectionem molitur. Comes erat itineris Asinarius Samcti Marciani cum Gabriella Cadralia de Puteo eius matre, semina in primis nobili, cuius lepos ingenii elegam fissimi asperitatem itineris levavit.
Cum ea Barcinonem contendit, ubi te offendens, suavissimam voluptatem, ut mihi haec narrans testabatur, AEVertus est. Eratis ambo muneribus
gestis, et fide erga Principem insignes , nec dissimili utebamini sortuna, nisi quod alia te decora, alii
labores, secessus illum atque otium manebat. Duorum mensium interposito intervallo, una tecum a Barcinone solvit, Etruriam namgaturus,
78쪽
quo paucis diebus post , secundo mari, uterque appulistis. In Etruria quum esset, nihil prius habuit, quam ut Carolum in Labroni agentem inviseret. Defleverintne simul tot rerum casus, ut iuvat post varias tempestates se colligentes ; laeto ne, an Severo vultu aulici eumdem exceperint, haud compertum habeo. Quidquid porro acciderit, aequo animo tulisse haud dubitaverim , quum sciens fortunae et aulae, neque unquam illis se comm serit, et nihil aliud quam optimae mentis conscientiam in agendo spectaverit. Stipendium sibi oblatum m deste recusavit , quod in angustare, sine molestia persolvere nequiret Rex liberalissimuS.
79쪽
Certus nondum in patriam reverti , aliquandiu haesit, in qua potissimum Etruriae urbe domicilium
constitueret. Florentia, Pulcherrima aurbium italicarum, prae caeteris placuisset, ubi et Sermo purus, et e quisitissimae artium amoenitates, et frequentia esset hominum literatorum, sed paulo Aementior aeris temperies effecit, ut Pisas se conferret, in quarum sinu valetudinem Se m lius curaturum, et molliter in studiis re sperabat. Hospitem sibi fama notum ad se venire magnopere laetati sunt Pisani homines, et, quae illius civitatis humanitas est, om-ciis studii plenis sunt prosecuti. Ibi, omnibus curis valere iussis, ad diu intermissas literas iterum rediit. Mane
80쪽
per devios tramites solus pererrabat, post longam et apricam deambulationem conclave petebat, Commem. tabatur, scribebat ad amicos, recens demum a libris et meditatione, eruditos hilaresque sermones cum iamiliarissimis ad multam noctem protrahebat. Τunc illum vidisses facilem, effusum, minime se inculcantem, Commode et sine vultu de IevI-bus , de gravissimis rebus perinde disserentem. Qui noverant quam diu in excelso suisset, mirabantur tam
cito potuisse privatum evadere, ut nemo se magis ad aliorum mores a Commodaret, nemo esset iucundior, nemo humanior. Ita multos annos Commoratus in ea urbe est, imaginem viri exhibens assabre a clari