Contradictiones, dubia, et paradoxa, in libros Hippocratis, Celsi, Galeni, Aetii, Aeginetae, Auicennae. cum eorundem conciliationibus. Nicolao Rorario ... auctore

발행: 1566년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

GA LENI. I99 tu tempore validiora reddantur; nonnulla quoque, quae, eodem pariter tempore non naturali, sed ad- Mentitio calore calidiora flant, nasia in eius otilis μ

per erit ambi uitas.

. XIIII.

ΑΜΥGDALAs dulces, non admodum nutrire , nec uentri subducendo conferre scripsit libro a.de Alimentorum facultatibus,

capite de amygdalis. Quod etiam scripsisse uisus est in libro de Dissolutione continua, ubi de cibis pauci nutrimenti loquutus ; ipsas, propter siccitatem suam, parum nutrire asseruit, haud secus inquit, ac milium, panicum, olitiae, & alia quaedam. Siccas autem esse testatus est libro quinto de Tuenda ualetudine, quosdam arguens, qui senum corpora humida esse autumant, ac inquiens, eos, protinus in primo ipso agendorum consilio falli, dum senum Corpora siccanda putant; Itaque inquit ex cibis, eos potius qui siccant, exhibent, ueluti ex oleribus, brassicam potiusquam maluam,& blitum, & lapathum, aut attriplicem, aut lactucam; ex leguminibus, lentem prae ptisana ;& prae faba, milium, & prae zaea, panicum; ex fructibus amygdalas,& terebinthi semen,

potiusquam cucurbitas, aut cucumeres maturos, & pruna, & mora. iam, ex carnibus, eas,

quae ferarum sunt, potiusquam cicurum, de salitas poti usquam recentes. In tota denique

uictus

232쪽

'aob co Nre R ADI CT ID NE cuictus ratione , quorum uis humida est, haedfugiunt; quorum sicca est, haec amplectunturς quo in loco, amygdalas, apertissimis vcrbis siccare ostendit; quod si siccae sunt, neque admodum nutriunt, neque uentri subducendo auxilio esse possunt. Modicum quoque ipsas nutrire testatur Actius Serm. a. capite 23 I . De his, quae parum nutriunt. Hoc est profecto contra communem de ipsis opinionem, illas nanque plurimum nutrire, atque non siccas modo, quin potius humidas esse, passim creditur . Hippocrates quippe auctor est libro 2. de Di arta amygdalas aestuosas esse, nutrire tamen probe; aestuosas quidem, propter pinguitudinem; nutrire autem, propter carnositatem

earum. Oleosas uero, humidasq; esse, satis unicuique perspicuum esse potest, ex Galeno, eodem libro a. de Alimcntorum facultatibus, ita de ipsis scribente. Oleo se tamen, ac pinguis facultatis, ut nuces, sunt participes; cuius causa,& ipsae procedente tempore, fiunt, ut illae, oleo se; minor tamen inest eis haec qualitas, quam in nucibus ; quo fit . ut tardiusquam illae, oleo sar seri cernantur. Oleosas quoque, ac pingues, uetustate saltem feri ex his etiam apertum fit, quae libro . de Simplicium

medicamentorum facultatibus capite Octauo

in calce, scriptis tradidit; quippe quia, aquea, excrementitiaq; hutniditas digeritur is propria

uero

233쪽

uero a calore natiuo elaboratur, atque exacte concoquitur. Oleosas autem ipsas dicere, atque siccas, diuersa admodum ioter se sunt;quapropter cum oleolas esse iam satis probaueriamus, nequaquam autem siccas; aluum ipsas deiicere, potiusquam sistere pro comperto habendum est; atque huiuscemodi cum sint, in bilim etiam prompte mutari, aluumq; commode dei jcere,necesse est. Amplius libro quinto de Simplicium medicamentorum facultatibus , ubi agit, quod poros purgantium medicaminum, unumquodque calidum sit, & tenuium partium amara quippe omnia sunt, atque nitrosa ubi de erui, ac lupinorum farina uerba fecit, amygdalas detergere scri psit, his uerbis, Simile quidda amygdalis accidit, naui horum ipsorum, ea, quae amara sunt, & detergunt,&meatus expurgant; quae uero edendo sunt, detergunt quidem, non tamen infarctu liberant. Quod si detergunt,uentrem itaque potius mouere, quam non mouere apta sunt; detergentia nempe , uentrem quoque subducunt, ac mouent. D v L C E s amygdalas, ea de causa prefcto,non admodum nutrire asseruit, quia licet non quemadmodum ille, qua uere amara seunt, leuis tamen cuiusdam amaritudinis ct ipsa, participessunt, quemadmodum libro 6.de Simplicium medicamentorum

facultatibur, capite proprio, restatus est, in hac uere' ba

234쪽

dio a CONTRADICTIO NAsbaseribens: Quotquot amχgdala dulcessiunt, leui .culam ct ipsa amaritudinem possident, qua tamen, dulcedinesuperante, occultatur; caterum, id, tρονυ I iacio, clarum sit. INon tamen propterea inficias it , dulces amgdalab , modicam bcre sortita sint amaritudinem,uel aliarum plurimarum rerum respectu, aliquo nκtrire posse, experien

ita ipsa satis apertum est. Uentrem pariter, dum ipsas, non sub ducere asseruit, yropter earum siccitatem; id quoque non ita simpliciter intelligendumo; quandoquidem si cortica suo mundata fuerint,tales esse minime possunt; dum uero, externo suo corti uestiuntur, quisicciu admodum est, deiectione rtasse remorari, atque impedire iure optimo possunt .

sicea uenim sunt cinquit sicuti ct milium, ct ρ

nicum ; ipse autem ablato cortice, uel uiam oleo cum flunt, alaum procto commode deiycere poterant,quemadmodum ab ipsis extractum oleum es care, aperte cognoscimus.

MYLuM adstringere scripsit, in libro de

Simplicibus medicamentis ad Paternianum, ubi de amylo egit, his uerbis. Potest autem leniter adstringere, propter quod colli-rijs ad lacrymam facietibus miscetur;& ad profluuium uentris prodesse comprobatur. Cotrarium de ipso asseruit lib. I. de Alimentorufacultatibus capite proprio , amylum partes exasperatas levigandi, uim obtinere scribens, XU.

235쪽

quae substant ijs omnibus, consistentia siccis

est communis, quae neque adstrictionem, neque acrimoniam, nequc aliam quamuis facultatem habent insignem. Eodem modo & libro . de Simplicium medicamentorum facultatibus capite 3 q. ubi habet, quod neque adstri

gentia omnia, conglutinant, neque conglutinato Ha omnia, adstringunt, aduersus Herodotum, amylum nullo pacto adstringere affirmauit. Quod etiam capite 36. eiusdem libri ,

his uerbis expressit. Nam adeps caprinus, omnibus, quae aut gustu, aut facultate, sunt ad stringentia, aduersissimus est, uelut etiam farina triticea, & amylum, & innumera eorum, quae uim habent tum emplasticam, hoc est illinendi , tum mitigatoriam, ac acrimonias mutigandi . A M Y L v M, inquit Oribasius libro I. suorum

Collicitorum capite sexto,uim habet ex 'eratas partes levigandi, quoniam neque adstrimonem ullam, neque acrimoniam insignem possider; atque non ex Oribasio modo, uerum uiam ex Galeni sententia, avium, nequaqua adstringere iucendum en, quod scilicreglutinosum existat; quemadmodum libro I. de Simplicium medeamentorum facultatibus capite 34. scriptum ab imo est, non enim conglutinatoria omnia, adstringunt. Adstringere tamen pote rit avium, quemadmodum in libro de Simplici bm medicamentis ad Patermanam asseruit, non

quia

236쪽

ao CONTRADICTION Esquia glutinosium, quemadmodum dictum est; sed quia succi leuiter crassisit huiuscemodi autem succi, amylum esse, aperte testatus e E in libro de Cibis boni,ct mali succi,inquiens. Tuberileuiter crassi, non mali succi est, huimgeneris amylum haberur, nec mali, sedFucci crassioris est. Quod etiam libro sexto de Morbis uulgaribus Com. 3 .com. 2 2. testatuae

fuit, in hunc modum scribens. D uitiim ratione, sermo declarare uidaur , iubente ipse , ex crassum reddentibus sanguinem, cum siccitate boni succi, 'c re , babcam, ct avium, huiusicemodi esse asserunt. Osuitas carneου, ct agnorum maxime ladientium,s haedorum. Quibus liquido conItat,amylum,crassum redderesanguinem qua autem crassum reddunt sanguinem , possunt quoque meatus obstruendo , ad fringere. Quapropter, dum in libro de Simplicibus medicamentis ad Paternianum, adstringere se sum asseruit; dicamus, non quia glutinosum existat,

.llud prastare posse; glutinatoria quippe plurima

sunt, qua non adstringunt, quemadmodum tritiacum, lea, amylum; sed quia crassos reddat Auccos eorum' crassitae meatus obstruat. Non itaque proprie, ct perse; seed per accidens , crassos generando succos, qui meiatud obturent, ac obstruant, adstringentem amis inesse uim dicamus.

XVI. ANIMI in desectu ex multitudine, copiaue, uinum minime exhibendum esse sua'

det libro I. ad Glauconem, ubi animi accideritia

237쪽

- tia curat,eorum, qui ex multitudine laborant, inquiens. His igitur, qui ex euacuationibus dissoluuntur, ita confestim succurrendum est; at, qui ex multitudine laborant, non ita; u ru in ilIis, artus quam plurimum fricare oportet, calefacere, atque alligare; a uino uero,&cibis abstinendum, & balneis, etiam, si febricitauerint, sufficit autem, si eis dederimus mellicrati potum, in quo ebullierit thymus, uel Priganum, uel pulegium, uel hysopus. Quod etiam scripsit Au icenna I I.teriij, tractatu 2.capite octauo. Cuius oppositum secisse uidetur libro idi. methodi medendi capitc 3. ubi de his loquitur, qui ex copia crudorum, cum stomachi offensa febricitant; quibus, dum syncope tenentur, panem in uino potenti infusum exhibendum esse docuit, his uerbis. Si autem ad eos, quos syncope iam premit, sis accitus; si

ea, quae retuli loca, phlegmone uacent,panem exhibebis non multum, huncque ex uino aliquo , quod celerem in corpus digestionem adiuuet; statimq; ad frictiones uenies; caeteraq; dehinc omnia in curatione exequitur, quaecu-que & libro ad Glauconem scripta sunt. Quod etiam iis comprobasse uidetur, quae scripsit libro 3. de Simplicium medicamentorum facultatibus , capite a o. ubi docuit, quo pacto frigidorum uenenorum nocumenta a calidi uini potu tollantur, atque ita inquit, In summa, quod

238쪽

dios CONTRADICTIO Nus tenui, perlucidaq; substantia est, colore tie miculo, aut flauo, odore gratum; quodque multam aquae mixturam exposcit, id tum a modum ex calfacere est natum , tum facile undique per corpus uniuersum deferri. Tale e

go natura uinum aetate uetus, meracius mixtum , eos etiam, qui refrigerati iam sunt, per-

sanato

FACILE eontradictis hac enodabitur, atque diluetur;Aperspicuum nobis sit, ipsium libro I. ad cylauconem, ordinariam, regulatami Bncopis ex

multituaene orta, curationem enarrare, in qua i

re ct merito uinum prohibuit; ut pote quod est coopus repleat, multitudinems augeat, atque exup rantes , copiosesi Dccos dimoueat, ac syncopim accersat. E contrario uero dicamus, ipsium , in i bris Methodi, uinum propinare in Oncopi, non iuregulari, ordinata, ratu asseritus ablatione, atque curatione ,sed irregulari, atque ut ita dixerim, coacta, quo, ex θ'copi iam dissolutis iratus; restituantur, in laurentur1; atque idcirco hac uerba protulit. Quodsi ad eos, quos syncope iam premit ,sis accitus; panis exhibeatur non multus ex uino aliquo , quod celerem in corpus digenionem adiuuet. Quiabus constat, hoc loco, syncopim iam corpus occupantem curare ,' ibi, ne adueniat, proqicere.

XVII. AQVAs sponte nascentes calidas, hum etare asseruit libro 6. de Tuenda ualetudines

239쪽

dine, ubi de biliosis naturis uerba faciens, in hunc modum scribit. Itaque & ante cibum, bis, tei ue, hi si lavent, ac calidis sponte ortis utantur , maxime inde commodum sentiunt; quippe huc dirigitur in his consi tum, ut ipsas animalis particulas seruemus humidas. Idem quoque scripsit,& libro I. ad Glauconem c pite de curatione febris tertianae, his uerbis: Balnea uero calida, ex aqua potabili prosunt tum quia aliquid bilis educunt, tum etiam, quia sua qualitate plurimum, iuuant; nam huiuscemodi balnea humectant, ac potentia re frigerant. marinae autem aquae, & saltae,nia troiae, atque sulphureae, plus quidem bilis educunt, sed multo minus quam potabiles pro sunt; praestat uero neque illas utiles dicere, quandoquidem plus qualitate nocent, quam Euacuationibus iuuent. Equidem noui quendam corrupto iudicio, hisce balneis uti per suasum , deinde extenuato corporis habitu , ad tantam uenisse perniciem, ut tabe consumptus interiret. Cuius contrarist sensisse uisus est libro sexto de Tuenda ualetudine, de ina quali corporis statu, atque de calida a capite destillatione uerba faciens, scribensq; , calidas aquas omnes, sponte nascentes, medicauir ute praeditas esse; affirmansq;,calidas tasse ipsas non esse, nisi & medicamentosae se inrent . qua preditae ui, non modo humectandi

240쪽

log eo NTRADICTIO NAsdestitutae essent facultate,quin potius exsiccan tem possiderent , quemadmodum pluribus in locis testatus est, atque praecipue libro sexto de Morbis uulgaribus Com. 3. com . penulti Ino; sponte nascentes aquas, & marinas, & sulphureas,&aluminosas, corpora exsiccare, ac calcfacere inquiens. Libro quoque de Morborum causis, de signis morborum siccorum pem tractans, corpus siccius reddi asseruit, si quis in naturalibus aquis natauerit, quae uidelicet nitri, aut sulphuris, aut aluminis, aut bituminis, aut alterius huiuscemodi qualitatis sunt particeps. Quod etiam innumeris fere in locis ab ipso repetitum est, quemadmodum libro I. de Tuenda ualetudine, de puerorum regimine loquutus apertissime docuit. D I v E R s A licet, de stonte nascentibus aquis calidas conscribere uideatur Valenus, qudum quandoque illas humediare assirmet, quandoque uero, quo mam medicamentosa acultates uia posteant9 2 exsiccare asserat;non sibimer tamen pugnantia scripsisse mamst tum erit, si duplices calidas aquas, spon

te ortas, reperiri concedamus, earum etenim qua

dam, medicamentosa prorsus sunt, ct nitri, seu hu-riae, aut aluminis, bituministi, uel alterius huiuscemodi qualitatis participes existunt; quadam uero, harum qualitatum, uel nullam, uel modicam sunt

sortita; atque ha , prae illis, dulces appellari possunt; de quibus non modo alligatis in contradictione lo-

SEARCH

MENU NAVIGATION