Contradictiones, dubia, et paradoxa, in libros Hippocratis, Celsi, Galeni, Aetii, Aeginetae, Auicennae. cum eorundem conciliationibus. Nicolao Rorario ... auctore

발행: 1566년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

351쪽

3DO CONTRADICTIONE spite 4. febres inquiens, debiles quidem, & paruas , quandoque ualde malignas esse pestilentes intelligens ). uod etiam repetitum ab ipso est libro nono de Simplicium medicamentorum facultatibus cap. de terra semia, ad calce, pestilentes febres asserens non admodum uehementes esse calore . Et libro 6. de Morbis uulgaribus Com. I. com. 28. pestilentialium febrium calorem , per putredinis differentiam ab aliis differre scribens, non ad tactum, neque enim calidae,& perurentes uidentur inquit licet interius magno flagrent incendio . Idem quoque Aetius sensit sermone et . capite Ia. de bolo armena loquutus in haec uerba; bibitur cum uino substantia tenui , aut mediocriter diluto, si febre penitus careat homo, aut parum febricitet; sin ualde, cum aquato penitus; sed non sunt adeo feruidae pestilentes febres ; hoc

autem experientia quoque testatur; cum imperitos uideamus ea febre detentos, etiam non febricitaret arbitrantes.

NON pauci punt, qui, ut pestilentis fbris disicrimen, a careris putrissis , statuant, aiunt, pestιuntis febris, profundam , sordidam, ac tenacem putredinem esse; caterarum vero febrium, extimam dun taxat, ct leuem ; alis inquiunt in hac, propriam cordi abstantiam, vel insitos in eo humores computre scere, neque aliud esse venenatam pestis malignita-lcm , quam putredinis modum; in pestilentis febre

za: a ' inquiunt,

352쪽

inquiunt, non serum sanguinis massa,putridis vaporibus participat ,sed Giam totus, ct qui in corpore, O qui in corde reperitur sanguis putrescit;υnde miarum non essehuiussemodifebre detenti, Iatim concidant, virciri illorum, illico collabantur; in albs uero febribus neque cordis subnantiam, neque insitos humores putressere asserunt; sidipsam sis putrium humorum occursiu incalescere, qua cum a veritate aliena sint prorsus, cum nulla a nitate cum putriada febre, pestilens ipsa coniungatur, quoniam ct vim,oeperniciem habeat omni intemperie, ct omni putredine maiorem; nequeseripotest, iudicio meo , ut vel cordis sub Liantia, velprimigeni' illius hum ro putresant, ni prius e vita excedat homo, sicunanque sanguis, ct humores labefa lentur in ipsa,

non tamen putresunt, unde nec turbida, nec co

fusa videntur urinae,sedsubstantia, colore, sedimenus laudabit ι; quod si vel capitis dolor, vel dei

rium , vel sitis, vel incendium vehemens, vetvriana turbida comitreur, non ex pessienti labe,sed ex putrida permixtione, id fit. idcirco dicamus oporter , febris pestilentis calorem acrem esse, quemadmodum ct libro 3. de Praesagatione expul m. 2Iibro de Curanssi ratione per sanguinis missione scriptum reliquit. non quia a maiori quam reliqua febres, oriatur putredine; sedquoniam ipsius perniario, a venenata qualitate emanat, qua cor obsidor; . aqua, a ci admodum vaporci suborari nec se est. .Quando vero, ct non vehemeus admodum in ipsis . . , X a dicitur

353쪽

3 12 CONTRADICTIO MEsdicitur esse calor; id ea de causa est, quoniam huiusire modi in febre , assecto, inquinatos corde, i sus

nam intemperies, ct uirium praecipue vitalium imbecillitas , sequitur; 'cultasDper venas, atque a terivi in i bolita,transmitti per ipsas non permittiatur; qua non transemissa, vehemens calor esse nequit. Sic itaque non admodum vehemens, atque esiam

acer, pestilentium febrium calor esse potest. LXV. FEBRE in quartana,salsis utendum esse scri .psit libro i. ad Glauconem, capite de cura tione quartanae. Cuius Oppositum tenenedum uidetur, ex salsis quippe aduruntur sucrici, qui demum atri fiunt ad quartanam apti; salsa itaque, in hac febre nequaquam competere credendum . Amplius & lib. i. de Alimetorum facultatibus capite de lentibus , salitas carnes inquit melancholicas esse, & durae di. gestionis, crassosq; succos generare, quae omnia ad quartanam febrem procreandam maxime apta sunt. Idem affirmat & libro 3. de Locis affectis capite sexto; ubi de melancholia agit; necnon & a. Aphorismorum sectione ,

SALs Is infibre quartana, tum ad attenua dam, incidendam i pituitam, in ventriculo existentem, in diuturna ea fibre genitam; tum oriam pro appetentia excitanda, commode vis possumus, lices alioqui, melancholicum, atrum 1μcchm pariant.

354쪽

S A L E NI. 3 a Ini etiam dicendum est,sium generum cumsimis lita ipsa, vel Genim grandiorum, duriorum , an malium I vel rumorum, atque molliorum. Salsis itaque dum in quartana utendum esse suador Valenus, de piscibus saluis mollibus, ac rumoribus intelligere ipsium par est, quippe qui succorum lentorem disiccare,atque eorum crassitiem tenuem reddere valeant,

quemadmodum scriptum est in libro de Sissolutione

continua castite v. non autem de quadrupedibus salitis magnis, sermonem ipsum habere apertum est; eorum nanque carnes melancholica sunt, succosscrasos paraunt, quemadmodum ex his aperte consat, qua scripta reliquit libro I. de Alimentorum 'cultatibus capite de lentibus, ct libro 3. de Locis affectis; ct a. Aphori orum sectione com. I 8. LX VI. Fr C V s , succi prauitatem effugere non potuisse scripsit libro 1. de Alimentorum facultatibus capite de fictibus, ita inquiens. Quod omnibus quidem, non modo autumna Iibus fructibus, sed & ijs, quos fugaces appellant, est commune, id ficus quoque habent,

non enim potuerunt succi prauitatem effugere , tametsi minus quam fugaces omnes ipsius sunt participes. Quod etiam confirmauit Aetius serm. I .ubi de ficubus egit. Cuius tameoppositum codem mei capite, paulo inferius habet Galenus, maturas ficus, licet non descedant protinus, modo in uentriculo probe co-

355쪽

32 CONTRADICTIONEς quantur, alimentum corpori innoxium dare 1 cribens, quod uuis non inest. Quod etiam

asseruit in libello de Cibis boni, & mali succi ,

ostendens quantum ad fructuum excellentia , probitatemq; conserat, cum ad maturitatem deuenerint; maturae enim ficus inquit fere innoxiae sunt; innoxias itaque ipsas esse assi mauit, si tamen maturae edantur. Paulus praeterea Aegineta libro I. capite 8 r. ficus honore, & bonitate succi, uuas praecellere scripsit , Qua re, nullo pacto, succi prauitatem, ipsas in se continere, certum apud nos esse debet. D v M ficus, siucci prauitatem, effugere non potuisse scripsit, libro secundo, de Alimentorum facu tatibus ; de primis ipsisficubm, qua lacteo adhuc lia quore referta sent, ct grossidicuntur, oratis vero ολυνθοniatque de immaturis, verba eum stois,crede dum est. Sum vero eodem capite, pauo inferius , uuis, bonitate siucci eas praestri, de secundissicubus, qua veresicus siunt, lacteo non imbuta siucco, dixisse eum pates; de autumnalibus quippe frutilibus eo loco verba fecit. Et lices secundas quoque ficus succi prauitatem, efugere non potuisse assereret, dicendum tamen sis, quod, qua inen ei succi prauitas, est quam frsitan stetere non potuere, exigua ades ex tit, ut licet non probum, laudabilet prorsus, in

noxium tamen corpori alimentum praebeant. Am

plius , hoc pacto quoque dicere possumus, sicus situ corpore digesta, ac distributa natim ferin t, boni

356쪽

esse succi; verum, si in ventriculo morentur, mali succi feri. Uel uiam hoc pacto intelliamus, ictu, ct caricas, ali s sub canicularibus fructibus mimuimprobum habere succum; his tamen, qui in ipsarum esu diu persistunt, non admodum probumsa ouinem gignere posse.

LXVII.

Fo ET V s trimestres, & quadrimestres, praeter caeteros iniuriis resistere affirmat libro 1. de Morbis uulgaribus Com. 3. com. 3 o. Cuius oppositum a nobis tenendum est ex Hippocratis aphorismo I. sectionis . in quo habet. Vtero gerentes a quarto, usque ad septimum sunt medicandae, si materia turget: &c. Quo aphorismo habetur, foetus ipsos, quinto, & sexto mense ualidiores esse debere,atque magis quam tertio & quarto iniuriis resistere posse. Quod etiam aphorismo 3. Hippocratem uoluisse constat, dum scripsit. Quaecunque mediocriter corpora habentes abortiunt secundo, aut tertio mense sine occasione manifesta, iis acetabula uteri plena mucoris sunt, &non possunt ex pondere foetum continere. Idem etiam a Galeno repetitum est libro sexto de Locis affectis capite quinto, his uerbis. Si mulier prompte quidem conceperit, deinde secundo, aut tertio, aut quarto impregnationis mense, laetum eiecerit, circa uteri acetabula, oituitosum humorem abundare ; atque idcir-

357쪽

316 CONTRADICTIONE sco uenarum, & arteriarum eius loci ad ora uasorum in uterum descendentium, nexum debiliorem reddi, coijciendum est, ut foetum ob grauitate ferre neque at, sed facile rumpatur. Quibus liquido constat,& secundo, & tertio, di quarto mensibus, iniuriss maxime obnoxios esse foetus.

F o E T V s ipsi, cum plurimis possint esse pericu

lis obnoxiν , vel enim a violentis moribus disrumpi, vel a nutrimenti doctu iniuriam pati; quo Galeni dicta 'cile innotescant, atque intelligantur, dicen dum est , trimenirci, ct quadrimenIresfurtus, ιm-rbs illis magis resistere, qua a nutrimento deficiente, atque ab interno aliquo coryorti vitio,non ab erirerna occasione sunt; paruuli nempe cum adhuc sint , exiguo indigenici alimento, nihil, uel longis

ma matrumfrmes eos iadere ualet. e contrarro uero , maioribus, atque iam adultioribus, nutrime

ri destritus, mammum incommodum adfert .

FOET V M in utero,ex optimo nutriri sanguine, uitiosum autem ad expulsionem,ad paetum usque reseruari scripsit in libello de Atra bile, uersus calcem, cum enim sinquit natura , quae foetum format, augetq; uteri gerendi tempore, Optimum sanguinem trahat, relinquitur portio deterrima in uenis,quae post partum excernitur, uti singulis mensibus, supe

sua, & inutilis, non. solum quantitate, sed m

358쪽

tiam qualitate, quae,sanguine secundum naturam habentet,imagna ex parte, nigrior est. Quod etiam asseruit libro i . de Usu partium fere in principio. Amplius & libro I.de Tu enda ualetudine, a uenere omnino abstinendas Esse nutrices admonet, quoniam & menses uiri consuetudine prouocantur,& lac,odoris sui gratiam, in deterius mutat, quin etiam ait in utero aliquae concipiunt, quod alienius a' puello adhuc lactente, nihil est;ita enim, quid quid sanguinis est optimum,in laetum ab sumitur.Idem quoque affirmauit & libro I . de Morbis uulgaribus Com. 3. com . a I. & libro 3. Com. 3. com. 73. atque etiam libro 1: Pro rheticorum Com. a. com. 48. Quod etiam uidetur sentire Hippocrates in libro de Natura foetus his uerbis. Foetus trahit ad se,quod dulcissimum est in sanguine, simulq; & lacte mci dico fruitur. Et in libro de Morbis muliebribus, in haec uerba scribens. Cum mulier in uentre habuerit, tota sit cum uirore pallida, quoniam purus ipsius sanguis semper quotidie ex corpore destillat, & in foetum dei cedit,& augmentum ipsi accedit. Atque idem Avenetoar diffusissime probat lib. 3. capite ultimo.

Cuius tamen oppositum apertissime tenere uidetur Galenus libro r. de Symplomatum catisis, ubi de fame,& appetitu loquitur, in haec uer. ba. At primis duobus mensibus, parum sen-guinis-

359쪽

CONTRADICTIONE sguinis in foetum attrahitur, utpote adhuc minimum, cum scilicet, quod in utero est, hoc tempore nec ει υον graece uocetur, sed κυημα, idest uteri gestatio . hoc tamen auctius reddi tum , tum ipsum ampliore nutrimento, tum ,

non solum, quidquid optimum in uenis est,id attrahit ceu prius diximus sed etiam, quia plus indigeat, eius, quod uitiosum est,aliquid

una contrahit; atque ita totum corpus, tum

plenitudine laborare desinit, tum minus uitioso est succo ; ipse autem foetus, alimenti quod attrahit excrementa, in duplicibus membra- .nis reponit. Ac sit quidem magna ex parte ire se quoque & uitiosioris succi, & intemperantior, utpote ex uitioso nutritus sanguine, nidi quae eum gestat, in reliquo gestationis tempore salubribus utatur alimentis. Atque hinc quoque morbillos, atque uariolas εξανθη ατα, uel θηραεῖα graecis dicta pueris , &l infanti tibus etiamnum permanere arbitrati fiant qui dam , dicentes, reliquias has menstrui sangui- 'nis, quo foetus in utero abundat, atque alebatur, in ipsis adhuc permanere , quae feruidiore caelo, uel austrina tempestate una cum reliquo sanguine effervescentes, pulsae foras in cute efflorescunt C v M excrementosium, putrisim I sanguine, in partu, mulierem elycere videamus, fartum ipsum optimo nutriri, non absique ratione credendum esZ , quemadmodum

360쪽

quemadmodum pluribus locis asseruit Galenus; cui sententia, omneου fere subscribunt doctores; non igitur menstruosaetus alitur ;s hac appellatione corruptum eum sanguinem, notamus, qui purgatio en ,

ct excrementum purioris. At uero, quoniam hoc

nomine, omnem sanguinis as utero 'clam deiectionem, sapius uereres significarunt,frest, ut furtumali, ct lac gigni ex mesmo sanguine pronuntiemus.

Optimo itaque alitur, atque eo maxime, dum pam uulus adhuc foetus exinit, non multo indigens alia mento; quando vero iam adoleuit, ct auctior es redditus, ampliore nutrimento illum mi oportes; quia

plus indiget, idcirco simul cum illo optimo, eius etia, quod ita optimum non est,aliqui stan, ipsum erit sugere non inconuenit, quemadmodum testatur ipse libro I. de Θmptomatum causis . Si uero in hac re Aristoteli fides nobis praestanda esset,non modo,dum maior, adultiori est foetus, sed quouis uiam tempore,siupersuum tantum a matre sumpere viduar. Primo nempe a. de generatione animalium liabro , atque eriam libro q. capite sexto , Menstruum a matre in generatione datum foetibus, Apersuum omnescripsit esse, atque excrementum; cum etenim inqμit ut plurimum, necessariam sibi materiam non praebeat mater, reliquum est igitur , ut super- suum tradat. e Ga tamen est in re hac , ε o- relica prorsus aduersa , medicorum neotericorum senteηtia, qua asserit, fatum semper optimo nutriri sanguine. tanta nanque cum si meorui pernitie , atquc

Dissi

SEARCH

MENU NAVIGATION