장음표시 사용
321쪽
liberum fieri servum. Deinde hodiedum peti imgata nequeunt , nisi quinque saltem testes adhibeantur contra fideicommissa etiam sine testibus relicta debentur, si probari, vel jusjurandum a ideicommissario deserri possit, testatorem heredis prauentis fideicommisisse L ult. C. de fideici
De Codicillis. emadmodum eludendis legibus fideicommissa
suerunt inventa, ita declinandae quoque ju- ris testamentarii subtilitati , & scrupulosis testamentorum solemnibus, codicillorum receptus est usus. Quemadmodum quoque ab initio fide, commissa nulla necessitate juris astringebantur, ita ab initio codicilli etiam nullam juris necessitatem habebant, ac pudore heredum continebantur. Id ipsa evincit vocabuli notio. Apud veteres enim codicilli indigitabant epistolas ad praesentes maxume scriptas Sen. epist. ss. Hinc &, firmato codicillorum usu , in epistolae sormam plerumque eos
perscriptos novimus L s6.1 de M. libera. i. go. β.
I. β. de adim. vel transs. DA. Primus Divus Ain gustus, ut juris auctoritatem fideicommissis indulsit, ita & necessitate juris codicillos censeri voluit suo primum exemplo, deinde lege etiam sortasse lata. Cum enim L. Lentulus, herede Augusto sibi scripto, in Africa decederet, eique per codicillos , nescio quid, fieri mandasset, Augustus non solum extroma amici mandata est exequutus, sed generatim in posterum codicillos ratos haberi curavit. Rogatis
enim jurisconsultis, an salvo jure recipi posset codi-
322쪽
cillorum usus , cum ii Dequentes responsitassent, eos recipiendos videri praesertim ob cives, qui procul ibi agerent, ubi commode testari non possent , lege fortasse lata codicillis necessitatem juris indulsi . Verum & ita etiam non adeo frequentes codicilli fuerunt. Postquam tamen Labeo Iurisconsultus auctoritatis eximiae codicillos & ipse scripsit , frequentissimi evaserunt princ. h. t. Ita autem codicilli recepti pristinam naturam diu retinuerunt , neque ad ipsorum firmitatem aliud desiderabatur , quam ut de epistolae fide constaret t. 8ς. β. de teg. a. Verum juniores Principes quinque saltem testes in eis adhiberi voluerunt L . C. d. h. t. utque liberius
esset extremae voluntatis arbitrium , eos ab inte stato etiam condi concesserunt ι. 8. g. 3. C. eod.
Proinde hodie, effectu juris inspecto, eodicilli demniri possunt minus solemnis testati, aut inteflais
II. Hodie igitur testamentorum exemplo cindicilli vel scripti, vel nuncupatisi sunt: hi quidem vi sua subsistunt L .ff.h.n illi naturam testamenti sequuntur , & cum eo consistunt , aut crudunt L eod. Rursus codicilli scripti aut ton. frmari , aut non confirmati testamento sunt. Comfirmati testamento dicuntur , si testator in supremis tabulis diserte caverit; se quos codicillos hec ro , raros haberi volo . Illud olim intererat inter utrosque , quod relicta codicillis testamento firmatis directo etiam jure valerent , veluti libertates directo datae I. 43. de test. manum. Uerum legatis di fideicommissis a Iustiniano semel sequatis, legata hodie codicillis etiam non confirmatis relicta directe valent. Neque tamen prorsus inutile erit,
codicillos hodie testamento firmari. Si enim ii firmati
323쪽
ar S romao uris, ac PatmLib.II. t.XXV. testamento fuerint , valebunt etiam sine testibus, cum jus suum mutuentur ex testamento , & ejus
III. Porro fideicommissis & legatis semel aequatis , directo quidem codicillis recte legabitur, verum nec directa institutio, nec exheredatio, nec condibtionis adjectio, ejusve detractio directe fieri codicillis potest I. g. C. de cod. oe ι. 77. θ. de her. insi. Tantum testatori licet , rogare directum heredem in codicillis, ut hereditatem alteri restituat 2. h. t. Species igitur singularis est in L 7. F. debenino ubi, rite testator testamento condito , specialem declarationem heredis ad futuros codicillos remittere potest non secus, ac alias institutio per relationem ad schedulam fieri permittitur Mant. de conject. ult. volant. q. g. Quamvis autem de eo tantum casu Iurisconsultus loquatur , si quae ex asse unciae quibusdam heredibus adscriptae test, mento fuerint , ex ipsa tamen ratione legis recte Doctores inserunt , totam heredis institutionem etiam ad codicillos remitti posse Brunnemann. ad
Multo magis igitur, si quae ambigue in testamemto sint scripta, in codicillis declarari poterunt Bald.
codicilli facti supremis tabulis confirmari debeant,& an , ea conlimatione deficiente , si corruant testamentorum exemplo , quorum postrema priora rumpunt. Consonum juri crediderim, ejusmodi codicillos confirmari testamento non oportere : neque enim a testamentis ad codicillos inserre licet. SL quidem testamenta supremi arbitrii universalem
324쪽
De Codicillis. 32 sordinationem continent, ut proinde prius per poesterius necessario rumpi debeat ; contra codicilli defuncti placitum singulare continent, neque cum posteriori testamento consistere prohibentur. Recte igitur eos vigere dixeris , nisi diserte revocati testamento suerint arm L27. de res. Inde fit, ut cum pluribus codicillis quis obire possit, neque in dinhio alii per alios infirmentur β. vlt. h. t. A test, mentis tandem argumento petito, prioribus codicillis posteriores derogant , si quae contraria complectantur l. 3. C. de eodici Verum enimvero du- hium saltem videri queat, an, si postumus agnascatur post codicillos ab intestato factos, testamen. torum exemplo ii rumpantur asnatione postumi. Sed & negat id aperte Paulus sn LI6. de iuncodici
Sic enim ibi Iurisconsultus ; codicilli licum sibent , quicumque ab inrefato successerit: unum enim casum esse , nec interesse , quis succedat, dummodo ab intesare succedat. Id tamen admititi velim, si paterfamilias intestatus obierit. Post
codicillos enim testamento condito, ab eo pendere codicilli incipient, & cum testamento corruent, aut consistent , licet testamento confirmati non fuerint, cum in ea specie codicilli pars testamen. ti videri debeant. Vid. Donetl. comm. iuncνυ.7. Ist. n. 28. OT Hqu. Sed, his omissis, de externis codiciblorum solemnibus videamus. U. Supra quidem advertimus codicillos defuncti minus solemnem voluntatem esse. Id tamen inte,
ligi ita nolim , quasi nulla juris solemnitate codicilli
egeant , & nuda probatione consistant , ut falso passim docent interpretes . Ii quidem minus sol mnis moluntas definiri possunt , quia scrupulosis solemnibus testamentorum haud subsunt, & ipsi
325쪽
316 SIntagmRomJuris, ac Pur.Lib.II. t. XXV. tamen suas solemnitates habent. Ita sane seu scripto, seu nuncupatione fiant , in eis quinque saltem testes sunt adhibendi , licet rogari eos haud
oporteat ι. Dic ult. C. de codic. Ita etiam eis te, stes subscribere debent , licet eorumdem subsignatio non requiratur L I. ult. 3. ult. C. eod. Falso tamen docuere complusculi, a testamentis argumento petito, steminas inter testes in codicillis adhiberi non posse. Ideo enim foeminarum testimonium in testamentis arcetur, quia in comitiis calatis ea condo hantur olim: atqui sceminis jus comitiorum haud erati Contra codicillis originem dederunt testatorum
epistolae; in iis testibus haud opus olim; mox testibus adhiberi jussis, seu mares, seu sceminas testimonium perhibere placuit , quia testes potius ad probatimnem, quam ad solemnitatem in codicillis adhiberi
viderentur. Vid. Hei cc. ad rinn.3.ulcb.L Uerum licet isthaec sint juri conformia , ad praecavendas controversias tamen, si copia virorum haberi queat, prudentissimum erit, eorum testimonio uti Stryk. de cauntes .a3. II. Nunc, quod superest, de clausula codicillari testamentis apponi solita videamus. VI. Clausula codicillaris testamento apponitur,
ut , si qua juris scrupolositas testamento obsit, codicillorum jure consistat . Ea ejusmodi est si
restamentum iure testamenti non valeat , iure eodicillorum ratum haberi volo . Per eam igitur clausulam heredes ab intestato rogati censentur, ut, si ob testamenti vitium res ad causam int stati recidat , hereditatem eis restituant , qui limredes fuerint testamento scripti . Cum igitur in ea specie jure codicillorum testamentum censeatur, oportet, quinque saltem testes adhibitos in test, mento fuisse ; alias ne jure codicillorum equidema susti-
326쪽
De Codicillis. 3IT sustineri poterit . Ubi factum id fuerit , s nihil
ex codicillorum solemnibus testamento dest, test, mentum sua sponte quidem infirmum codicillorum jure valebit, modo ne ex ipsa testatoris persona, aut voluntatis desectu vitium testamenti prom, net. Proinde non absurde pragmatici ejusmodi clausulam herbam betonicam appellarunt : ut dinim herba isthaec vitia corporum complura curat, ita codicillaris clausula pluribus vitiis testamenti medetur. Hinc, ea quidem apposita, jure eodiciblorum testamentum consistet seu praeteriti , seu injuste exheredati fuerint a testatore liberi S in. Iun. cons. 157. n. 24. Boen deris as . Meri. de egit. I. 3. quaest. I. u. 2o. Et licet alias ad tempus institutio fieri nequeat , idque sinat , pro non scripto tempus haberi debeat , testamento tamen apposta codicillari clausula , adveniente tempore rogatus censetur institutus hereditatem legitimis heredibus restituere put post Bariolum in auth. ex causa. Coae de lib. p t. passim pragmatici do. eent . Vid. Menoch. praesumpt. 4. I77. N. R. Recte tamen idem Menochiux observassetvidetur ibidem Fr . 3I. n. z. Wam rubusulam praesuin non opor tere, ubi disertei apposita a testatore non fueritis Neque enim , qui testamentum facere occoepit , praesumi debet, codicillos sacere. 1olui ia L
riliti sere e specimen fideicommissorum
F Ideicommissis ab Augusto necessitaret risi inti . elis, eorum statim Mutata lactes , ac praetex
327쪽
veterum morem fideicommissa in 'dies increbuerunt ,.quae apud Vetustatem, si minus ignota, rariora saltem. Scilicet quae ante Divum Augustum inolescebant fideicommissa, eo pertinuere pleraque,
ut per occultas heredum pollicitationes testamemtariae leges eluderentur, atque ex testatorum precbbus ad eos hona redirent, qui ex alieno capere testamento non possent . Extrema isthaec mandata pudore continebantur heredum , neque usquam
prodita juris actio adversus emi, qui rogati rem restituere testatori tacitam fidem accommodassent.
Quod si iusi capiendi fideicommissario foret, sed
injusta voluntas testatoris suisset, quia contra juris regulas. diceretur testatus esse , ne ea quidem
in specie prodita actio fideicommissario fuerat, licet iSi per leges capere non vetaretur. Quod igitur supra vidimus , fideicommissa ab Augusto, necessitate juris astricta, de iis intelligendum , quae capacibus relicta forent: fideicommissa enim relicta iis, qui capiendi jure carebant, neque ab Augusto probata, neque ullam hodie juris necessitatem important . Ita factum , ut, legibus in dies humanioribus latis adversus eos , qui capere Vctabantur olim , fideicommissa quidem relicta capiendi iure carentibus pene usurpari desierint; capacibus vero relicta freqnentissima evaserint apud priscam Iurisconsultorum aetatem, & eo perventum hodie, ut vix ullum stribatur testamentum , in quo aliquid heredis fidei non committatur. Et ab initio quidem in fideicommissis instituendis modestiores
fuere mortales, nec adeo quispiam posteritatem Curabat , ut remotissimam nepotum seriem in fidei. committendo spectaret g mox tamen ulterius proVbdentiam suam eatendere, & in eaemitatςm Produ-
328쪽
Politis ori Dec. fideici exsib. , 3 I9cta consilia , fideicommissis excogitatis, quae pessimo publico in perpetuum posteritati consulerent. Hinc de fideicommissorum interpretatione creberrimae in sero controversiae, &, quod Baldoi in substitu. tionibus obtigit, ejusmodi lites pragmaticis vellus
II. Porro fideicommissis frequentioribus instituendis complures suere causae. Primo enim cum unis amicis complusculi consultum vellent , iis vero fato praereptis familiae suae , quam alienis, gratificari mallent , ea lege amicis praedia legari coepta, ut, quandocumque decederent , ad tenatoris heredes ea redirent . Deinde cum turpe sit visum semper , avita praedia distrahere, seque ita cum liberis ad egestatem perducere , patreSfν milias liberorum dedecus , aut inopiam amolitu ri , dissidentes de eorum ingenio utile censuerunt, testamento statuere, ut in familia bona ad tempus, aut perpetuo servarentur. Verum , ceteris
omissis, fidecommitarum frequentiam inde potissimum manasse crediderim. Ubi ex Imperii Romani ruinis in Europa complures torti sunt Primcipatus, & , exuta aequalitate, uni nobiles rebus gerendisiadmoti, majus etiam ex divitiis nobilita. ti pretium , avitae nobilitatis tuendae lalliciti te satores fideicommissa certatim instituerunt , ne quando sine opibus ea vilesceret. Hinc, ne a sa- milia hona discederent, maioratus, quos Vocant, Inducti , renunciationesis sororum in gratiam ira trum excogitatae , per ipsas Civitatum leges ab hereditate parentum: exclusae Deminae, pasta successoria inter familias illustres inita, familiare jus
retractus inventum , matrimonium' ad marganaricam institutum, avita parentum: bona nexui seu,
329쪽
gxo Excurs singular. dati subjecta, R sexcenta alia apud vetustatem
ignota. Cum vero ratio Principatus exposcat, ut sub unius Imperiob leges nobilitati faveant ob promptum inde in Reges auxilium Montesqu. 8.ς. fideicommissis adsuere Principes , eaque non solum contra jus vetus contractibus inter vivos, sed in laudis quoque constitui prater juris regulas concesserunt . Uerum inter civium aemulationes plura statim ex fideicommissis incommoda . Inde enim nova litium seges, ignota impedimenta contractibus, &, quod indoluerim magis, sitne fideicommissi vinculo bona vix reliqua. Proinde, quo incommoda isthaec porro praecaveantur, publice expedire puta. rim , ut praeter testatores avita nobilitate claristi. mos ceteris adimatur promiscua fideicommittendi licentia . Ita enim & industriae ditescendi locus, didivitiarum inter cives aequalitatibula non praeclu.
ΙΙΙ. Ex dictis hactenus facile, puto, constite rit, pro fideicommissis in dubio non respondendum, eaque , utpote odiosa , interpretatione non adj, Vanda . Praeterquam quod enim heredes coercent, quominus de rebus artestatore relictis pro lubitu statuere queant contra juris regulam, qua' quisque Praesumitur, heredem quam minime gravare Velle , ea ad paucos hona deducunt , lites, immoditates gignunt, &, quod caput est , spem omnem inter cives aequalitatis agrariae perimunta . Saltem si ea de controversia ex civili ratione pronunciari debeat , in clarorum quidem virorum testamentis fideicommissa per interpretationem adjuvari concesserim; in obscurorum hominum testamentis per interpretationem ea coerceri malim. Indignum sane facinus videri queat, nudius tertiusIagasonem ali- Lb quem
330쪽
quem , aut nuper clausa taberna hominem, fideb. commisso subjicere res perjurio partas , easque veluti religione occupatas commercio eximere . Sed recte isthaec, an secus , rerum civilium auctores viderint: nos rei invidiam declinantes alteram rubricae partem occipiemus. IV. Postquam increbuere fideicommissa , nova veluti scientia ex cerebro pragmaticorum emersit.
Ita quidem inter sori jurgia complusculae fideicommissorum divisiones evaluerunt non solum e veteri jure haustis, sed, ut causis inserviretur, ex re nata quoque excogitatae non paucae . Proinde cum
pro ipsorum diversitate diverso jure censeantur fi deicommissa , celebriores saltem eorum divisiones recenseri juvabit. Primo igitur ex jure veteri diviserunt fideicommissa pragmatici in singularia dc' tiniversalia e universali fideicommisso solidus hereditatis as , ejusve pars quotacumque universali titulo relinquitur ; singulari fideicommisso res singulae legari solent . Sed ea de divisione quidem nos supra opportuniora praecepimus ; de universali fideicommisso tamen juvabit adhuc veluti per saturam hic quaedam adscribere . Principio igitur , cum ejusmodi fideicommissum heredem quam maxime gravet , non temere fingi debet , nisi
aperte ex testamento de eo constet . Haud ego
quidem ignoro , universale fideicommissum tacito quoque institui a testatore posse l. 67. g. 9. f. de
LX. 2. perperam tamen complures ex levissimis
conjecturis illud admitti jubent. Ceterum si quando apertis indiciis de hujusmodi fideicommisso , constiterit , pr o percepti fructus in hereditate
restituenda non venient : nam ante restitutionem
fiduciarius heres ex jure dominii fructus suos per- . Tom.H. X cipiem