De sacris liturgiae ritibus dissertationes, ac theses historicotheologicae pontifici maximo sacerdoti summo Clementi 11. ab clericis in Seminario Romano alumnis exhibitae. Ex praelectionibus P. Francisci Antonii Phoebei e Societate Iesu

발행: 1702년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

quo ad praecipuas, de plerasque ejus partes Apostolicae traditionis est; ejus enim originem referimus ad Apostolo rum Principem, quamvis nonnulla ad- 'dita ipsi fuerint per legitimam Summorum Pontificum potestatem.

VII.

Ritus iste Liturgicus constanter,& uniformiter ab Ecclesia Romana servatus semper est: fabulosum enim esse censemus, alium olim fuisse ordinem Liturgiae in Ecclesia Lateranensi, alium in aliis Urbis Ecclesiis. Quin,ad uniformitatem servandam per oecidentales Regiones,opera Summorum Pontificum propagatus est, abrogato mZarabico , 'aliisve ritibus, qui in pluribus Regioni- bus invaluerant.. , sVIII. Missa, alia solennis est, alia non

62쪽

sblennis . Prima est, . quae cum solennicoeremoniarum apparatu, Ministris, &Clero assistentibus, suorumque ordinum munia exercentibus,celebratur,cui solennitati accedebat antiquitus conventus populi offerentis , & communicantis, a quo conventu appellata quoque est Missa publica, quamvis olim in Cryptis, aliisque abditis locis ageretur. Missa non solennis , quae in praxi etiam fuit veteris Ecclesiae, est, quae sine cantu, uno tantum Clerico ministrante celebratur ; sive solus Celebrans Sacramentaliter communicet, sive sint aliqui communicantes . Est etiam Missa Prae-

sanctificatorum , quae tamen improprio Missa est. IX.

Ritus praecipui in toto ordine Li- turgiae sunt, qui immediate versantur circa materiam oblationis , quae de jure

Divino sunt species panis simul, & vini;

63쪽

ita ,ut ea simultas in quolibet utcumque gravi casu, juxta probabiliorem, & t tiorem sententiam, auferri non possit in Eucharistico Sacrificio per Ecclesiasticam potestatem, sive per viam dispensationis, sive per viam interpretationis.

Quamvis aeque panis aZimus, &fermentatus sit materia valida, usus tamen azimi panis, qui semper fuit in Ecclesia Latina, congruentior est, tum propter significationem , tum quia coim formis est exemplo Christi. XI. Asserimus enim Christum Dominum celebrata Coena legali Luna Iq. ad Vesperam, prima die AZimorum, ac proinde tu Mimis consecrasse. . . Ritus

64쪽

XII. SIRitus miscendi aquam vino ante consecrationem ab exemplo Christi desumptus est, eaque mistione plura mysteria figurantur.

XIII. In primordiis Ecclesiae quotquot Fideles Missae intererant quotidie Eucharistiam accipiebant; idque antiquo ritu non ore, ut nunc fit, sed Viri, nudis manibus in Crucis formam compositis, Mulieres autem subjecto linteolo, quod Dominicale dicebatur. Antiquus quoque ritus fuit, ut fideles etiam Laici sacrificio praesentes, S de eodem participantes , sub utraque specie communicarent . Quamvis communio sub una tantum specie fuerit etiam multoties a primis Ecclesiae saeculis usitata,& postea,justissima lege,in Ecclesia Latina,observata a Laicis, aliisque non sacri si cantibus.

65쪽

XIV. Imminuto Fidelium servore , usui quotidiano, seu frequentissimo Eucharistiae, successit usus Eulogiarum , seu

Panis benedicti, distributi post Missam

iis Fidelibus, qui non communica erant , dummodo tamen tales essent, ut illis non esset Ecclesiastica lege prohibitus aditus ad Eucharistiam . Probabile. autem est ejusmodi Eulogias fuisse tum ex pane azimo, tum eX fermentato. Communio Parvulorum fuit in usu antiquitatis pro illius temporis ratione non reprobanda. Pro praesenti tamen rerum statu congruentior est praesens Ecclesiae consuetudo non ministrandi parvulis Sacrosanctam Eucharistiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION