장음표시 사용
31쪽
Igkibus Ge.quae verba declarantur a Sanis ctis Patribus de publicis orationibus, iis praesertim, quae nomine totius Eccles1ς fiunt, dum Missae Sacrificium offertur , ut videre est apud Grifo tomum Bom. 6. Prosperum lib. I. de vocat. gent. cap. q. Ambrosium lib. 6. de Sacram. cap. ult. Scpraeter alios plures distinctius apud Augus. Epip. 39. ad Paulin. ubi quatuor
illa , quae Paulus enumerat , quatuor
Missae partibus accomodat, ει obserationes fleri dicit in celebratione Sacramentorum , antequam illud, quod es in Domini mensa incipiat benedici ; oratio nes , cum benedicitur, G sanctificatur, G ad distribuendum comminuitur, quia scilicet tunc fit oblatio, quam partem c ait)fer Θ omnis Ecclesia Dominica ora
tione concludit: unde in reliqua parte, usque ad consumptionem Sacramenti
sentit, fieri postulationes, seu interpellationes : Unde subjungit: uibus per- iactis , G participato Sacramento , gra- stiarum actio cuncta concludit.
32쪽
Quod dictum est hactenus de Romano ordine Liturgiae, intellectum volumus de praecipuis ejus partibus, & inter reliquas de Canone Missae, cujus institutionem referimus ad Apostolos , quod etiam disertis verbis testantur plures ex Patribus, quos paulo ante citavimus . Idque fatis aperte convincunt nonnulla , quae in eodem Canone reperiuntur, uti sunt verba illa, quae pertinent ad historiam, seu quibus referuntur actiones, & verba, quibus Christus usus est in hoc Mysterio conficiendo , qualia sunt saltem ab illis verbis , ut pridie quὰm Dateretur, usque ad illa, me quotuscumque feceritis tac. Omnia enim, & singula ibidem expres se habent aeque infallibillem veritatem ,
etiam ea, quae caeteroquin non referuntur in Evangelio, ut explicat Innoc. in cit. cap. cum Marthae. de celebr. Miffar; unde, cum aliunde non sint recepta ex speciali aliqua revelatione, fit, E clesiam ea accepisse ex Apostolica a C tho
33쪽
thoritate, quam etiam perpetua traditio, & universalis Ecclesiae consensus ostendit , ut sapienter advertit Suar. Tom. 3. in 3. port.Disp. 83. Sees. a. Per haec tamen non intendimus assi mare totum,& integrum Canonem, que habemus, ab Apostolis esse : ultro enim concedimus nonnulla addita illi fuis. se Authoritate Summorum Pontificum,
saltem usque ad tepora Gregorii Magni, qui legitur addidisse in Canone , verba illa Diesque nostror in tua pace disponas Sicut etiam Leo I. refertur addidisse illa alia verba, Sanctum Sacrificium , Immaculatam Hostiam , deinceps enim post Gregorium nullam legimus illi factam additionem . Non sunt igitur audiendi Haeretici, qui ut Canonis auth ritatem elevent, dicunt Authorem ejus
fuisse Scholasticum quemdam , cujus meminit Greg.in Regipro lib. .Epis.63. dicens: Valde mihi inconveniens visum Ui, ut precem, quam Scholasicus com- lposuerat, super obis ionem dicerimur,
34쪽
s ipsam traditionem, quam Redemptor 2 ser composuit,super Corpus, ει Sanguinem ejus non diceremus. Audiendi, i quam, non sunt : tum quia non constat, nomine Scholastici significari ibi a Gregorio personam certam, cum idem Gregorius pluribus in locis ea voce utatur ad significandum generatim Virum doctum Ecclesiae, ut videre est in ejus Epist. 2. lib. io. ει Epis. 3o. lib. I a. quemadmodum usus etiam fuerat in e
dem significatione August. σου PDI. - ω Hieron. lib. de Scriptoribus Deus Ilicis in Serapione ; tum etiam, quia, etiamsi signincaretur ibi a Gregorio
persona certa, non exinde evincitur, ipsum dedisse primum initium Canoni, aut omnes ejus orationes composuisse , Cum constet multas earum antiquiss-inas esse, & ut tales illas commemo-xet Zmbros lib. q. de Sacrom. cap. q. s.
ει 6. aliique Patres; sed ad summum sequitur Scholasticum illum peculiarem aliquam precem composuisse, eamque C a suis.
35쪽
suis te additam Missae, quod sufficientissimum esse potest ad verificanda verba Gregorii, de qua prece non fatis constat qualis fuerit, quia ibi a Gregorio non exprimitur , ideo fortasse , quia res erat illis temporibus notissima , &aliqui putant fuisse orationes, quae dicuntur proxime post Agnus Dei;adii autem illam Per quem Θsc omnia, Domine , semper bona creas . Ex simili quoque historiarum , & Scriptorum Veterum quoad hoc punctum taciturnitate , non possumus certo discernere ex toto contextu Verborum Canonis, quaenam smi ex ore Petri, aut alterius Apostoli desumpta , quae autem a Ρontificibus eorum successoribus addita,praeter pauca quaedam , quae Leoni, & Gregorio tribuuntur, ut paulo ante notavi: illud tamen extra Controversiam nobis est, totum Canonem consideratum secundum substantiam, Apostolicae traditionis esse : hoc enim modo oratio pro universa Ecclesia, pro Vivis, & defun-
36쪽
ctis, & similia ab Apostolis sine dubio
desumpta sunt, quamvis circa modum, vel ordinem , Vel aliqua etiam verba, credendum sit nonnulla esse addita aposterioribus Pontificibus, ab his prefertim, qui Divinum officium in meliorem formam redegerunt, unde dent. ses. 22. cap. q. G Can. 6. docet constare hunc Canonem ex Christi Verbis, Apostolorum traditionibus, & Sanctorum Pontificum piis institutionibus, quod totum etiam asserimus de reliquo ordine Missae. Ritus iste liturgicus ab Apostolis primum traditus, & successu temporis Authoritate Summorum Pontificum aliquantulum auctus, ab Ecclesia Romana constantissime semper servatus est . Quod enim indicare videtur Aballardui in Epist. Apologetica adversus Sanctum Bernardum , de diverso ordine aliarum Romae Ecclesiarum ab ordine Ecclesiae Lateranensis, ut aliquid veritatis , aut probabilitatis habeat, intel-
37쪽
24 Iigendum est de Horis Canonicis , qu rum ordinem duplicem olim fuisse ,
unum breviorem, qui dicebatur ad ustim Curiae, alterum prolixiorem , qui proprie vocabatur ritus Romanus, docuit
Radulphus Tungrensis in lib. de Canonum observantia, & ab antiquis codicibus videtur subindicatum , unde si Abailardus tali fundamento ductus Censuit, Ordinem Missae diversum fuisse in
Ecclesia Lateranensi,& in aliis UrbisEcclesiis, manifesta aequivocatione deceptus est. Sed neque satis fuit Ecclesiae Romanae in hoc supremo actu Religionis sibi ipsi esse concordem : summo enim studio conata est, ac tandem feli citer obtinuit, ut idem liturgicus ritus ad reliquas gentes occidentalium pamtium commearet. Id quod non dissicile ipsi fuit in prima Ecclesiarum funda- tione, & institutione : Constat enim omnes illas Ecclesias filias esse Romanae Sedis,non solum jure primatus,sed etiam quia a Romana Ecclesia genitae simiper
38쪽
2I per Apostolicos viros missos a Petro , velSuccessoribus ejus,ut deEcclesis Italiae , Galliarum, Hispaniarum, Africae, Siciliae , Insularumque interjacentium constat ex Sunnoc. . in Episi ad Decentium Episcopum Eugabinum, de Ecc sia Anglorum ex Gregorio Magno, qui, missi in eam Insulam Augustino, Gentes illas convertit ad Christum,de Ecclesiis
Germaniae, aliarumque Septentrion
lium Regionum ex Epistolis Gregorii Secundi ad Gnctum Bonifarium, qui
fundato Moguntino Episcopatu, Euam , gelium in iis Regionibus plurimum propagavit . Dubitandum autem non est, quin Apostolici illi viri a Summis Pomtificibus missi,sicut Romana Fide Populos illos imbuerunt, ita etiam Romanis pro Sacrificio Ritibus insormaverint, quemadmodum Nationes aliquet Orientales Graecos Ritus susceperunt, ex eo quod per aliquem Grecum Antistitem Christiana Fide fuerunt initiati, ut inter reliquas narrat de Moschis Eminentis
39쪽
us Bona rerum Litur icarum lib. r: cap.9 Utcumque tamen res ista felici- . ter processerit e sententia Romanae Ecclesiae in prima fundatione Ecclesiarum , paris tamen facilitatis non extitit, illas in eodem Romano ritu, procedente tempore retinere, aut, si ab illo de flexissent, ad primaeva instituta reVoc re . Ut enim varia sunt variarum N
tionum ingenia, sensim factum est, ut alii, aliique alia mutaVerint, . CX quo orta rituum diversitas est, idque primum citra omne Fidei periculum , &citra laesionem Religionis, unde factum est, ut eam aliquandiu Romana Ecclesia permiserit, nullo exstante de illis praecepto Christi , vel Apostolorum. Sed cum facile sit, confractis semel pro arbitrio repagulis, justos terminos transilire , paulatim degeneratum fuit in multa prorsus insulsa, & ab Ecclesiastica gravitate aliena, quae non sine indignatione videre est in codicibus Ri
40쪽
tualibus antiquitatis, imo quod pejus est in plura erronea, contra Catholicam Fidem , perversitate , & audacia haereticorum. Huic malo succidendo sollicit&admovit Apostolicam falcem Romana Ecclesia qua Legatis missis ad Principes, qua litteris ad ipsos,& Epis
Copos datis, ut a Romana Ecclesia tamquam a fonte syncero rursus acciperent illibatam formam Sacrificii . Quod tamen non omnibus Ecclesiis pari facilitate persuasum est : exoriae sunt enim alicubi pro ea re contentiones,& turbae,p gnantibus pluribus pro patria consuetu- .dine tanquam pro aris, & focis, ut moris esse solet, quando consuetudini fomenta praebet praetextus Religionis. Sed vicit
tandem eorum renitentiam Summorum
Pontificum potestas, piorum Episcoporum industria , Regum , ac Principum pietas,& erga Apostolicam Sedem
Ut autem in posterum amputaretur omne periculum ad pristinas varietates