De sacris liturgiae ritibus dissertationes, ac theses historicotheologicae pontifici maximo sacerdoti summo Clementi 11. ab clericis in Seminario Romano alumnis exhibitae. Ex praelectionibus P. Francisci Antonii Phoebei e Societate Iesu

발행: 1702년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

28tates redeundi , sapientissime instituit Apostolica Sedes Sacram Rituum Comgregationem, a qua non solum summa sapientia , & prudentia examinantur ossicia petita a particularibus Ecclesiis, sed etiam justissimae Leges sancitae sunt ad viam abusibus olim irrepentibus praecludendam.

42쪽

RITU LITURGICO

CIRCA PANEM HISTORIC THEOLOGICADISQUIS I ΤΙ Ο.HABITA

A JOANNE DOMINICO BICHI

ROMANO

NARRATis iis, quae spectant ad generalem disciplinam rerum Li- turgicarum,seligo mihi, exercitationis gratia , ex tota collectione Thesium proponendarum,unum aliquem peculiarem ritum explicandum , ut experimentum

43쪽

go eruditissimis Auditoribus faciam studiorum nostrorum, quibus ad Ecclesiae ministerium in hoc Pontificio convict u

ducamur . Placuit autem ea potissimum secernere , quae pertinent ad materiam oblationis, quae procul dubio praecipua sunt in toto ordine Liturgiae ;&, ut magis brevitati consultum sit, seligo mihi peculiarem ritum, qui est circa panem , breViter exponendum . In hoc igitur,ne digrediar ad scholasticas, & pol emicas quaestiones, suppono tanquam certissimum ex Euangelico textu , materiam remotam consecrationis Corporis Christi, panem esse debere , eumdςmque dumtaxat triti-ceum , ut semper fuit communis Ecclesiae sensus, etiam ante tempora Eugenii .Quarti, & postea definitum ab eodem Eueenio in Concilio Florentino . Cum autem panis triticeus vere sit, & dicatur tum aZimus, tum fermentatus, suppono etiam, utrumque panem sufficientem esse ad consecrationis validitatem , ut do-

44쪽

ut docet Catholica I ides ex definitione ejusdem genii incinc.HIorent.Seg.ult.

in litteris tinionis, contra Graecos nonnullos , qui contrarium docuerant a temporibus Leonis IX. Quod igitur panis agimus potius,quam fermentatus,aut e converso ad Sacrificium apponatur, res est ad ritum pertinens, in eoque est discrepantia inter Latinam, & Graecam Ecclesiam.Circa hanc rituum dicrepantiam duo potissimum in examen venire possunt. Primum est , uter mos conVenientior sit. Secundum, an utraque Ecclesia morem istum suum semper servaverit a primaeva sui nativitate , quod potissimum inquiritur de Ecclesia Latina , utrum scilicet ab exordio susceptae Religionis, & deinceps fuerit semper penes ipsam usus azimi panis ; an potius primis aliquot Saeculis adhibuerit

fermentatum ΤQuod ad primum attinet, responsio facilis est , usum agimi panis esse decentiorem . Id quod , praeter majorem

45쪽

repraesentationem Mysterii habitam per species panis azimi, quibus denotatur' puritas , & sanctitas Corporis Christi,

ct integritas etiam, qua ornari debent accedentes ad Sacramentum , ut recte

notavit Anselmus opusculo de ferment to-aaimo post medium ; efficacissime

comprobatur exemplo Christi : compertissimum enim nobis est, Christum Dominum in azimis consecrasse, quando primo instituit hoc Mysterium, quod factum est celebrata coena legali ; postquam ex statuto Legis Exodi I a. neia fas erat reperiri in domibus Judaeorum panem fermentatum, cujus legis praetermittendae nulla fuit Christo occasio , qui coeteroquin non Venerat Legem solvere, sed adimplere, ut cleganter explicatGennadius Scholarius pro defensisne Concilii Flarent. cap. 2. Ad hujus argumenti vim declinan dam plura Graeci commenti sunt, ut interim omittam pejora haereticorum i venta,qui ausi sunt negareChristum Dominum

46쪽

milium pridie mortis suae legalem coenam cum Discipulis celebrasse, Agnumque paschalem ritu judaico comedisse , quamvis res sit aperta apud Euangeli-1tas, Christum misisse Discipulos, ut praepararent Pascha , illudque cum eis postea comedisse . Commenta autem Graecorum sunt , Christum Dominum uno die anticipasse legitimum tempus coenae legalis , ac proinde, cum reliqui Judaei essent Agnum immolaturi, & coe- naturi luna decimaquarta ad Vesperam , Christum decimatertia Luna ad Uesperam Pascha coenasse , ac proinde mortuum esse durante Luna decimaquarta ;antequam celebraretur coena legalis a

reliquis Judaeis. Quod si ita factum est, inquiunt, quamvis Christus cum Discipulis coenam legalem in azimis celebraVerit , attamen post illam redivit ad fermentatum , cujus prohibitio pro communi usu eo die nondum incoeperat , ac proinde consecravit in fermen

latO . Huic opinioni paulo dissimilis

47쪽

est alia quorumdam latinorum sentemtia, Christum Ρascha comedisse legitima die , hoc est Luna decimaquarta ad Vesperam, & mortuum fuisse Luna de

cimaquinta , attamen reliquos Iudaeos eo anno distulisse coenam legalem ad Vesperam Lunae decimaequintae , & rejecisse festumAzimorum inLunam decimasextam , cujus translationis originem referunt in Constitutionem quamdam factam a Judaeis in secunda Templi instauratione, qua dicunt cautum fuisse, ne unqua primus dies Azimorum, qui festivus erat, in feria sexta observaretur , ne cogerentur Judaei duos continue dies, videlicet ipsam feriam sextam primam diem Azimorum, & Sabbatum sequens , tanquam festos Observare. Quod si ita tunc temporis servatum est, poterat eadem ratione Christus celebrata coena legali ad Vesperam Lunae decimaequartae, redire ad fermentatum ,

eo quod pro Populo Jud orum nondum

incoepissent dies azimorum.

48쪽

. 33' - Sed, ut rem creteroqvm amplissimam, & multa dissertatione dignam taucis perstringamus, utraque haec senentia cola itin,' calculo reiicitur a Theologis, cum quibus asserimus etiam nos eadem prorsus nocte Christum, &Judaeos coenasse Paschalem Agnum, de AZimorum dies incoepisse. Ducimur ad

hoc asserendum ex ipso contextu nar rationis Euangelicae, quae extat apud Matthaeum 26. ,' Marcum I ., Luzam 22. , ubi dicuntur missi fuisse Disci- . puli a Christo , ut pararent ei Pascha primo die Azimorum, quando Pascha immolabant, vel ut Lucas alto in quo necesse erat occidi Pascha, iisdemque Di- scipulis jussa Domini exequentibus, dicitur Chi istus eadem die-ad Vesperas . cum Discipulis Pascha coenasse ; verba enim illa ; uansi Pascha immolabant,&' in quo necesse erat occidi Pascho, vi- 'dentuWaperte significare communem ea die Judaeorum observantiam immolatio

49쪽

morum. Quod igitur afferebatur de con- .suetudine Judaeorum transferendi fessum AZimorum ad diem proxime sequentem , si quando in feriam sextam incideret, apocryphum, & improbabile est; unde Josephus in libris Anti- , quitatum, ubi loquitur de Ritu Paschalia lege praescripto, & Philo temporibus

Christi vicinus, ejus transIationis nul- Iibi meminerunt, ac solum afferuntur, quidam Rabbini, qui ante sexcentos circiter tantum annos scripserunt , &nullius sunt authoritatis. Quae cum ita sint,aperta consecutione deducitur,Christum Dominum in AZimis consecrasse, cum id perfecerit post Coenam Paschalem , quando in domibus Judaeorum , nullibi reperiri fas erat fermentatum

panem.

Ex hoc tam illustri facto Christisiimpsit Ecclesia Latina, & ab initio

semper constantissime retinuit Ritum a Petro traditum usus azimi, quod est iuxta communem Scholasticorum men

tem,

50쪽

tem, & eruditissimorum etiam Histo ricorum cum Baronio, ad Annum 3 II. contra Vacobum Sirmondum in dissu Arione de azimo , & Cardinalem Bona Rerum Liturgi carum lib. I. cap. 2 3.quorum primus censuit primis, otio ad minimum Saeculis in Romano Patriarcha- tu viguisse usum fermentati, & azima fuisse recepta circa tempora Leonis IX. seu tempore, quod intercessit inter Ph tium, & Michaelem Cerularium ; alius autem Sirmondi sententiam aliquantulam temperans opinatus est , primis

iisdem saeculis fuisse promiscuum usum fermentati , & aaimi panis nec fuisse receptum aEimum generali lege apud Latinos, nisi post initium decimi saec Ii. Quod Scriptoribus istis coeteroquin

eruditissimis non acquiescamus, non ex eo proVenit, quod praeocupatis praejudicio mentibus ad hanc controversiam accesserimus, ex praesenti rerum statu totam antiquitatem aestimantes, ut Videtur Scholasticis tribuere idem Em, D 2 nentisi

SEARCH

MENU NAVIGATION